Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

superiore exoletum vidi - singulos passim aut plures versus oblitteratos haberet, transcribi in alia exemplaria potuit, vel eodem vel ampliato paginarum modo, notato, puto, plerumque versuum, qui legi non potuerant, numero; quas lacunas non eodem tempore omnes, ante saeculum tamen XII propemodum sedulo omnes expletas credibile est.

Sunt haec paulo explicatius declaranda. rem tamen ipsam, de qua agitur, satis iam reor patescere, quae in carmine tantulo plenam explicationem non habebit. paginarum archetypi dinumeratione triplex illud interpolationis genus proponitur: unum, quo detrimenta supplentur; alterum, siquid in paginis supra legitimum versuum numerum infertum, velut de (23) et (25) indicabamus; tertium, minus per singula conspicuum, quod, integris archetypi paginis comprehensum, aetatis superioris esse oportebit.

Primi generis in extremis paginis quaedam latere possunt. in serie illa continua paginarum priorum XVII offendor disticho 197 198. Inde quod legimus, referri non potest ad tanta mala quae dicuntur v. 196 et enarrantur inde a v. 161: non sunt ea cuncta, quae indicantur v. 203, unde partem deprompturus est poeta. accedit quod pauca se cantaturum dicit, vv. 247 248 plenius vaticinium pridem sibi demandatum dis iuvantibus orditur. credo distichon olim adfuisse in hanc fere sententiam, 'nescio unde initium capiam uberis, quod proposui, argumenti'. levigatur ita transitus ille ad Ibidis natales v. 207. distichon quod est in extrema p. (3), non putaverim Ovidii esse. sententia vulgaris et debilis: si Ibis, quod puto, tumidus poeta fuit, involucra illa fabularum non ad obtegendam dirarum acrimoniam, sed ad exacuendam spectabant; id quod versibus 58 59 60 adeo perspicue proditum videtur, ut si dissimulare poeta ista figuratione voluisset, frustra fuisset. tamen lacunae locum non dispicio; crediderim interpolatoris veteris appendiculam iam in archetypo inventam. versus qui edebantur 41 42, primus sustulisse videor: Schraderus

tamen ascripserat 'male apud Burm.' inferti quin sint ex loco inferiore 133 134, dubium non esse potest, etsi de causa non plane liquet. absunt hoc loco in codicibus minimum quinque non contemnendis, inter quos est G Ellisii, qui vetus illud paginae (6) supplementum habet, quod quam maxime disticho 133 134 incommodat; scilicet quia qui fabricatus, oculos non erexit in paginam proximam. altero deinde supplemento id distichon muniebatur, codd. P Ell. CDG mei suppeditarunt, quod edidi. at F Ell. B meus rursus id distichon subnectunt supplemento illi Finiet et eidem idem habent, B post v. 40, F post 38. credo secutos exemplar, in quo diorthota vv. 133 134 suo loco punctis aut cancellis notatos circa v. 40 in margine perscripserat; quod ille voluit, examussim sequitur A, qui non nisi post v. 40 id distichon habet. solus codex T inter meliores utroque loco, et posteriore subiunctum supplemento Auferet rell., servavit. credibile mihi est diorthotam a lacunae signo, quod fuit post v. 40, profectum circumspexisse, ecquid, quod huc quadraret, in proximis tolli posset, et repperisse tertia dehinc pagina. in fervidissimo illo exordio distichon 43 44 nimis solitarium me iudice et incomptum positum est.

Ceterum simile quid gestum fortassis in distichis 439 440 et 461 462. habent haec eum, quo eduntur, locum in codd. GP Ell., DEFG meis. at in THM Ell. meisque aliquot vulgaribus coniuncta extant inter vv. 338 et 339. utroque loco scripta sunt in Francofurtano teste Ellisio, neutro in Vindobonensi teste Hauptio, quod de Francof. quoque Heinsius scripsit. eaedem sunt vicissitudines in disticho, quod editur 637 638 ex T, sed in PFH Ell., meis DE post v. 339, in GM utroque loco, in A meo neutro legitur. si de distichis 339 340, 461 462 codicem G sequimur, dispunetio nostra paginarum (10) ad (15) vera esse poterit: si T sequendus sit, duo disticha, quibus p. (16) accrevit, superioribus erunt detrahenda. poterit circumscribi 231 232, quod

Heinsio pridem displicuit, et paginae quinque produci, tum 337 338, quos Schraderus suspectos habebat, 'tamen' ut 'eiici vix posse' putaret. sed qui interpolavit, id ipsum spectavit, ne Utque v. 335 sine apodosi esset, quo tamen nihil frequentius in carmine. scholion quod est apud Ellisium, Isti duo versus correspondent rell., potest esse eius, qui de distichi fide dubitaret. interpolatorem scholia non legisse oportet, quae cum Heraclidis de morte adulteri testimonio conspirant.

Satis est credibile haec disticha, vel si spuria sint, ut Schradero visum, priore loco coniuncta fuisse, quem admodum historiam utramque apud Ovidium, Senecam, alios usurpari docuit Ellisius p. 139: quod ferox intra versus septem recurrit, non est tanti, ut corrigatur ad exemplum illud Metam. VI 556 linguam abstulit ense fero. transposita in locos posteriores cur sint, facilius intellegas, quam quomodo inde in priorem commigrarint. diorthota

duo certe disticha spuria repperit, alterum hoc 337 338, alterum illud 637 638, de quo Schraderus 'melius fortasse aberit. quasi hoc crudelius omnibus supplicium! non sic ineptiebat Ovidius'. potuerunt in margine perscribi exadversum illa, Utque rell., Aut ut rell. de ea congerie omni arbitrium semel factum: 337 338 omitti non posse visum, 637 638 in eum locum ablegatum, cui ipsa Denique vocula videbatur adsignari: duo illa didita sunt in paginas, quae post suppletas iam (17) (18) (19) detrimenti signa servabant.

