Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

38 35 36: versus expunctos volebat triginta sex: 131 132, 141 142 'dist, eiic.; si omittas, nihil deerit', 157 158 'fortasse spur.', 231 232 'dist. spur., abiecto nexus melior, retento impeditus', 337 'locum suspectum facit, tamen distichon vix eiici potest, 355 356 in Emendationibus, 409 410 'variat poeta, aut dist. spur.', 417 418 'suspectum distichon', 433 434 et 437 438 in Em., 439 440 ‘mihi spurii videntur', 461 462 in Em., 475 'an dist. spur. ?', 499 500 et 507 508 in Em., 539 540 ‘mirum exemplum inter tot dissimilia’, 563 564 in Em., 565 'quod probrum luit. ?', 601 602 'spur. f. dist.', 637 638 'melius f. aberit', arguebat praeterea locutiones incompositas: 142 'mores oderit umbra vix satis forte”; 154 gelidas manus vix fero; in ora, 157 os, 160 ad ora ingrata repetitio'; 334 'lustravit non diuturna nugae nugarum'; 399 ‘mira locutio'; 401 'latinitas male defensa a Burm.?; 459, 461 Sillam, illo suspectum mihi’; 476 faetherii vindicis displicet, est ex Pont. IIII VIII 60; ut, ut, ut, ut, ut ineptissime’; 582 'tecum, tuum, 584 tuae non placet'; 601 ‘mira comp.'; 604 'deest apodosis'.

Poterat multa addere, quae debilem versificatorem produnt, maxime epitheta praepostere posita; quae prope sensu cassa sunt 337 vita invisa 500 invito deo 618 leve iter 633 ignibus atris, vel supra modum languent, 402 impius 553 infelix 543 duris saxis 591 liquidis (ita enim legendum) undis. fabularum ipsarum quem admodum unam 337 ab interpolatore detortam notavit, de qua posthac dicetur, ventosa hominis levitas patet 449, ubi ibin avem devotam a Callimacho narrat, quo optimus Schneiderus Call. II p. 278 deceptus est; 492,

ubi monis titubantia corrigi non debebat; 539, ubi prorsus ineptit. fabularum argumenta aliquot mutata paulum elocutione iterata esse a poeta, quod nemo dubitat, Schraderus impense negabat: mihi plurimae nimis vulgares et ieiunae ne semel quidem quae ponerentur, dignae videntur. ut puto, risum adversario excutere debuerunt quae sunt de puerulis 434 435 483 545, aut Glauco in mellis dolio suffo

ser

X

cato 537, aut Tiberino et Glauco Anthedonio, 514, 556, qui dei facti, aut mulierum exempla multa.

Pleraque haec antiquiora sunt scholiis, e quorum ineptiis fraudis latissime iam grassantis quasi recinere cantilenam facile suspiceris. vix tamen in carminis paradosi insaniae illius, qua fabulae finguntur et versus procuduntur, vestigia apparent praeter scripturas, velut 499 539, et fortasse nomina quaedam fallaciis illis adcommodata: inter fabulas ignotissimas xxx nulla est, quae elocutionis barbarie laboret, quamquam 461 et 475 Schraderus proscribebat; si de Těrei 434 et Proteum 517 suspicandum sit, non sunt certe fabulae fictitiae. scholiorum aetatem Ellisius, strenuissimus inaccessorum investigator, indicavit saeculum quintum, cuius exempli Vergilium grammaticum per A. Maium cognitum habemus. neque aliud invenio tempus, quo potius consentaneum sit gestum esse, quod supra indicabam, ut exemplar unum Ovidii haberetur, situ affectum, quod cum ex aliis suppleri non potuerit, novae interpolationis causam dederit; tum quidem ineruditae, ut aetas erat, sed paulo elegantiore et poetis sexti vel septimi saeculi digna insecuta, ut ea propter a quinto coeptam statuam.

Quae igitur ante saec. v in Ibide interpolata sunt, eo loco licebit habeantur, quo vetustiora Metamorphoseon supplementa. utraque a genuinis satis aegre interdum discernuntur, idque praecipue in Ibide.

in Metamm. quaedam cancellis notari poterant ad indicandos terminos, artificii genus et originem interpolationis, aut pristinae orationis continuationem et tenorem sistendum: in Ibide eius modi nihil prope est, quod satis per se pateat; distichis omnia definiuntur. sed commode a Metamorphosibus Ibidis Ponticorum Fastorum condicio in hoc differt, quod quae in his post saeculum quintum accessit interpolatio, a vetustiore ita segregatur, ut haec certe pars, non opinionis aliquo arbitrio, sed librorum aut testimonio aut adminiculo, cancellis insigniri potuerit. id quomodo simplici una et ex propatulo observatione effectum sit, nunc exponam.

versuum

Interpolationis certa indicia Ibidis libri veteres uno tantum in loco habent, vv. 131 132, quod distichon cum suspicionem numquam moverit, in optimo tamen Ellisii codice G abest; substitutum est illud Finiet illa dies, quae te mihi subtrahet olim; Finiet illa dies, quae tibi tarda venit, quod in plerisque Ellisii et nostris libris inter vv. 130 et 131 ed. nostrae, in uno Ellisii et meo optimo A post 132 perscriptum est. hoc igitur ab Heinsio et Bentleio spurium habitum; 'nihil verias' iudicante Schradero. tamen verius hoc puto, utrumque subditivum esse, sed alterum interpolatoris paulo prudentioris, quam qui Finiet rell.' neglecta

133 134 iunctura scripserat. quod postquam in margine correctum, utrumque distichon promiscue per libros traditum est, ordine variato; qua re factum est, ut qui Finiet rell. ante 133 nostr. ed. posuissent, hoc distichon 133 134 expungendum putarent; de quo posthac dicetur. atque haec demum violenta et deliberata est interpolatorum machinatio, nec ipsa multo recentior, ut posthac apparebit: distichorum illorum fabrica minime dolosa; repertam enim in codice archetypo lacunam fuisse arbitror.

quam fuisse trium, non duorum versuum arguit mihi v. 130, cuius sententia insipida, neque ad vv. 123 124, neque ad ea, quae sequuntur, satis adcommoda, ubi mortis supplicia non praecipue, sed alternatim post aerumnas vitae vv. 251 ad 274, 343 ad 361, 415 ad 432, 451 ad 458, 537 ad 544, 561 ad 566 denuntiantur.

