Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

50

Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,
Udaque perpetuo gramine terra viret.
Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum
Dicitur, obscenae quo prohibentur aves.
Illic innocui late pascuntur olores,

Et vivax phoenix, unica semper avis.
Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,
Oscula dat cupido blanda columba mari.

Psittacus has inter, nemorali sede receptus,
Convertit volucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore
magnus,

Quo lapis exiguus par sibi carmen habet;
"Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.
Ora fuere mihi plus ave docta loqui.'

ΤΟ

20

30

BANISHMENT FROM ROME

II. TRISTIA I. iii. (1-12; 27-50; 55-74; 79-84; 89-102).

CUM subit illius tristissima noctis imago,

Quae mihi supremum tempus in Urbe fuit, Cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar Finibus extremae iusserat Ausoniae.

Nec spatium fuerat, nec mens satis apta parandi:

Torpuerant longa pectora nostra mora. Non mihi servorum, comitis non cura legendi, Non aptae profugo vestis opisve fuit. Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus Vivit, et est vitae nescius ipse suae.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

Nec mora, sermonis verba imperfecta relinquo, Complectens animo proxima quaeque meo. Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, Stella gravis nobis, Lucifer ortus erat. Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam,

Et pars abrumpi corpore visa suo est.

Tum vero coniunx, umeris abeuntis inhaerens, Miscuit haec lacrimis tristia dicta suis:

'Non potes avelli. Simul, a! simul ibimus, inquit:

'Te sequar, et coniunx exulis exul ero. Et mihi facta via est. Et me capit ultima tellus:

Accedam profugae sarcina parva rati,

Egredior, sive illud erat sine funere ferri,
Squalidus inmissis hirta per ora comis.
Illa dolore amens tenebris narratur obortis
Semianimis media procubuisse domo:
Utque resurrexit, foedatis pulvere turpi
Crinibus, et gelida membra levavit humo,
Se modo, desertos modo complorasse penates,
Nomen et erepti saepe vocasse viri,
Nec gemuisse minus, quam si

meumve

nataeve

Vidisset structos corpus habere rogos;
Et voluisse mori, moriendo ponere sensus;
Respectuque tamen non voluisse mei.
Vivat! et absentem, quoniam sic fata tulerunt,
Vivat ut auxilio sublevet usque suo.

4

5

7

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

60

70

80

So. Illic homo superstitiosust. Me. Gestiunt pugni mihi.

So. Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.

Me. Vox mi ad auris advolavit. homo infelix fui,

So. Ne ego

Qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito.]

e. Certe enim hic nescio quis loquitur. So. Salvos sum, non me videt: 'Nescio quem' loqui autumat: mihi certo nomen Sosiaest.

Me. Hinc enim dextra mihi vox auris, ut videtur, verberat.

So. Metuo vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.

Me. Optume eccum incedit ad me. So. Timeo, totus torpeo.

Ilicet: mandata eri perierunt una et Sosia. Verum certumst confidenter hunc hominem contra adloqui,

Qui possim videri huic fortis, a me ut apstineat manum. (Comes forward.)

Me. Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?

So. Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?

Me. Servosne es an liber? So. Utquomque animo conlubitumst meo.

Me. Ain tu vero? So. Aio enimvero. Me. Verbero. So. Mentire nunc.

Me. At iam faciam ut verum dicas dicere.

[blocks in formation]

So. Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas?

Me. Haecine tua domust? So. Ita inquam. Me. Quis erus est igitur tibi?

So. Amphitruo, qui nunc Thebanis praefectust legionibus,

Quicum nuptast Alcumena. Me. Quid ais? quid nomen tibist?

So. Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum

patre.

Me. Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis

Advenisti, audaciai columen, consutis dolis. So. Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.

Me. At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.

So. Ita profecto. Me. Nunc profecto vapula ob mendacium.

So. Non edepol volo profecto. Me. At pol profecto ingratiis:

Hoc quidem profecto certumst, non est arbi-
trarium. (Beats him.)
So. Tuam fidem opsecro.
Sosiam esse dicere,

Qui ego sum? So. Perii.

Me. Tun te audes

Me. At parum

etiam, praeut futurumst, praedicas. Quoius nunc es? So. Tuus: nam pugnis usu fecisti tuum.

