Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PRAEFATIO

Codices libri catulliani manu scripti quotquot hodie extant ex uno libro archetypo deriuati sunt'). is fortasse in Gallia ) olim adscruatus cum pridem perierit, de eius proprietate nisi librorum ex eo ductorum condicione examinata nihil erui potest. uerum enim uero libri qui ex ipso archetypo alio libro non intercedente descripti sint nunc nulli supersunt. nibilo minus coniectura adsequi possumus duo exempla illinc olim descripta fuisse), alterum non integrum gallicum, alterum integrum ucronense

sic locorum caussa eorum quibus olim conparuerunt nominamus , quorum rationem ex ipsorum posteris aliqua tenus cognoscere licet. is qui flores poetarum uariorum conligendo exemplum gallicum conposuit unum solum Catulli carmen sexagesimum alterum ab archetypo mutuatus est. hodie duo ex florilegii huius exemplo gallico descripti libri extant, alter uindobonensis 2774),

1 Quae in his prolegomenis de antiquissimis codicibus catullianis dixi, ea maximam partem ex prooemio ind. schol. dorpat, a. 1865 repetita sunt. De historia critica libri catulliani cf. MHauptius quaest. catull. (Lips. 1837) p. 2-9 ThHeysii conuers. Catulli german. (Berol. 1855) p. 279 — 282 ELeutschius nunt. erud. gotting. a. 1855 p. 1975 – 1978 PBoehmius quaest. catull. (Bonnae 1862) p. 23 sq. et quae ipse dixi in actis conuentus philolog. german. misniensis (Lips. 1864) p. 111 - 119

2 hoc dico non Scaligeri caussa, qui falsa fretus interpretatione epigrammatis BCampesanii ab homine ueronensi unum exemplar unde omnes libri descripti essent in Galliis (hinc illud 'gallicanum adpellare solet) repertum esse contendit, sed eorum caussa quae Hauptius quaest. p. 3 scripsit

3 cf. Boehmii qu. p. 28 4 cf. Hauptius ad Ouidii halieut.

[ocr errors]

II

qui olim fuit Iacobi Sannazarii, alter parisinus 8071, olim Iacobi Augusti Thuanis), uterque mutilus quidem, sed ita conparatus ut alter alterum suppleat: Catulli quod dixi carmen Lxi in solo thuaneo inest. exem: plum gallicum quando exaratum sit quodam modo definiri potest. et enim anthologiam illam neque ante saeculum post Christum natum septimum fere medium neque post saeculum nonum conponi potuisse partim ex aetate carminum florilegii illius quorundam, partim inde intellegitur quod sannazarianus liber nono saeculo inferior non esse uidetur. thuaneum arbitrantur aut eodem saeculo nono exeunte aut ineunte decimo scriptum esse6).

Contra scriba exempli ueronensis non tam paullulum ex archetypo deprompsit quam integrum librum Catulli, qualem fere archetypum repraesentauit, transcripsit. quod si tempus respicimus, transcripsit aliquanto ante saeculum decimum medium.

namque anno 965 Ratherius, episcopus

episcopus tum ueronensis, exemplum illud ex bibliothecao capituli ueronensis tenebris, quibus per tempus, ut ueri simile est, longius quoddam obductum erat, protraxit ?): sed mox denuo in tenebras recidens liber ille per treceutos

p. VI-XI et qu. p. 3 5 cf. Schneidewini proleg. ad Martial. 1 p. LXXXIII et quos hic citauit 6 de libri sannazariani aetate praeter Hauptium ad Ou. hal. p. VII cf. Endlicheri catal. codic. bibl. uindobon. (Vindobon. 1836) p. 121: thuanei aetatem sic ut dixi definiuit Fridericus Duebnerus 7 cf. Ratherii opera (ed. Baller. Veron. 1765) p. 639 Maffei Veronae illustr. (ed. Mediolani a. 1825) II 25 Hauptii qu. p. 3 Leutschius I. c. p. 1975 ORibbeckius de Catullo (Kiliae

amplius annos Veronae nemini notus iacuit ). namque intra priora saeculi decimi quarti demum lustra, et quidem ante annum 1326 uel 1330, Catullus Veronae uere resurrexit). Scilicet a calamis, tribuit cui Francia nomen Quique notat turbae praetereuntis iter 10), is, quisquis fuit et quocumque nomine, exemplum quod diximus ueronense, cuius post Ratherium memoria plane extincta fuit, tum iterum Veronae repperit.

Quo facto homines non nulli docti Catulli carmina in libro tandem reciperato legerunt. ueluti iam anno 1329 quidam (eius nomen aeque ignoratur) in flores moralium auctoritatum, quos etiam nunc in bibliotheca capitulari ueronensi adseruatos olim ibidem sibi conlegit, tres uersiculos (xxu 19-21) ex ipso exemplo ueronensi sumptos transcripsit"). postea circa annum 1340 Guilelmus Pastrengicus 1?) et

1863) p. 5 8 cf. act. conuent. philolog misn. p. 112 9 cf. IGMeinertus annal, uindob. LIII (1831) append. p. 1 -- 17 Hauptius qu. p. 4 act phil. misn. p. 113 10 de epigrammate Beneuenuti Campesanii ambiguo, ex quo hos uersus sumpsi (u. infra in fine lectionum uariarum), cf, ut scriptores antiquiores plane omittam, Naekius opusc. i 150 et Silligius ann. Iahn. XIII 267 11 cf. Detlefsenum ann. Iahn. LXXXVII 552 et quae ipse in ind. lect. dorpat. a. 1864 p. 3 et 4 dixi. Detlefsenus per epistulam a me rogatus humanissime rescripsit hunc unum Catulli locum se in florilegio illo ueronensi repperisse. cf. infra uar. lect. p. 182. eum ex ipso codice ueronensi desumptum esse praeter alia inde probatur quod duo pri

tertius a Porphyrione quoque ad Horatii serm. II 3 299 citatur a nullo scriptore antiquo commemorantur, deinde quod inscriptio Ad Varum eadem est quam in libro ueronensi fuisse scimus. simul uerbis Ad Varum demonstratur plura quam uersus citatos ipsos scribam florilegii ante oculos habuisse: nam ad Varum illa dicta esse, si uersus tres illos cognosset solos, scire non potuissot

12 cf,

ores uersus

[ocr errors]
« ZurückWeiter »