Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

lubet exempla non nulla satis insignia adferre, quae ipsa quoque ad hanc quaestionem pertinent: Lxi 23 pro ederigerae in V fuit ei derigere. is qui litteras sic discreuit, nouit formam uerbi derigendi antiquiorem, non dirigendi, quam interpolatores posteriores hoc quoque loco substituerunt. praeterea cf. ex 18 crocitatis uel erecitatis pro erae uel aere citatis et LXVIII 3 illa mare pro illam rarae. LXII 60 pro aequom thuaneus equom habet, a quo libri V equo uix differt.

vili 15 pro uae V habuit ne. XXIII 4 Mallem diuitias Midae dedisses in libris est M. d. mi dedisses. sed erat olim manifesto Mallem diuitias Mide dedisses. denique LXI 206 ericei in V fuit pro aericei, quod errore facillimo (E pro F) pro africei olim scriptum fuit 44).

Deinde scriba libri ueronensis carmina inter se in archetypo arte cohaerentia interstitiis quantum potuit separauit et titulos, ut erat captus eius, praeposuit. in libro V eosdem fuisse quos in libris sinceris hodie habemus titulos, ex eorundem in libris sinceris similitudine ac aequalitate certo conligendum est. praeterea adnotandum iam illum hominem qui flores moralium auctoritatum Veronae a. 1329 congessit in V eandem inscriptionem AdVarum repperisse,quam carmini XXII olim in eo praepositam fuisse ex lectione librorum superstitum certum est 45). sed hisce titulis ut totus liber catullianus in carmina singula dispositus esset

44 cf. infra

XIIII 160 Scaliger castig. ad Cat. LXI 82 CXII 2 p. XXVIII

45 cf. supra adnot. 11 p. III

C*

XX

tantum afuit ut permulta in libro V. etiam tum inale cohaererent separanda atque etiam non nulla coniungenda male diuisa essent. postea Itali saeculo quarto decimo exeunte et per quintum decimum operam dederunt ut carmina rectius disponerentur. inscriptiones libri ueronensis saepe miram produnt inscitiam. ut exempla pauca adferam, carminibus II et 11 inter se conexis titulus praepositus est Fletus passeris Lesbiae. ex xn 1 Matrucine (sic V) Asini manu sinistra titulus fictus est Ad Matrucinum Asinum. deinde notabilis est titulus carminis XXVIII In Romulum cathamitum (cf. gloss. Labbaei p. 27b catamithus Tópvos ). ante xxxi haec sunt scripta Ad Sirmium insulam. ante xxxv haec Ad Cecilium. Iubet libello loqui. ante LXV Ad Ortalem. denique carmen XXXVI, cuius primus uersus in V hic fuit Annuale suo lusicacata carta, sic inscriptum fuit Ad Lusicacatam. in archetypo nulli tituli singulis carminibus praepositi fuerunt. inde duplex carminis Lxu inscriptio explicatur. et enim in thuaneo haec leguntur Epithalamium (Catulli). contra in V inscripta erant haec Exametrum carmen nuptiale.

Denique haud paucis libri catulliani locis in v non simplex extitit lectio, sed duplex: altera quidem ab archetypo oriunda, altera uero quae partim scribae ipsi libri V debebatur, partim, id quod saepius accidit, ab eis qui librum V non dum in noua exempla transcriptum inspexerunt (quorum aliquos fuisse supra dixi) addita est. hanc rem, de qua PBoehmius qu. 32 rectius iudicauit quam Leutschius 1. c. p. 1982,

[graphic]

libro G in primis docemur, in quo glossae quas uocant interlineares haud paucae extant, quarum maxima pars manu quae uerba poetae ipsa scripsit eadem exarata est (cf. supra p. VIIII). scribam libri G has glossas in V repperisse et inde descripsisse facile demonstrari potest. ut non nullis exemplis utar, in G xxu 2 hacc leguntur Nec cimex animal neque araneus neque ignis. unde illud animal? ni mirum in V librarius repperit Nec cimex: hine error natus est. magis etiam memorabile est quod xxi 19 sic scriptus est in G: Quod al', auus culus tibi purior salillo est: scilicet in V fuit culus. inde illa orta, in quibus uel error auus pro anus demonstrat non postea illa in G inlata esse. 1 8 Quare habe tibi quicquid hoc libelli non nulli libri non mali habent quicquid hoc mei. unde haec uenerint germanensi docemur, in quo haec sunt quicquid hoc libelli. sed quid hoc sibi uult? in V sine dubio fuit libelli, ut mei non altera lectio, sed interpretationis caussa adscriptum esset. in uersu xvi 56 cum scriba libri V male recordatus uersus proximi (me tollens aduolat umbras) prius scripsisset Et Veneris casto aduolat in gremio, postea damnum uocabulo uero collocat supra scripto sarsit. aliter res est de ciusdem carminis u. 83, in quo in V haec scripta fuisse uidentur casto colitis queritis quae. uerum est petitis, quod eum qui, cum quaeritis falsum esse adpareret, colitis coniecit, fugit, nec tamen alios Italos. Longe plurimae glossarum illarum coniecturae sunt modo felices modo infelices.