Pro fidem, Thebani cives! Me. Etiam clamas, carnufex?

Loquere, quid venisti? So. Ut esset, quem tu pugnis caederes.

Me. Quoius es? So. Amphitruonis inquam Sosia. Me. Ergo istoc magis, Quia vanilocu's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.

So. Ita di faciant, ut tu potius sis atqe ego te ut verberem.

[Me. Etiam muttis? So. Iam tacebo.

Me

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?

Nonne ego nunc sto ante aedis nostras? non mist laterna in manu?

130 Non loquor? non vigilo? non hic homo me pugnis contudit?

Fecit hercle: nam mi misero etiam nunc malae dolent.]

Quid igitur ego dubito? aut quor non intro
eo in nostram domum?

Me. Quid, domum vostram? So. Ita enimvero.
Me. Quin quae dixisti modo
Omnia ementitu's: equidem sum Amphitruonis
Sosia.

Nam noctu hac solutast navis nostra e portu
Persico,

Et ubi Pterela rex regnavit oppidum expug-
navimus,

Et legiones Teleboarum vi pugnando cepimus, Et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.

So. Egomet mihi non credo, quom illaec autumare illum audio:

40 Hic quidem certe quae illi sunt res gestae memorat memoriter.

Set quid ais? quid Amphitruoni dono a Telebois datumst?

Me. Pterela rex qui potitare solitus est
patera aurea.

So. Elocutust. Ubi ca patera nunc est?
Me. Est in cistula,

Amphitruonis opsignata signo. So. Signi dic
quid est?

Me. Cum quadrigis sol exoriens. Quid me captas, carnufex?

So. Argumentis vicit. Aliut nomen quaerundumst mihi.

[Nescio unde haec hic spectavit. Iam ego hunc decipiam probe:

Nam quod egomet solus feci nec quisquam alius adfuit

In tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.

Si tu Sosia's, legiones quom pugnabant maxume, 150 Quid in tabernaclo fecisti? victus sum, S1 dixeris.

Me. Cadus erat vini: inde implevi hirneam.
So. Ingressust viam.

Me. Eam ego vini, ut matre natum fuerat,
eduxi meri.

So. Mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.

Factumst illut, ut ego illic vini hirneam ebiberim meri.]

Me. Quid? nunc vincone argumentis, te non esse Sosiam?

So. Tun negas med esse? Me. Quid ego ni negem, qui egomet siem?

So. Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.

Me. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere:

Nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.

So. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia?
te interrogo.

Me. Ubi ego Sosia esse nolim, tu esto sane
Sosia:

Nunc quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis,
ignobilis.

So. Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam, Quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi): nimis similist mei.

Itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilist atque ego.

Sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum, vel labra,

Malae, mentum, barba, collus: totus. Quid verbis opust?

Si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.

160

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Enter EUCLIO.

Euc. Tu modo cave quoiquam indicassis aurum meum esse istic, Fides:

Non metuo ne quisquam inveniat: ita probe in latebris situmst.

Edepol ne illic pulcram praedam agat, siquis illam invenerit

Aulam onustam auri: verum id te quaeso ut prohibessis, Fides.

Nunc lavabo, ut rem divinam faciam, ne affinem

morer,

Quin ubi accersat me meam extemplo filiam ducat domum.

Vide, Fides, etiam atque etiam nunc, salvam ut aulam abs te auferam:

Tuae fide concredidi aurum: in tuo luco et fano situmst.

Str. Di immortales! quod ego hunc hominem facinus audio eloqui:

Se aulam onustam auri apstrusisse hic intus in fano Fide.

Cave tu illi fidelis, quaeso, potius fueris quam mihi.

Atque hic pater est, ut ego opinor, huius erus meus quam amat.

Ibo hinc intro: perscrutabor fanum, si inveniam uspiam

Aurum, dum hic est occupatus. Sed si repperero, o Fides,

Mulsi congialem plenam faciam tibi fideliam. Id adeo tibi faciam: verum ego mihi bibam, ubi id ecfecero.

Euc. Non temerest quod corvos cantat mihi nunc ab laeva manu.

Semul radebat pedibus terram et voce crocibat

[blocks in formation]
« ZurückWeiter »