Abbildungen der Seite
PDF

eodem fere tempore Franciscus Petrarca 13) libro ueronensi usi sunt. sed ut liber Catulli statim postea quam repertus est nouis exemplaribus diuulgaretur tantum afuit ut hoc ne amplius quadraginta quidem annis post factum esset. nam anno etiam 1374 Colucio florentino, uiro egregio, quo neminem illis temporibus in scriptorum ueterum libris indagandis legendis diuulgandis studiosiorem fuisse nouimus, Catulli liber plane iguotus fuit. qua propter a Casparo Broaspinio ueronensi per epistulas petiuit ut Catullum - significat autem librum ueronensem – 'aut exemplatum aut exemplandum' Verona Florentiam sibi transmitteret 14). quid preces Colucii apud Broaspinium effecerint nescitur. at cum iam anno sequenti 1375 exemplum ueronense Veronae in nouum librum transcriptum sciamus, prompta opinor coniectura est hunc Colucii rogatu exaratum esse. qui liber (est sangermanensis, quode mox diligentius dicam), quo antiquior codex catullianus hodie non extat 15), uel ideo plurimi est aestimandus quod unicus nunc superest quem accurate demonstrari possit ex ipso ueronensi exemplo desumptum esse 16). nihilo tamen minus ceteri quoMaffei I. c. II 32 Hauptii quaest. p. 5 act. philol. misn. p. 114 13 cf. Heysius l. c. p. 281 act. philol. misn. p. 115 14 cf. epistulas Colucii tres, quas Hauptius nunt. societ. litter. saxon. a. 1819 p. 258 e schedis ThMommseni edidit, et quae de eis interpretandis ipse act. philol. misn. p. 116-118 dixi 15 codicem Catulli Vicetiae in bibliotheca pietatis montanae adseruatum, quem FBlumius biblioth. libror. manuscr. italica (Gottingae 1831) p. 234 anno 1360 scriptum esse e schedis GHaenelii adnotauerat, centum annis recentiorem esse Heysius p. 282 testatus est 16 cf. act. philol, misn. p. 118. 119

quo numero septuaginta 17) fere codices libri catulliani hodie superstites ex exemplo ueronensi aut recta uia aut altero uel non nullis uel multis exemplis intercedentibus deriuati sunt 18). qua de re haud parui profecto esset momenti, si accurate demonstraretur quotiens ipsum ueronense in noua exemplaria transcriptum esset 19): sed de hac re nihil uidetur explorari posse nisi exempla conplura, minimum duo, inde

Boehmii qu p 29 17 cf. Heysius I. c. p. 278. apparatu catulliano locupletissimo olim LSantenii nunc berolinensi Lachmannus usus est. Heysium, qui libros quadraginta quinque conlatos apud se habet, 'mantissam criticam’, de qua interpretat. suae p. 297 dixit, non dum edidisse maxime dolendum est 18 etiam postea quam codex sangermanensis ex ueronensi descriptus est, Catullus quoquo uersus non ita celeriter diuulgatus esse uidetur. quod non inde tantum conligo quia codices longe plurimi aliquanto aetate minores sunt quam sangermanensis (cf. Heysius 1. c. p. 283), sed etiam aliis ex caussis conicio. namque et Matthaeus Palmerius in exemplo libri catulliani, quod sua ipsius manu a. 1428 scripsit, adnotauit anno 1425 primum repertum esse Catullum pessimeque acceptum in manus hominum uenisse (cf. Andr. Schotti obseruat. human. II 16 p. 53) et Raphael Volaterranus, qui ab anno fere 1450 ad annum 1520 uixit, commentar. urban. libr. XII p. 325 ed. basil. Frob. 1559 hic Catulli inquit liber una cum Quintiliano repertus est aetate nostra laciniosus mendosusque. unde tamen Leutschius l. c. p. 1978 Poggium a. 1425 exemplar ceteris quae tum in usu essent emendatius et ex ipso ueronensi descriptum repperisse sciat ignoro: nisi forte fabella nouella Augusti Hageni regimontani, qui in Laurentii Ghiberti chronicis florentinis Poggium se Catulli carmina in horreo quodam inuenisse narrantem fecit, ut Naekius quoque I. c. 1 150 seductus est. cf. die chronik seiner vaterstadt vom florentiner Lorenz Ghiberti. aus dem italienischen von August Hagen. Leipz. 1833 1 273. sed uide hac de re Hauptium nunt. soc. litt. saxon. a. 1849 p. 256 19 cf. Leutschius l. c. p. 1982. hanc quaestionem dubito num uel is cui codicum quam plurimorum lectiones accurate enotatae praesto sint perfecte soluere queat. quae in hanc rem a Rossbachio, qui in edit. p. VIII stemma librorum cąc

originem traxisse 20). uerum enim uero non omnium librorum qui ueronensis exempli posteri sunt eadem condicio est: in aliis enim ab exemplo ueronensi tradita, quamuis essent permultis locis corrupta, maxima locis longe plurimis fide seruata sunt, in aliis minus religiosis interpolationem cautam aut inportunam felicem aut infelicem rarius aut frequentius deprehendimus 21). horum librorum adulterinorum lectiones quantumuis saepe egregias cum per se pateat non pluris quam coniecturas meras aestimandas esse, libri catulliaui recensio tota ad normam librorum maxime sincerorum deregenda est: id quod priinus praeclaro