Id nisi factum esset, in decursu versuum 419 ad 509 paginarum discrimina tria quaesituri eramus, nec certa fide inventuri. namque etiamnum, paginarum (22) et (23) quod fuerit, ignoramus; quod posui, quod distichon seclusi, commendationem non habet. non ubique in promptu est de eis iudicare, quae praeter mensuram paginarum archetypi institutam adiecta sunt. potuerunt ea, si fors ferret, ex marginibus archetypi ipsius sublegi, neque multum differre ab eis, quae in illo iamdudum in ordinem recepta spuria insunt. nec in hoc quidem

libello, in tanta additamentorum brevitate, dignoscere ausim, quae in codices nostros tres saeculi XII commenta saeculi X aut XI inferri et scholiis adstrui potuerint. in p. 23 vulgaria plura.

sunt

Duae restant paginae proximae, (24) et (25), quarum summa versuum distichis duobus legitimum numerum excedit. in priori quod suspicionem supra modum moveat, nihil video, nisi v. 517 Peregrinum Proteum delitiscere credamus, quod exploratum non est. inde a vv. 533 et 551 ubertim adsunt, quae quivis mediocris versificator consarcinare potuit. selegi duo, quae peculiarem labeculam praeferunt. distichon 539 540 in codicibus omnibus corruptum, scholiis distortum eruditae lectionis aliquantulum prodit, indiculi historici et fabularum, qualis mythographus Vaticanus primus, qui montis Cyrae et Batti migrationis mentionem habuit. scriptura codicum bonorum est Conditor ut tardus; de errorum eximio numero ratio hominem fefellit. vv. 543 544 quo tempore interpositos dicam, non habeo. soli tamen sunt in his XXV archetypi paginis, quibus fabula iam delibata iteratur. distichon 291 292 a Bentleio confossum vix ipsum genuinum, sed ab archetypo afuisse non puto. nomina et personas aliquotiens propter varia quae subierunt aut perpetrarunt supplicia aut facinora, induci, velut est in Lycaone 327 431, aut obiter commemorari, ut Limonen 335, nihil mirum: at reliqua, quae Ellisius p. XLVII recidivarum fabularum exempla proposuit, numeros versuum, qui sunt post 556 nec in censum veniunt, referre videas, inprimis 563 564 565 566 577 578.

Utilitas in his ratiunculis haec potissimum est, quod a locorum non paucorum emendatione prorsus est abstinendum. nescio an praestiterit etiam ab eis abstineri, qui saeculis prioribus adiecti videntur. Pacatus rhetor legit distichon 159 160 exeunte saeculo quarto, legit fortasse ita emendatum, uti pridem conieceram: at insiticium totum puto, effictum propter intellectas v. 161 non furias, uti Fast. VI 489, sed Furiarum ultricium co

OVID. III

b

mitatum, ut habet Pacatus: in Fastis satis frequens id genus supplementorum. v. 292 quod edidi, potuit ipse interpolator praeferre: explorati nihil est. v. 434 Celeique dedi, quod non videbam, quo modo Harpalyce vel filio vel fratre interempto vim numinis temptavisset: te posito non de mensa apposita interpretabar, sed de alio quovis vitae discrimine, cui obiectus puer et velut interpositus fuisset. Demophon Celei filius apud Apollodorum I 5 comburitur, quia soror clamore sublato vim numinis temptaverat. de locutione ipsa hac non dubitaverim, sed pentameter in re absurda duriuscula utitur, 'tu sis ille', qua interpolator etiam 509 443. nec quod 492 editum est multo rectius habet, quam quod falsarius eo, quem Ellisius indicavit, sensu scripsit: apud illum aquae pro rupibus aut aris dictae offendunt, nomine saepit Ovidianum non est. proximo versu Nec intellegi volebam ut Met. V 3; ac quod infra est 559 560 eodem sensu, cum hoc ex eodem Ciceronis loco inferri potuit: sed nec in Tiberino 514 aliud quam mortem recensuit homo. restant igitur, quarum minus paeniteat, coniecturae tres vel quattuor. v. 140 immanis sive in manis pauci mei libri habebant. Schraderus adscripserat videtur corruptum. de vivo agit ad v. 161'. correctio non violenta. v. 357 intellego, 'si cui facis ignem, ardeat eo, quo Canace'. facere somnos est Fast. III 18, facere dolorem, desiderium, iram, timorem vulgaria. v. 512 in librorum scriptura Stella Leoprepidae cum fuit aequa viro Leoprepidae viro iure displicebat Schradero, temptabat dei. aequa languidum nec latinum quidem, nisi ad illud velis referre, quod est apud Ciceronem, reliquum a suis Tyndaridis peteret. maxime vero improbabile illud, quod etiam Schraderus habet, stella pro Tyndaridis', quamquam adiecto modo sit locus sanus'. de catasterismo Geminorum nemo cogitabit, quamquam stella pro sidere dicitur. sed nec sidus Fast. V 720 aliud significat quam stellas illas, quas moris fuit ἀναπέμπειν εἰς τὴν τῶν Διοσκούρων ἐπιφάνειαν, Diod. IV 43; sed τοὺς χειμαζομένους τῶν

« ZurückWeiter »