[graphic]

ucrbi caussa feliciter xxx 21 Scis quecunque in Sis quocunque LXI 232 bolnei in bonei xxxx 8 poema in poena Lxvi 54 asineos in Arsinoes mutata sunt, contra infeliciter LXI 127 locutio pro iocatio (lotatio V), XXXVIII 4 impii pro pii x 26 Serapim pro Sarapim XXIII 1 seruus pro seruos (seruo V) LXM 249 aspectans pro prospectans coniectata sunt.

libri G scriba permultis, ut diximus, locis duplicem lectionem ex V sumptam seruauit. praeterea liber santenianus (L) respiciendus est. ceteri autem qui illinc exemplaria noua deduxerunt fere ubique non utramque, sed alteram utram mutuati sunt, modo genuinam lectionem modo superscriptam glossam. unde denuo intellegitur quam facile is erroribus inplicari possit qui ex scripturarum paucularum diuersitate de numero exemplarium ex ipso ueronensi ductorum judicare in se suscipiat.

Archetypum, unde exemplaria et gallicum et ueronense deducta sunt, bis non ita multo antiquius fuisse uidetur. ipsum quoque litteris minusculis scriptum fuit. quod iam Scaliger de exemplo quod uocauit gallicano (cf. p. I adn. 2) adfirmauit, sed insuper scripturae genus accurate definiuit: ego a tali definitione in tanta scripturarum diuersarum multitudine, cumque vestigia unde de archetypi litteris concludere liceat admodum pauca supersint, abstinui 46). minusculis igitur litteris scriba archetypi usus est. hoc

46 Scaliger initio castigationum in Catullum suspicor inqnit illud gallicanum exemplar langobardicis litteris scriptum fuisse: quia errores, qui in postremis codicibus ab imperitis librariis disseminati sunt, non aliter

ex erroribus quibusdam scribae exempli ueronensis concludere licet, ueluti ex litteris syllabisue m et in ni et in iu et ui imi et nni um et inn t et c c et e co et a c et d oe et ce ei et a aliis inter se commutatis. primum exempla litterarum dabo a librario ueronensi cum aliis similibus confusarum : 1) met in, in et ni, lu et ul, nu et mi et ini et im, um et inn, imi et nni : 25, 12 minuta] inimica V 164, 176 Consilia in ] Consilium || 10, 30 Cinna] cuma l 17, 1 0 Colonia] Oculo in a II. 3, 16 io miselle] bonus ille | 48, 4 uidear] indecor $79, i ni quem] inquam || 22, 5 palim.) palmi | 81, 1. 48, 1 Iuuenti] uiuenti, inuenti | 10, 30 Gaius] grauis || 78, 8 con

nam

uidentur quam a morosis illis characteribus nati. id quod suo loco diligenter admonebimus. Scaligero Heysius p. 279 adsensus est. quaerat fortasse quispiam unde explicandum sit a Scaligero et Heysio talia qualia ego de archetypo statuerim de libro V praedicari. et enim illi errores qui libris superstitibus communes sunt adhibuerunt ut de libri V natura conclusionem facerent. hoc tamen non licuit. ipsa illa errorum communione demonstratur errores illos non ex litteris et ductibus codicis V male intellectis originem traxisse, sed potius ueronensi antiquiores esse habendos : nisi forte quis opinatur (quod tamen nec Scaliger neque Heysius sumpserunt, quaeque sumptio uel libri G condicione refelleretur) unum exemplum ex libro V olim ductum esse unde omnes nunc superstites libri deriuati sint. sed ut quae de V Scaliger et Heysius dixerunt de archetypo dicta accipiamus, ego quidem illos scripturam langobardicam archetypo falso attribuisse minime adfirmauerim, hoc tamen certo scio ea quae Scaliger singillatim attulit - Heysius pro editionis suae ratione nibil attulit ad sententiam suam probandam non sufficere. cf. Scaliger ad xxv 7 XXXIIII 24 LXI 46 LXIII 308 LXVI 48 LXVIII 52. XXVIIII 3 LXVI 43. 63 LXVII 32. LXI 46. 68 LXIII 33 LXVIII 79. LXI 82 CXII 2. LXV 14 LXIIII 273 LXXVI 22. LXIIII 322 Lxxx 8 CXIII 2, LXVI 58.

« ZurückWeiter »