Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
Ut mihi narrâsti, dura per ossa tremor.
Consului (neque enim modice terrebar) anusque
Longaevosque senes: constitit esse nefas.
Caesa abies, sectaeque trabes; et, classe parata,
Caerula ceratas accipit unda rates.
Flêsti discedens: hoc saltem parce negare;
Praeterito magis est iste pudendus amor.
Et flêsti, et nostros vidisti flentis ocellos;
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas.
Non sic appositis vincitur vitibus ulmus,

Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
Ah! quoties, cum te vento quererere teneri,
Riserunt comites! Ille secundus erat.
Oscula dimissae quoties repetita dedisti!
Quam vix sustinuit dicere lingua, Vale!
Aura levis rigido pendentia lintea malo
Suscitat, et remis eruta canet aqua.
Prosequor infelix oculis abeuntia vela,

Qua licet; et lacrimis humet arena meis.
Utque celer venias, virides Nereïdas oro;
Scilicet ut venias in mea damna celer.
Votis1 ergo meis, alii rediture, redîsti?

Hei mihi! pro dira pellice blanda fui! Aspicit immensum moles nativa profundum Mons fuit: aequoreis ille resistit aquis. Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae; Et mihi per fluctus impetus ire fuit.

"But Pallas where she stood Somewhat apart, her clear and bared limbs O'erthwarted with the brazen-headed spear

Upon her pearly shoulder leaning cold."

TENNYSON's Genone.

Below, "nostros... ocellos," for "ocellos mei flentis," is not

40

45

50

55

60

uncommon. Similarly Ovid has 66 meum praetereuntis equum."

1 Votis, etc. This means that the safe return of Paris from his voyage, granted by the gods in answer to the prayers of Oenone, benefited not her, but Helen (alii),

Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora: 65 Pertimui: cultus non erat ille tuus.

Fit propior, terrasque cita ratis attigit aura;

Femineas vidi corde tremente genas.

Non satis id fuerat; (quid enim 1 furiosa morabar?)
Haerebat gremio turpis amica tuo.

Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
Et secui madidas ungue rigente genas.
Implevique sacram querulis ululatibus Iden.
Illinc has lacrimas in mea saxa tuli.

Sic Helene doleat, desertaque conjuge ploret;
Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat.
Nunc tibi conveniunt quae te per aperta sequantur
Aequora, legitimos destituantque viros.

At cum pauper eras, armentaque pastor agebas,
Nulla, nisi Oenone, pauperis uxor erat.
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit:
Nec de tot Priami dicar ut una nurus :

70

75

80

Non tamen ut Priamus Nymphae socer esse recuset,
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus.
Dignaque sum, et cupio fieri matrona 2 potentis: 85
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
Nec me, faginea quod tecum fronde jacebam,
Despice; purpureo sum magis apta toro.
Denique, tutus amor meus est tibi: nulla parantur
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis:
Hac venit in thalamos dote superba tuos:

1 Quid enim, etc. Oenone had better have withdrawn at once. She lingered, and was only the more lacerated in heart by what she witnessed. Below, by "nunc tibi," etc., Oenone implies that Helen and others like her are only flocking in to

90

Paris because he is wealthy: when he was poor they were never heard of.

2 Matrona. Sc. "uxor." Below, for "reposcitur," cf. Hor. Carm. i. 15: "Quam multo repetet Graecia milite Conjurata tuas rumpere nuptias."

Quae si sit1 Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga.

Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse, 95
Consule; queis aetas longa magistra 2 fuit.
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
Causa pudenda tua est; justa vir arma movet.
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,

Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
Ut minor Atrides temerati foedera lecti
Clamat, et externo laesus amore dolet,
Tu quoque clamabis. Nulla reparabilis arte
Laesa pudicitia est; deperit illa semel.
Ardet amore tui? Sic et Menelaon amavit;
Nunc jacet in viduo credulus ille toro.
Felix Andromache, certo bene nupta marito!
Uxor ad exemplum fratris habenda fui.
Tu levior foliis, tunc cum, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta cadunt:
Et minus est in te, quam summa pondus arista,
Quae levis assiduis solibus usta riget.

