Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Experience.

Scit bene venator cervis ubi retia tendat;
Scit bene quâ frendens valle moretur aper.
Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,
Novit quae multo pisce natentur1 aquae.

Gold.

Aurea nunc vere sunt secula; plurimus auro
Venit honos; auro conciliatur amor.
Ipse licet Musis venias comitatus, Homere,
Nil tamen attuleris; ibis, Homere, foras.

Growth of nature.

Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas;
Sub quâ nunc recubas arbore, virga fuit.
Nascitur exiguus, sed opes acquirit eundo,
Quaque venit multas accipit amnis aquas.

Love.

Quot lepores in Atho,2 quot apes pascuntur in Hyblâ, Caerula quot baccas Palladis arbor habet,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Litore quot conchae; tot sunt in amore dolores:
Quae patimur, multo spicula felle madent.

Delay gives strength.

Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
Concutiat tenerum quaelubet aura, cadet.
Mox eadem ventis spatio durata resistet,
Firmaque adoptivas arbor habebit opes.

Chance.

Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus:
Quo minimè credas gurgite, piscis erit.
Saepe canes frustra nemorosis montibus errant ;
Inque plagam nullo cervus agente cadit.

[blocks in formation]

A false friend.

1

Dum mea puppis erat validâ fundata carinâ,
Qui mecum velles 1 currere, primus eras:
Nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis;
Auxilio postquam scis opus esse tuo.

Mournful words become a weeping countenance,
Hei mihi! difficile est imitari gaudia falsa;
Difficile est tristi fingere mente jocum.
Nec bene mendaci risus componitur ore,
Nec bene sollicitis ebria verba sonant.

Tib.

Song.

Cantus vicinis fruges traducit ab agris;
Cantus et iratae detinet anguis iter;
Cantus et e curru lunam deducere temptat;
Et faceret, si non aera repulsa sonent.

Tib.

Gain.

Lucra petens habili tauros adjungit aratro,
Et durum terrae rusticus urget opus.

66

1 Qui mecum velles, etc. Not you were the first person who, as a matter of fact, showed a wish to run," etc., but "the first person of the kind likely to wish," etc. If Ovid had wanted

a person of the sort, the first he would have had recourse to would have been the person spoken of. This is the difference between "primus voluisti," and "primus eras qui velles.”

Lucra petituras freta per parentia ventis

Ducunt instabiles sidera certa rates.

Tib.

Uncertainty of life.

Non unum vitae servat Fortuna tenorem ;
Nec certo fruitur panda carina salo;
Nam modo Threicio Boreâ, modo currimus Euro,
Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.

Physicians.

Diversi ut variant1 morbi, variamus et artes;
Mille mali species, mille salutis erunt:
Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto;
Auxilium multis succus et herba tulit.

Candour.

Non ego mordaci destrinxi carmine quenquam ;
Nec meus ullius crimina 2 versus habet.
Candidus a salibus suffusis felle refugi;
Nulla venenato littera mista joco est;
Inter tot populi, tot scripti milia nostri,
Quem mea Calliope laeserit, unus ego.

1 Variant. The verb is here neuter. Cf. Ovid, Trist. ii. 153: "Sic abeunt redeuntque mihi variantque timores;" and Propert. ii. 5, 11: "Non ita Carpathiae variant Aquilonibus undae."

"Crimen "

2 Ullius crimina. is here used in its proper sense, a charge of guilt, not the guilt itself: "involves no charges against any one." Cf. Juv. x. 69: "Sed quo cecidit sub crimine ?"

Inconstancy of friends.

Diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est;
Quae simul1 intonuit, proxima quaeque fugat.
En ego! non paucis quondam munitus amicis.
Dum flavit velis aura secunda meis;

Ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
In mediis lacerâ puppe relinquor aquis.

The misfortunes of Naso are innumerable. Cinyphiae 2 segetis citius numerabis aristas, Altaque quàm multis floreat Hybla thymis; Et quot aves motis nitantur in aëra pennis; Quotque natent pisces aequore, certus eris: Quàm tibi nostrorum statuatur summa laborum, Quos ego sum terrâ, quos ego passus aquâ.

Absence.

Ecce! jacent collo sparsi sine lege capilli;
Nec premit articulos lucida gemma meos:
Veste tegor vili; nullum est in crinibus aurum ;
Non Arabo noster rore capillus olet.

1 Simul. For "simul atque." So Hor. Carm. i. 9, 9:

"Qui simul Stravere ventos aequore fervido Deproeliantes, nec cupressi Nec veteres agitantur orni."

2 Cinyphiae. Cinyps (or Cinyphus) was a river between the

two Syrtes in Africa. The district through which it flowed was famous not only for its crops but for its fine-haired goats. (Verg. Georg. iii. 312). Below, "aëra" is the masculine singular from " aer," a Greek accusative, like "aethera," adamanta," "Briseida," etc.

66

« ZurückWeiter »