Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

rivali suo: «Barbarus excussis agitat vestigia lumbis Et subito felix nunc mea regna tenet», quem locum Tibullus ante oculos habuisse videtur. Quem sæpe coegit Barbara gypsatos ferre castata pedes, erat igitur amator Nemesis. olim servus barbarus, qui postea manumissus et dives factus est. sæpe coegit, erat enim servus nequam, qui sæpius vendebatur a dominis. Barbara. catasta, pegma altum; cf. Schol. ad Pers. Sat. VI. 77: «Apud antiquos venales in catasta ponebantur, ut omnia in eis possent membra conspici». Hoc loco barbara vocatur, quia servi barbari in ea exhibebantur; cf. Stat. Silv. II. 1, 72: «Non te barbaricæ versabat turbo catastæ». gypsatos... pedes, gypso aut creta notabantur pedes servorum venalium trans mare advectorum; cf. Plin. N. H. 35, 199: «creta. . . qua circum præducere ad victoriæ notam pedesque venalium trans mare advectorum denotare instituerunt maiores. talem in catasta videre Chrysogonum Sullæ». Tibulli locum ante oculos habuit Prop. IV. 5, 51-52 (verba lenæ ad puellam, cui libertos divites commendat): «quorum titulus per barbara colla pependit, Cretati medio cum saluere foro»; Tibullum et Propertium simul imitatur Ov. Am. I. 8, 63–64. (lena ad puellam): «Nec tu, si quis erit capitis mercede redemptus, Despice: gypsati crimem inane pedis».

V. 61-66. At tibi etc., poeta vss. 61-64. diris devovet sata et vinea, quæ amoenitate sua Nemesim agri colendi studiosam ab urbe abduxerunt; cf. incert. auct. Diras (vss. 10—12.): «Nec fecunda, suis olim felicia rura, Semina parturiant segetes, non pascua colles, Non arbusta novas fruges, non pampinus uvas». dura seges, crudelis. Persolvat nulla semina terra fide, quia ager est quasi debitor, qui semina sibi commissa cum fenore reddere debet; cf. adn. supra ad II. 6, 21-22: «sulcis credit aratis

[ocr errors]

nulla . . .

[ocr errors]

fide,

la

Semina, quæ magno fenore reddat ager». cf. Hor. Carm. III. 16, 30: «segetis certa fides meæ» et Ov. Met. V. 479-480: «arvaque iussit Fallere depositum». Bacche tener, quia iuvenis est; cf. adn. supra ad I. 4, 37: «Solis æterna est Baccho Phœboque iuventas». — iucundæ consitor uvæ, locum imitatur Ov. Met. IV. 14. de Baccho : "genialis consitor uvæ». devotos, sc. diris a me. cus, cf. adn. supra ad I. 1, 10: «pleno lacu». - formosas, sc. puellas, ut supra I. 4, 3: «formosos» sc. pueros; cf. adn. ad h. 1. — tristibus agris, non ablativus loci, sed dativus cum licet iungendus; nam, ut supra ex vs. 61. elucet, agri ipsi abducunt Nemesin ab urbe et poeta eos ipsos vult punire diras imprecando. Tristibus, quia solitudinem ruris opponit lætitiæ urbis celebris. - Abdere, ex hominum frequentia removere, ut Hor. Ep. I. 1, 5: «latet abditus agris». non tanti sunt tua musta, sc. ut propterea puellæ ruri lateant. pater, Bacchus ornatur communi

deorum cognomine, ut supra I. 3, 51. Iuppiter.

V. 67-72. O valeant fruges, valedicamus potius frugibus careamusque tota agricultura; cf. supra II. 6, 9: «valeatque Venus valeantque puellæ». Glans alat et prisco more bibantur aquæ, ut aurea ætate; cf. adn. supra ad II. 1, 38: «glande» et Verg. Ge. I. 7-9: «Liber et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista Poculaque inventis Acheloia miscuit uvis» et Prop. II. 33, 27-28: «A pereat, quicumque meracas repperit uvas Corrupitque bonas nectare primus aquas». passim, promiscue, ut Plin. N. H. V. 45: «Garamantes matrimoniorum exsortes passim cum feminis degunt». sulcos... satos, frumento insitos; cf. adn. supra ad vs. 8: «arva serenda». Tunc, quibus etc., vss. 71-76. poeta ante oculos habuit Prop. III. 13, 35-37., ubi agitur de

[ocr errors]

aspirabat Amor, propitius

emantibus aureæ ætatis. arat; cf. adn. supra ad II. 1, 80: «placidus leniter adflat Amor» et ibid. 35: «aspiraque mihi». aperte, sub divo; aliter Ov. A. A. II. 621-623: «Tunc quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem Tegula, sed quercus tecta cibumque dabant, In nemore atque antris, non sub Iove iuncta voluptas». - mitis... Venus, ut supra I. 10, 66: «miti sit procul a Venere». in umbrosa... valle, ut Prop. III. 13, 37. de amantibus ætatis aureæ: «Pinus et incumbens lentas circumdabat umbras».

