Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

335 nullus ainor tali coniunxit foedere amantes

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
currite ducentes subteginina, currite, fusi.

nascetur uobis expers terroris Achilles,

hostibus haud tergo, sed forti pectore notus, 340 qui persaepe uago uictor certamine cursus

flammea praeuertet celeris uestigia cerude.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet heros,

cum phrygii teucro manabunt sanguine campi 345 troicaque obsidens longinquo moenia bello

periuri Pelopis uastabit tertius heres.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

illius egregias uirtutes claraque facta

saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, 350 cum in cinerem canos soluent a uertice crines

putridaque infirmis uariabunt pectora palmis.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

341 preuertit ll 344 sanguine tenen ll 350 ciuium

B Guarinus aldina 1502: unquam tales V Silligius (cf. etiam cens. 294)

connexit Lachmannus * (conexit Hp.): contexit V w Lm conspexit Lenzius 344 campi Bw Lm*: sanguine.

Lm tenen V (cf. GHermannus ann. Iahn. XXII 312) Teucri ß Vossius riui Bw cliuei Hauptius qu. 73 fines EFritzius progr. halberst. p. 25 muri Statius Phrygiae terrae idem Phrygiae Thebae Froehlichius Cum Phrygio Teucri maculabunt sanguine Theben Froehlichius nunt. erudit. monac. XI (1840) 62 Campi cum Phrygio manabunt sanguine Teucri Pleitnerus epithal. 47 350 Cum cinere (prius cineri) incanos Scaliger Cum in cinerem incanos Weichertus rell. p. l. 179

namque uelut densas praecerpens cultor aristas

sole sub ardenti flauentia demetit arua, 355 Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis uirtutibus unda Scamandri, quae passim rapido diffunditur Hellesponto,

cuius iter caesis angustans corporum aceruis 360 alta tepefaciet permixta flumina caede.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda, cum teres excelso coaceruatum aggere bustum

excipiet niueos percussae uirginis artus. 365 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nam simul ac fessis dederit fors copiam Achiuis urbis dardaniae neptunia soluere uincla, alta polyxenia madefient caede sepulcra,

353 precernens (preter.iens) il 355 prosternet et prosternens || 364 perculse || 366 simul hanc II 368 polisenia madescent

351 Putriaque Heinsius 353 praecerpens (liber puteanus ?) Statius: praecernens V Heysius praesternens Scaliger prosternens ßw messor Bw 355 prosternet V w. prosternens V Froehlichius et Rossbachius , quorum ille uersiculum unum ante u. 355, hic (secutus codicem parisinum 7990) post u. 355 excidisse censuit 357 magni Heinsius 359 augustans ß Burmannus ad Lotich. I 10 25 ad anthol. lat. I p. 73 Ante 362 uersum excidisse Froehlichius putauit

363 terrae (B) ex (e) celso Martyni-Laguna act. iitt. ienens, a. 1790 II 673 Astius anthol. 218 Bergkius (Rb.) 364 perculsae V W Fritzius 368 madefient Bw Heysius : madescent V w (u. d. in Zarnckiï ephemerid. a. 1861 p. 666) madidescent uel madidascent Statius manascent Hertzbergius conu. germ. 136 mitescent (ex datano) Lm (Hp.) mansuescent Fritzius progr. halberst. p. 26 mutescent Rossbachius

quae, uelut ancipiti succumbens uictima ferro, 370 proiiciet truncum summisso poplite corpus.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores. accipiat coniunx felici foedere diuam,

dedatur cupido iam dudum nupta marito. 375 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illam nutrix orienti luce reuisens hesterno collum poterit circumdare filo. currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

anxia nec mater discordis maesta puellae 380 secubitu caros mittet sperare nepotes.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi'.

talia praefantes quondam felicia Pelei carmina diuino cecinerunt pectore parcae.

praesentes namque ante domos inuisere castas 385 heroum et sese mortali ostendere coetu

caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater diuum templo in fulgente reuisens,
annua cum festis uenissent sacra diebus,

