Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

II. 5.

quos: A. pulla: A.

A.

X. In honorem Messalini quindecimviri.

11. deditus: D; debitus: A.
20. raptos: D; captos: A.

35. illa: G; illaque: A.

18. quid: D;

34. pulsa: D;

diti: D; ditis: 53. vittasque: D;

49. castrum: D; castris: A. victasque: A. -- 62. longa c. via: D; longam c. viam: A. 64. vescar: D; noscar: A. 69. quasque: D;

quodque: A. Aniena: D; Albana: A. Tiburs: D; Tiberis: A. 70. pertuleritque: G; perlueritque: A. 71. hac: D; hec: A. 72. ut: D; et: A. deplueretque: D; deplueritque: A. 81. crepitat: deteriores nonnulli; crepitet: A. 92. comprensis: D; compressis: A. 95. operata: G; operta: A.-99. extruet: D; extruat: A. 109. iaceo: D; taceo: A. 116. feret: G; ferent: A.

XI. De amica innominata.

IV. 13. — 3. mihi: D; modo: A.

8. ille: D; ipse:

A.

A.

[merged small][ocr errors][merged small]

18. proderat: F; prodeat: A. confidam: A. 24. hæc: G; nec: A.

23. considam: D;

IV. 14. 3. facta: A, quod codices deteriores in iacta mutant sine causa.

EXCURSUS.

EXCURSUS.

I. De elegiis Maratho sacratis.

Elegiæ Maratho sacratæ inter omnia Tibulli carmina minimi sunt æstimanda, quare in iis prima poeseos Tibullianæ rudimenta agnoscere mihi videor. Elegia quarta (I. 4.) est certe imitatio poeseos Priapeæ Alexandrinæ continetque syllogen locorum communium apud scriptores eroticos iam pridem tritorum, octava (I. 8.) autem et nona (I. 9.) sunt quasi echo Μούσης παιδικῆς Alexandrinorum. Præterea in elegia octava argumentum ipsum turpissimum est: poeta. amat Marathum, puerum pulchrum, hic autem Pholoen, puellam pulchram deperit et poeta pueri causam apud puellam agit; elegia autem nona (vss. 53-76.) scatet rebus obscenissimis. Novam ingreditur Tibullus viam inde ab elegia decima: nunc primum suus esse incipit dulcissimosque sensus amatorios iucunde miscet laude vitæ rusticæ. Ex hoc tempore carmina scribit omnibus numeris absoluta (I. 10; I. 3, 1, 5, 2, 6; I. 7; II. 1.) ingenioque suo maxime propria, inter quæ nullum habere possunt locum tales ineptiæ, quales I. 4, 8, 9. continentur.

Ne id quidem minimi est momenti, quod Tibullus, postquam in bello Aquitanico Messallæ amicitiam sibi conciliavit, adeo deditus fuit viro illi præstantissimo, ut totam fere poesin suam ei sacraverit. Eum alloquitur initio elegiæ tertiæ (vss. 1-2.):

Ibitis Aegæas sine me, Messalla, per undas,

O utinam memores ipse cohorsque mei;

elegiam primam eo potissimum consilio scripsit, ut Messallæ, cur eum in bello orientali non esset secutus, se excusaret (vss. 53-56.):

Te bellare decet terra, Messalla, marique,

Ut domus hostiles præferat exuvias:
Me retinent vinctum formosæ vincla puellæ
Et sedeo duras ianitor ante fores;

in quinta sperat se Messallam in prædio suo hospitem excepturum (vss. 31-32.):

Huc veniet Messalla meus, cui dulcia poma

Delia selectis detrahat arboribus;

in secunda alludit ad bellum Messallæ in Cilicia (vss. 67-68.):

Ille licet Cilicum victas agat ante catervas,

Ponat et in capto Martia castra solo.

Septima denique, ubi amico natalem agenti gratulatur, tota laudes Messalla continet. Cum igitur in elegiis de Maratho scriptis Messallæ nomen nusquam occurrat nullaque sit belli Aquitanici et expeditionis orientalis mentio, eas ante bella illa scriptas esse iure suspiceris.

Quod ad temporum ordinem, quo hæ elegiæ scriptæ sunt, attinet, antiquissima est procul dubio quarta. Poeta enim consulit Priapum, qua arte pueros pulchros capere possit; deus explicat totam artem amandi et Tibullus iam magistrum amoris celebrem se fore sperat, sed mox sentit ne sibi quidem se opem ferre posse, cum crudelitate Marathi torqueatur (vss. 81-84.):

« ZurückWeiter »