Anthologie aus römischen Dichtern mit Ausschluss von Vergil und Horaz: Zum gebrauch im Gymnasial-unterricht

Cover
H. Laupp, 1894 - 188 Seiten

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 1 - Orabunt causas melius, caelique meatus Describent radio et surgentia sidera dicent; Tu regere imperio populos, Romane, memento : Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem, Parcere subiectis, et debellare superbos.
Seite 26 - Ponticum sinum, 10 ubi iste post phaselus antea fuit comata silva; nam Cytorio in iugo loquente saepe sibilum edidit coma. Amastri Pontica et Cytore buxifer, tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phaselus: ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia...
Seite 99 - Livor iniquo ullum de nostris dente momordit opus, nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, non fuit ingenio fama maligna meo, cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis dicor et in toto plurimus orbe legor. si quid habent igitur vatum praesagia veri, protinus ut moriar, non ero, Terra, tuus.
Seite 21 - Qui nunc it per iter tenebricosum illuc, unde negant redire quemquam. At vobis male sit, malae tenebrae Orci, quae omnia bella devoratis ; tam bellum mihi passerem abstulistis. 15 O factum male! io miselle passer! Tua nunc opera meae puellae flendo turgiduli rubent ocelli.
Seite 37 - Mors precor atra, manus. 5 abstineas, Mors atra, precor : non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, Assyrios cineri quae dedat odores...
Seite 61 - MAECENAS, eques Etrusco de sanguine regum, intra fortunam qui cupis esse tuam, quid me scribendi tam vastum mittis in aequor ? non sunt apta meae grandia vela rati. turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus et pressum inflexo mox dare terga genu.
Seite 22 - Miser Catulle, desinas ineptire, Et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, Cum ventitabas quo puella ducebat Amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa tum iocosa fiebant, Quae tu volebas nec puella nolebat.
Seite 43 - Venus, casta placent superis: pura cum veste venite et manibus puris sumite fontis aquam. cernite, fulgentes ut eat sacer agnus ad aras vinctaque post olea Candida turba comas, di patrii, purgamus agros, purgamus agrestes: vos mala de nostris pellite limitibus, neu seges eludat messem fallacibus herbis, neu timeat celeres tardior agna lupos.
Seite 68 - Arma Deus Caesar dites meditatur ad Indos, Et freta gemmiferi findere classe maris. Magna, viri, merces. parat ultima terra triumphos : Tigris et Euphrates sub tua iura fluent : Sera, sed Ausoniis veniet provincia virgis : 5 Adsuescent Latio PartAa tropaea lovi.
Seite 38 - Amor. 65 illic est cuicumque rapax Mors venit amanti, et gerit insigni myrtea serta coma, at scelerata iacet sedes in nocte profunda abdita, quam circum flumina nigra sonant...

Bibliografische Informationen