Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[graphic]

fol. XXXVr finitur. Heysius (p. 285) ait hanc editionem ex codice laurentiano pl. XXXIII 10 typis descriptam esse.

Praeter libros quos dixi manu scriptos etiam alios quorum scripturae prius ab aliis uulgatae sunt aliquotiens in usum uocaui 38). et rarissime quidem caussam habui libri dresdensis, cuius discrepantias Silligius in editione sua enotauit, commemorandi, itidem rarissime mentionem feci librorum parisinorum 8236 (olim furiani) 7990 8232 (olim puteani), quos cum Rossbachio notis FuP2Pu designaui. quattuor enim libri hi sunt e numero grauiter interpolatorum. P2 et Pu, magis tamen P2, cum p mirum quantum consentiunt. saepius commemoraui parisinum 7989 (P1), qui propter lectiones antiquas et nouicias quas simul praebet quodam modo cum datano conparari potest 39). ad lectiones librorum Fu P2 Pu P1 cognoscendas usus sum excerptis a Silligio ad suam editionem factis et a Rossbachio in progr. uratisl. a. 1859 uulgatis. ibi cum non satis diligenter lectiones enotatae sint, caui ne quid ex silentio conligerem. praeterea sicubi e re esse uidebatur, attuli scripturas codicum cuiaciani (Cu) a Scaligero usurpati 40), deinde laurentiani a. 1457 pl. XXXIII 12 (Ir) et riccardiani pl. L ord. 4 cod. 28 (Rc), quas Lachmannus commemorauit 41),

1681 38 lectiones librorum non per totum Catullum conlatorum sed singulis tantum locis commemoratorum uncis quadratis [ ] in appendice saepsi 39 exposuit de eo accurate Buechelerus ad Petronium p. XVI 40 cf. qu. I 12 41 cf. quae de riccar

denique librorum uossianorum santenianorum (ad carm. LXVI et LXVIII) aliorum, in primis eorum quibus Achilles Statius usus est 42).

Haec habui quae de codicibus a me usurpatis dicerem. e quibus quid de antiquissimorum unde ipsi deriuati sunt librorum proprietate erui possit iam uidendum est. et primum quidem pauca de libro ueronensi (V) dicam. -- Libri catulliani hodie superstites cum, quamquam alii aliis simillimi sunt, tamen ex uno libri V apographo, ut supra dixi, deriuati esse non possint, sed ex conpluribus apographis originem traxerint, conligendum est scripturam codicis V, si non facile – salebrosus nominatur codex ueronensis a scriba libri sangermanensis, at tamen non difficillime legi potuisse: alioquin, si forte lectu difficillima fuisset, lectiones librorum nostroruna uix adeo inter se conseutirent. aetas autem exempli V si respicitur, iam supra ex indiciis quibusdam significauimus id aliquanto ante saeculum post Christum natum decimum medium scriptum uideri. unde, si in re incerta aliquid sumere licet, nono fere saeculo litteris quas uocant minusculis, quales tum in usu erant, satis perspicuis exaratum esse exemplum V sumamus. contra gallicum exemplum ueronensi aliquanto uetustius et archetypo non ita multo minus aetate fuisse coniecerim. hoc uel inde probabile est quod errores a scriba libri V in archetypo transcribendo commissi erroribus

[graphic]

a librariis thuanei et sannazariani in exemplo gallico describendo factis simillimi sunt. itaque octauo fere saeculo exemplar gallicum adsignabimus. sed ut ad librum ueronensem redeam, singula quaedam addam ad condicionem eius accuratius inlustrandam.

Primum in codice V sacpissime et ę et e pro de scriptum fuisse puto. hoc inde concludi potest quod et in libris optimis, ueluti in GDC, fere ubique e pro ae legitur, et in aliis libris in quibus fere ubique ae uel ę reperitur, ueluti in LH, manifestum est hanc emendatiorem scribendi consuetudinem non ex V desumptam esse, sed potius loco scripturae illius mendosae antiquitus traditae recens repositam csse. illud adfirmare tantum possum, hoc uero ut lectores ipsi perspiciant ex codice santeniano (L) exempla non nulla adferre uolo, unde intellegi possit librarium, si de uocabulis rarioribus uel de formis ambiguis et similibus disceptanduin esset num per ae (e) an per e exararentur, saepissime lapsum esse, et ita lapsum esse ut eum in exemplari unde descripserit e repperisse extra dubitationem positum sit. cf. exempla haec: x 8 aere] here VL || xm 18 Caesio8] Cesios VL | XVI 2 xxv 1 xxvIII 5 XXXIII 2 cinede VL || xxi 7 membrana) membrane V membranae L || XXXV 2 Caecilio ] cecilio VL || 14 misellae] miselle VL || XXXXVI 5 Nicaeae) Nicee V Niceae L || LVI 6 Dionae] dione VL || LXI 140 Concubine) Concubinae L | 186 bonae) bone VL || 198 pulcer €8) pulcre res V pulchrae res L || LXII 12 Gallae] galle VL || 15 executae) execute VL || 23 Maenades ui) menade

[graphic]

4

« ZurückWeiter »