V. 73–78. mos precor ille redi, vocativo adiectum ille, ut supra II. 4, 2: «libertas illa paterna». Post vs. 74. excidit hexameter, cuius sensus talis fere erat: pereat potius cura corporis colendi hominesque, ut olim ætate aurea, villosas pelles induant. Horrida, hirta et inculta, ut Ov. Met. I. 513-514: «Non ego sum pastor, non hic armenta gregesque Horridus observo». villosa... veste, pellibus, ut homines antiquissimi; cf. Prop. III. 13, 35. de ætate aurea: «Hinnulei pellis totos operibat amantes». - laxam togam, qualem gestabant homines elegantiores; cf. adn. supra ad I. 6, 40: «fluit effuso cui toga laxa sinu».

V. 79-80. Non ego me vinclis verberibusque nego, insolenter dictum: fiam servus ex familia rustica neque vincula et verbera recusabo; cf. adn. ad I. 6, 37-38: «non sæva recuso Verbera, detrecto non ego vincla pedum» et ad I. 7, 42: «Crura licet dura compede pulsa sonent».

IN HONOREM MESSALINI QUIN

DECIMVIRI.

Lib. II. eleg. 5.

Introductio. Messalinus, M. Valerii Messallæ Corvini filius in collegium quindecimvirorum sacris faciundis librisque Sibyllinis inspiciendis cooptatus est et nunc inauguratur. Poeta invocat Apollinem, ut veniat cum cithara carminibusque et festive ornatus ad inaugurationem novi sacerdotis doceatque eum, ut oracula librorum Sibyllinorum intellegere et recte interpretari possit (1-18). Sibylla Cumana, quæ Romanos nunquam frustrata est, dedit olim sortes Aeneæ in Italiam venienti, qui relicto Ilio non crediderat in tantam magnitudinem escensuros esse nepotes suos (19-22). Digressio de habitu locorum, ubi postea Roma condita (23-38). Sequitur vaticinium ipsum Sibyllæ de Aeneæ in Latium adventu, de origine Romæ et de imperio Romano totum orbem terrarum amplexuro (39—66). Evenerunt etiam aliarum Sibyllarum vaticinia de prodigiis, quæ nuper bellum civile portenderant (67—78). Sed Apollo tollat in posterum prodigia; nunc saltem in sacrificio sibi oblato auspicia felicis anni præbet crepitu lauri (79-82). Hoc transitu parato describit poeta bona fausti anni et gaudia festorum rusticorum (83--100). Hinc ad rixas amantium deducta oratione queritur de crudelitate Nemesis,

amicæ suæ, cuius amore deperit (101-112). Rogat eam, ut parcat vitæ suæ; cupit enim futurum Messalini triumphum carmine celebrare (113-120). In fine iterum Apollinem invocat, ut huic voto propitius sit (121-122).

M. Valerius Messalinus erat filius maior Messallæ, fautoris Tibulli; eo tempore, quo hæc elegia scripta est, egregiæ spei iuvenis; consul factus est a. 3. a. Chr. n.*

.

V. 1-4. novus . sacerdos, Messalinus tua templa, templum Apollinis Palatini ab Augusto a. 28. a. Chr. n. dedicatum. Huc age cum cithara carminibusque veni, sc. ut spiritum poetæ excitet. Nunc te vocales impellere pollice chordas, accusativus cum infinitivo, pendet a precor (vs. 4.); rarior constructio. Cf. Ov. Her. 19, 82: «Et nunquam placidas esse precarer aquas». Versum ante oculos. habuit Ov. Am. II. 4, 27: «Hæc querulas habili percurrit pollice chordas» et Met. X. 145: «Ut satis impulsas temptavit pollice chordas». - vocales, sonoras; cf. Lygd. 4, 79. (Apollo de se): «Tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora». impellere, Apollo aut Musæ excitant pulsu lyræ aut cantu tibiæ poetarum spiritum; cf. Hor. Carm. I. 1, 30-34: «me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori Secernunt populo, si neque tibias Euterpe. cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton >> et ibid. III. 4, 1 -4: «Descende cælo et dic age tibia Regina longum Calliope melos, Seu voce nunc mavis acuta, Seu fidibus citharave Phobi». ad laudes flectere verba meas, verba accommodare encomio meo in honorem Messalini scribendo; nam non modos solum, sed etiam verba carminum Apollo aut Musæ poetis dictant; cf. Prop. IV. 1, 133: «Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo» et

Cf. infra Excurs. IX.

Némethy: Albii Tibulli carmina.

18

« ZurückWeiter »