Hoc tua (nam recolo) quondam germana canebat,
Sic mihi diffusis vaticinata comis:

100

105

110

Quid facis, Oenone? Quid arenae semina mandas? 115 Non profecturis litora bubus aras.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Below, for "tu levior foliis," cf. Cic. ad Attic. viii. 15: "Consules ipsi pluma aut filo facilius moventur." Somewhat similarly, Hor. Carm. iii. 9: "Tu levior Cortice."

3 Non profecturis, etc. "With steers which will make no effectual progress in their work." The labour will be spent in vain. Cf. Heroid. xx. 47: "Si non proficiant artes, veniemus ad arma." Below, "Troiae munitor" is Apollo, who with Neptune

Graia juvenca venit, quae te patriamque domumque
Perdat. Io prohibe; Graia juvenca venit.
Dum licet, obscenam ponto, Di, mergite puppim.
Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!
Dixerat. In cursu famulae rapuere furentem;
At mihi flaventes diriguere comae.

120

125

130

Ah! nimium vates miserae mihi vera fuisti!
Possidet en saltus illa juvenca meos.
Sit facie quamvis insignis, adultera certe est ;
Deseruit socios hospite capta deos.
Illam de patria Theseus, (nisi nomine fallor,)
Nescio quis Theseus, abstulit ante sua.
At manet Oenone fallenti casta marito;
Et poteras falli legibus ipse tuis.
Me Satyri celeres (silvis ego tecta latebam)
Quaesîerunt rapido, turba proterva, pede:
Cornigerumque caput pinu praecinctus acuta
Faunus, in immensis qua tumet Ida jugis.
Me fide conspicuus Troiae munitor amavit,
Admisitque meas ad sua dona manus.
Quaecumque herba potens ad opem, radixque me-
denti

Utilis in toto nascitur orbe, mea est.

135

140

Me miseram, quod amor non est medicabilis herbis!
Deficior prudens artis ab arte mea.
Ipse repertor opis vaccas1 pavisse Pheraeas
Fertur, et e nostro saucius igne fuit.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Quod neque graminibus tellus fecunda creandis,
Nec deus, auxilium tu mihi ferre potes.
Et potes, et merui: dignae miserere puellae!
Non ego cum Danais arma cruenta fero;
Sed tua sum, tecumque fui puerilibus annis; •
Et tua, quod superest temporis, esse precor.

145

LAODAMIA PROTESILAO.

Protesilaus sailed with the Greeks to Troy. Their fleet was detained by contrary winds at Aulis, and his wife Laodamia, in her anxiety, wrote this epistle.

MITTIT et optat amans quo mittitur ire1 salutem,
Haemonis Haemonio Laodamia viro.
Aulide te fama est, vento retinente, morari-
Ah! me cum fugeres, hic ubi ventus erat?
Tum freta debuerant vestris 2 obsistere remis;
Illud erat saevis utile tempus aquis.
Oscula plura viro mandataque plura dedissem;
Et sunt quæ volui dicere plura tibi.

Raptus es hinc praeceps; et, qui tua vela vocaret,
Quem cuperent nautae, non ego, ventus erat.
Ventus erat nautis aptus, non aptus amanti.
Solvor ab amplexu, Protesilae, tuo:

Linguaque mandantis verba imperfecta relinquit;
Vix illud potui dicere triste, Vale.

1 Ire. This depends on 66 op- Haemus. tat" the usual construction being "optat ut eat." Below, "Haemonis" is a feminine adjective, "belonging to Haemonia," or Thessaly, from mount

5

10

2 Vestris, etc. "Your oars: those of you and your companions; " not "yours" only, for that would require " tuis.”

« ZurückWeiter »