Lacunarum resarciendarum pericula saepissime in codicibus veteribus a librariis, quos alibi vitasse talia et perspexisse videas, maxime in Ponticis, exhibentur. dicia sunt sententiae bifariam aut aliqui variatae, sive in diversis libris seorsum, sive in eodem continuatae reperiuntur; si ordo, quo positae, non constat; si remotis eis quae relinquitur oratio, biscit et claudicat; si in eodem disticho pars altera utra, hexameter vel pentameter, aut varie concepta, uti habes in Trist. I VIII 33, aut in bonis libris omissa est.

in

Haec quia propemodum omnia in illo, de quo exorsus sum, loco deprehenduntur, librorum ipsorum hanc interpolationis significationem dixi. . tantum de pentametro 130 evidentia eorum nulla erat; quam opinionem posui, adminiculo utitur eorum, quae sequuntur. siquando eiusdem modi iudicium ferendum sit, de simili firmamento providendum erit.

Versuum singulorum lacunae in codicibus satis vetustis longe sunt frequentiores, quam expectaveris, ubi metro elegiaco librariorum adcuratio sustentari poterat. sed aliquo tempore ante saeculum x certum est Fastorum, Ponticorum, Tristium libros pentametris non subductis scriptos fuisse. qui versus neglegentia scribarum interciderunt, saeculis inde ab xi haud ita inepte interdum suppleti reperiuntur. alterum genus est eorum, qui labe aliqua veteris archetypi absumpti fuerunt, de quibus sine idoneis argumentis coniectura non est capienda: tamen quinque, quae ponam, exempla collineare ad eius rei in Ibide speciem informandam putaverim.

V. 374 qui tecta Intrarunt caecae non redeunda domus pridem Schradero displicuit. tecta caecae domus cum versu Metamorphoseon VIII 153 mediocriter conspirant. tecta non redeunda satis infeliciter imitantur inremeabilem errorem Vergilii V 591: putes ab hoc homine texta rcdeunda ex Vergiliano Parietibus textum iter 589 scribi potuisse. Neuius de locutione Ovidiana non dubitavit: scripsit similem eis, de quibus II pp. 260 261 exposuit, cuius modi apud Ovidium sunt cessata tempora Met. X 669 et arva Fast. IIII 617, errati agri Fast. III 655, terrae IIII 673, redundatae aquae VI 422 Trist. III x 52, Cybele exululata Fast. VI 136. putaverim et haec satis differre, nec quae proxime paginis quattuor doctissimis percensentur, quicquam conferre, praeter fortassis illud, quod Plinio placuit, Nat. h. XXXVI 104 de urbe Roma per cloacas pensili facta et subter navigata: nam urbem navigari non multo commodius dici reor, quam domum non redeundam, stribliginem manifestam.

V. 396 rectissime Ellisius notavit; funde' scripsit Chic Lemniades? cetera enim serie rerum cohaerent, sicut apud Apollodorum' rell.

V. 418 plane balbutientis scribae deliramentum videtur, unde nihil sani extunditur. libri enim consentiunt, nisi quod meus A Hauptio teste et alter non vulgaris distichon 417 418 ante 415 416 locant, quo argumento siquis totum distichon, non modo pentametrum spurium existimare velit, nihil decedit observationi nostrae. Schraderus quod nexum inter 413 414 et 415 416 desiderabat, possit id elevari, si versum 418, qui genuinus fuit, apodosin habuisse putemus.

V. 508 pentameter, an distichon, quod totum locutionem scholasticam habet, interpolatoris, certe num unius auctoris sit, dubitari potest. pars inscitior est pentameter.

V. 556 exemplum Glauci Anthedonii quam sit absurdum, supra est indicatum.

Horum locorum tres priores inter se vigenorum bino

versuum intervallo distant: quod spatium si putes paginarum codicis alicuius archetypi fuisse, quales in editionis nostrae marginibus adnotatas habes, desierunt igitur paginae tres in eos locos, desiit pagina (6) in locum, quem interpolatum supra intelleximus: nulla usquam inaequalitas paginarum extat, praeterquam in pagina (23), quae uno disticho, et (25), quae duobus modulum illum superat; de qua re posthac dicetur.

Aetatem huius archetypi non definiverim: corruptelas quasdam . eius memini e scriptura unciali, qualis est fragmenti Guelferbytani, ortas videri, cuius paginae sunt versuum vigenarum quinarum, altitudinis quam habet editio mea Reimeriana. Plinii quos Moneus descripsit codices multo antiquiores pp. XVI XXXV XXXIX, eodem fere sunt versuum per paginas numero. id volumen cum senium iam duxisset, situ aut madore ab inferiori parte affectum,

quem ipsum in modum Aeschyli archetypum vitiatum fuisse demonstravi, codicem Bessarionis bombycinum a parte

rum

« ZurückWeiter »