Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oscula plura viro, mandataque plura, dedissem.
Et sunt, quae volui dicere, plura, tibi.

Raptus es hinc praeceps: et, qui tua vela vocaret,

Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat.
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilaë, tuo;

Linguaque mandantis verba imperfecta reliquit,
Vix illud potuit dicere triste Vale.
Incubuit Boreas, arreptaque vela tetendit;
Iamque meus longe Protesilaus erat.
Dum potui spectare virum, spectare iuvabat;
Sumque tuos oculos usque secuta meis.
Vt te non poteram, poteram tua vela videre:
Vela diu vultus detinuere meos.

At postquam nec te, nec vela fugacia vidi;
Et quod spectarem, nil, nisi pontus, erat;
Lux quoque tecum abiit; tenebris exsanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.

Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
Vix mater gelida maesta refecit aqua.
Officium fecere pium, sed inutile nobis.
Indignor miserae non licuisse mori.
Vt rediit animus, pariter rediere dolores;
Pectora legitimus casta momordit amor.
Nec mihi pectendos cura est praebere capillos:
Nec libet aurata corpora veste tegi.

Vt quas pampinea tetigisse Bicorniger hasta
Creditur; huc illuc, quo furor egit, eo.

Conveniunt matres Phylaceides, et mihi clamant,
Indue regales, Laodamia, sinus.

Scilicet ipsa geram saturatas murice vestes:

Bella sub Iliacis moenibus ille geret?

[blocks in formation]

Ipsa comas pectar: galea caput ille premetur?
Ipsa novas vestes: dura vir arma feret?
Qua possum, squalore tuos imitata labores

Dicar et haec belli tempora tristis agam.
Dyspari Priamide, damno formose tuorum,

Tam sis hostis iners, quam malus hospes eras.
Aut te Taenariae faciem culpasse maritae,
Aut illi vellem displicuisse tuam.

Tu, qui pro rapta nimium, Menelaë, laboras,
Hei mihi! quam multis flebilis ultor eris!
Di, precor, a nobis omen removete sinistrum:
Et sua det reduci vir meus arma Iovi.
Sed timeo: quotiesque subit miserabile bellum,
More nivis lacrimae sole madentis eunt.

Ilion et Tenedos, Simoïsque et Xanthus et Ide,
Nomina sunt ipso paene timenda sono.
Nec rapere ausurus, nisi se defendere posset,
Hospes erat: vires noverat ille suas.
Venerat, ut fama est, multo spectabilis auro,
Quique suo Phrygias corpore ferret opes;
Classe virisque potens, per quae fera bella geruntur :
Et sequitur regni pars quota quemque sui,

40

45

50

55

60

His ego te victam, consors Ledaea gemellis,
Suspicor: haec Danais posse nocere puto.
Hectora nescio quem timeo. Paris Hectora dixit
Ferrea sanguinea bella movere manu.

Hectora, quisquis is est, si sum tibi cara, caveto,
Signatum memori pectore nomen habe.

65

Hunc ubi vitaris, alios vitare memento:
Et multos illic Hectoras esse puta.

Et facito ut dicas, quoties pugnare parabis,
Parcere me iussit Laodamia sibi.

по

Si cadere Argolico fas est sub milite Troiam;
Te quoque non ullum vulnus habente, cadat.
Pugnet, et adversos tendat Menelaus in hostes :
Vt rapiat Paridi, quam Paris ante sibi.
Irruat; et causa quem vincit, vincat et armis.
Hostibus e mediis nupta petenda viro est.
Causa tua est dispar: tu tantum vivere pugna,
Inque pios dominae posse redire sinus.
Parcite, Dardanidae, de tot, precor, hostibus uni:
Ne meus ex illo corpore sanguis eat.
Non est quem deceat nudo concurrere ferro,
Saevaque in oppositos pectora ferre viros.
Fortius ille potest multo, quam pugnat, amare.
Bella gerant alii; Protesilaus amet.

Nunc fateor; volui revocare; animusque ferebat.
Substitit auspicii lingua, timore mali.
Cum foribus velles ad Troiam exire paternis,
Pes tuus offenso limine signa dedit.

75

80

85

Vt vidi, ingemui; tacitoque in pectore dixi:
Signa reversuri sint, precor, ista viri.

Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis:
Fac meus in ventos hic timor omnis eat.
Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,
Qui primus Danaum Troada tangat humum.
Infelix, quae prima virum lugebit ademptum !
Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
Inter mille rates tua sit millesima puppis,
Iamque fatigatas ultima verset aquas.

Hoc quoque praemoneo; de nave novissimus exi,
Non est, quo properas, terra paterna tibi.
Cum venies, remoque move veloque carinam;
Inque tuo celerem littore siste gradum.

[merged small][merged small][ocr errors]

Sive latet Phoebus, seu terris altior extat;

Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte, venis:
Nocte tamen quam luce magis, nox grata puellis,
Quarum suppositus colla lacertus habet.
Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos,

Dum careo veris, gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
Cur venit a verbis multa querela tuis?
Excutior somno; simulacraque noctis adoro;
Nulla caret fumo Thessalis ara meo.

Tura damus, lacrimamque super; qua sparsa relucet,
Vt solet adfuso surgere flamma mero.

105

I 10

Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, 115
Languida laetitia solvar ab ipsa mea?
Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
Militiae referas splendida facta tuae ?

Quae mihi dum referes, quamvis audire iuvabit,
Multa tamen capies oscula, multa dabis.
Semper in his apte narrantia verba resistunt,

Promptior est dulci lingua referre mora.

120

Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque ;
Spes bona sollicito victa timore cadit.

Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,
Me movet; invitis ire paratis aquis.

125

Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
A patria pelago vela vetante datis.

Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
Quo ruitis? vestras quisque redite domos.

Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes,
Non subiti casus, numinis ista mora est.

Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?

Dum licet, Inachiae vertite vela rates.

130

Sed quid ago, revocans? omen revocantis abesto, 135
Blandaque compositas aura secundet aquas.
Troadas invideo; quae si lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit;
Ipsa suis manibus forti nova nupta marito
Imponet galeam, barbaraque arma dabit.
Arma dabit dumque arma dabit, simul oscula sumet.
Hoc genus officii dulce duobus erit.

Producetque virum; dabit et mandata reverti :

Et dicet, Referas ista, fac, arma Iovi.
Ille, ferens dominae mandata recentia secum,
Pugnabit caute, respicietque domum.

140

145

Exuet haec reduci clipeum, galeamque resolvet,
Excipietque suo corpora lassa sinu.

Nos sumus incertae : nos anxius omnia cogit,
Quae possunt fieri, facta putare timor.
Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,
Quae referat vultus est mihi cera tuos.

150

Illi blanditias, illi tibi debita verba

Dicimus amplexus accipit illa meos.

Crede mihi; plus est quam quod videatur imago.
Adde sonum cerae; Protesilaus erit.
Hanc specto, teneoque sinu, pro coniuge vero :
Et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus, corpusque tuum, mea numina, iuro;
Perque pares animi coniugiique faces:
Perque, quod ut videam canis albere capillis,
Quod tecum possis ipse referre, caput;

Me tibi venturam comitem, quocunque vocaris :
Sive-quod heu timeo! sive superstes eris.
Vltima mandato claudetur epistola parvo:

Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.

155

160

165

« ZurückWeiter »