tullianorum' conposuit, et a Leutschio l. c. dicta sunt minime satis facere possunt 20 huius rei argumenta pauca afferam. in libris GCLHCu et omnibus Statii uersus LXV 9 Alloquar audiero nunquam tua . . loquentem omissus est. legitur autem is in DRcP1P2PuFuDr. facut hic uersus in codice ueronensi fuerit, quod, quamquam ei in quibus extat libri ab interpolatione liberi non sunt, tamen uel propter lacunam in medio uersu relictam credo (cf. m. quaest. cat. I 277) -- credo autem uersum hunc in codice ueronensi paene oblitteratum fuisse , sumendum est duo minimum scribas ex ueronensi codice librum Catulli descripsisse, quorum alter reliquias uersus illius tenues neglegeret, alter fideliter seruaret. praeterea respiciendi sunt uersus LXIIII 334-337, in libris plerisque (ueluti in DP1P2PuCu) omissi, at in GCLH extantes. cur omitterentur dixi qu. cat. I 195. denique consideretur cxi 1, cuius uerba extrema cum paene certum sit scribenda esse sic homost qui, tamen in optimo germanensi nil praeter homo, contra in aliis libris plurimis aut homo que aut homo sed legitur. quae lectionis uarietas ita explicari possit ut loco in ueronensi male habito et obscurato alios uestigia litterarum euanidarum, uerum se adsecuturos esse diffisos, in exemplaria noua transcribere noluisse, alios contra, et hos quidem duplici ratione, litterularum reliquias recepisse sumamus 21 cf. Heysius 1.

fecit exemplo Carolus Lachmannus 22), quo nemo doctus umquam de Catullo edendo melius meritus est 23). exemplum ueronense quando perierit (an hodie quoque alicubi latet?) nescitur 24). quin immo post annum 1375, quem supra dixi, neminem inuenimus qui eius mentionem fecerit. arbitrati quidem sunt Lachmannus et Hauptius 25) etiam diu post illud tempus exemplo ueronensi aliquos homines italos usos esse, ueluti praeter alios in primis Alexandrum Guarinum, professorem olim ferrariensem, qui Catulli librum a Baptista patre emendatum cum expositionibus suis Venetiis anno 1521 edidit. sed hanc sententiam ueram esse mihi persuadere non dum potui 26).

Haec si recte aut probabiliter saltem disputata sunt, quale exemplum ueronense fuerit non aliter quam scripturis codicum catullianorum bonorum inter se conpositis et ponderatis cognoscere possumus, deinde ad exempli gallici condicionem indagandam soli libro thuaneo confidendum, denique archetypi proprietas exemplis gallico et ueronensi conlatis aperienda est.

Sed prius quam horum librorum antiquissimorum hodie deperditorum proprietates explico, uideo mihi pauca de codicibus manu scriptis eis quibus ego usus Catullum recognoui exponenda esse. sunt autem hi: G: liber sangermanensis 1165, nunc in bibliotheca parisina imperiali inter codices quos uocant conuentuum paruorum (manuscrits des petits couvents ) adseruatus, membranaceus, quaternaria forma minore. praeter adnotamentum recentissimum Catulle de veronne a Cornelius auteur de ce Livre 1375 et paullo uetustius Cassignorius 1375, in libri tegumento litteris quae saeculi fere xv uidentur esse haec scripta sunt: bonifatii perutii et Bonifatius perutius spth. ap. in Roma. continet Catulli librum solum, foliis xxxv, in fol. xxxvir subscriptio legitur, quam infra in fine uariarum lectionum excripsi. pagina una quaeque habet uersus XXXIII praeter quam quod in ultima Xxxii sunt. extremis subscriptionis uerbis constat librum G die undeuicesimo mensis octobris a. 1375, quo die Casignorius (Can Signorio), princeps Veronae, mortuus sit2?), a scriba Veronae absolutum esse 28). quacum aetatis libri G definitione scripturae, quae satis bona est, proprietas et uniuersa codicis condicio optime conspirat. libri G conlatio a Silligio, qui primus de hoc libro ann. Iahn. xil 262 dixit, ad suam ipsius editionem facta et a Rossbachio in progr. uniuers. uratisl. a. 1859 p. 25 edita nec diligenter facta nec diligenter edita est. mihi praesto fuit conlatio a Friderico Duebnero, uiro clarissimo, ad editionem Rossbachii secundam (Lips. 1860) in usum meum diligentissime confecta. haud raro in sangermanensi uariae lectiones et marginibus et inter uersus adscriptae schol. dorpat. a. 1865 p. 12 sq. 27 cf. Hieronymi della Corte histor, Veron. (Veronae 1596] II 166 28 cf. quae dixi act. con

c. p. 284 sq. 22 cf. quae ipse de sua editione dixit act. litter. halens. a. 1836 nr. 109 1 251 23 cf. m. qu. 17 24 de bibliotheca capitulari ueronensi deque casibus quibus adflicta est cf. FBlumii itiner. ital. 1 254–265 25 u. ind. lect. berolin. aestiu. a. 1857 p. 5 26 cf. quae de hac re accuratius exposui in ind.

[graphic]
« ZurückWeiter »