385 Nereus sese Il post 386 add Languidior tenera cui pedens sicula beta II 388 dum ll uenisset

370 truncum] pulcrum Ramlerus 372 animis w Silligius

373 et 374 transp. Ramlerus 378 del ß (furianus) Vossius Astius Bergkius Rossbachius 382 profantes Muretus (sed cf. Huschkiï ep. crit. p. 304) 383 omine Parcae ß Scaliger 385 Heroum et sese lo. Calpurnius in editione uicetina d. 1481 et Io. Bapt. Sigicellus apud Statium : Saepius et w De uersiculo LXVII 21 in V post 386 male inlato cf. Hauptius qu. cat. 43 387 fulgentia templa Muretus templa illa in gente Froehlichius 388 dum

conspexit terra centum procumbere tauros. 390 saepe uagus Liber Parnasi uertice summo

thyiadas effusis euantis crinibus egit,
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti diuum fumantibus aris.

saepe in letifero belli certamine Mauors
395 aut rapidi Tritonis hera aut rhamnusia uirgo

armatas hominum est praesens hortata cateruas. sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,

perfudere manus fraterno sanguine fratres, 400 destitit extinctos natus lugere parentes,

optauit genitor primaeui funera nati
liber ut innuptae poteretur flore nouercae,
ignaro mater substernens se impia nato

impia non uerita est diuos scelerare penates, 405 omnia fanda nefanda malo permixta furore

iustificam nobis mentem auertere deorum.
quare nec talis dignantur uisere coetus
nec se coutingi patiuntur lumine claro.

389 procumbere currus II 391 Thyadas 11 392 tuentes || 393 Acciper et lacti || 395 ranusia 11 402 potiretur ll 404 parentes

VW (Rb.) 389 tauros ß: currus V procurrere currus w Creta centum prorumpere currus Wakefieldus ad Lucr. II 259 cretam ('i. e. ad calcem') Orellius ecl. 111 390 e uertice ß Guarinus Muretus

392 et 393 del Koelerus 393 lacti (V) diuum spumantibus (B) Vossius Acciperent Laetonigenam et similia Heinsius aduers. 170. 649 395 at quid hoc loco rhamnusia uirgo?

400 et 401 transp. Rossbachius

404 penates Bw Silligius Froehlichius HAKochius symb. philol. bonn. 318: parentes Vw Lm parentis Lachmannus* parentum IH Vossius gl. mg. 266

LXV

Etsi me assiduo confectum cura dolore

seuocat a doctis, Ortale, uirgiuibus, nec potis est dulcis musarum expromero fetus

mens animi (tantis fluctuat ipsa malis : 5 namque mei nuper letbaeo gurgite fratris

pallidulum manans alluit unda pedem, troia rboeteo quem subter litore tellus

ereptum nostris obterit ex oculis ),
15 sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto

haec expressa tibi carmina Battiadac,
ne tua dicta uagis nequicquam credita uentis

effluxisse meo forte putes animo

LXV Ad Ortalem || 2 Sed uacat ll 3 dulcissimus harum || 5 lethei ll post 8 secuntur uersus sex (9 — 14 uulgo ) a nobis infra post CI 6 conlocati 11 16 abactiade et actiade (?)

eos

LXV 2 Hortale Bw (cf. Hauptiï qu. 79) 3 fetus ß Vossius

4 icta Heinsius 8 obruit Statius uersus 9–14 uulgo (Lm) loco quem in V tenuerunt relictos FHaasius miscellan. philol. lib. III (Vratislau. 1861) p. 13—16 post CI 6 inserendos esse uidit. ab hoc carmine alienos esse primus Rossbachius intellexit. (cf. etiam OF Gruppië Minois p. 8. 579 et Brunerus de temp. et ord. carm. catull. Helsingf. 1863 p. 26). eosdem post CI 4 inseruit A Weisius progrnaumburg. a. 1863 p. 30. Lachmannus ante u. 9 sex uersus e coniectura inseruit : quorum uersuum quinque priores pares sunt uersibus LXVIII 21 22—24 (94–96) 93. sextum uersum ex uersibus LXVIII 20 (92) Abstulit. o (Attulit. hei) misero frater adempte mihi paullum mutatis Lachmannus ita finxit Nunquam ego te, misero frater adempte mibi. Lachmanni rationes Hauptius probauit et Froehlichius, qui illum sextum uersum ita scripsit Ergo ego te runquam frater adempte mihi. cf. ad CI

16 excerpta ß Scaliger experta ß Vossius Valckenarius

« ZurückWeiter »