Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

In hoc volumine sola Tristia sunt, quae apparatum criticum qualem oportet, nondum habent. recensuit ea R. Ehwald vir doctissimus meo rogatu, arbitratu et doctrinae instrumento suo, collato Florentiae codice Marciano lacunoso (desunt partes I I ad v 10, III yii ad IIII i 12, IIII VII 6 ad finem) et adhibitis de integro aliquot, quos usurpaveram. de quibus cụm summatim dici non conducat, nec ubertatem vindiciarum editionis exilitas recipiat, coniancta haec omnia alio loco propediem nos demeritura auguror.

Reliqua Nasoniana haec poesis supellectilem comparavit. libri temporum ordine plerumque dispositi, cuiusque saeculi aliquam multi, ut aetatum proprietates, fallaciae, nugae translaticiae appareant. in quo quidem genere nihil admodum novum reperietur; confirmatur quae aliunde in transcursu parta notitia haerere potuit. sed notabile, quanta in his scriptis aequabilitate inter tot discrimina et diverticula paradosis vetus et una perstiterit, quam in aliis graviter concussam prope etiamnum fluctuare videmus. nam quod codices quidam Ibidis et Fastorum saec. XII discedunt in scripturas, quae recensionum priscarum esse potuerunt, cuius tamen fidei modus est faciendus, ea re sustentari videntur compagis universae eae partes, quae controversae non sunt.

Ita fit, ut siqua paulo acrior et intentior cura critica ad partes vocetur, tota ea conferenda sit in hanc, quae a saeculo x, in Ibide xii, profluxit, carminum conformatio

a*

« ZurückWeiter »