Abbildungen der Seite
PDF

expleta est, sanctis coepit decedere diuis.

hic, qualis flatu placidum mare matutino 270 horrificans zephyrus procliuas incitat undas

aurora exoriente uagi sub limina solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt (leni resonant plangore cachinni),

post uento crescente magis magis increbrescunt 275 purpureaque procul nantes ab luce refulgent,

sic tum uestibuli linquentis regia tecta
ad se quisque uago passim pedo discedebant.
quorum post abitum princeps e uertice Pelei

aduenit Chiron portans siluestria dona : 280 nam quoscunque ferunt campi, quos thessala magnis

[ocr errors][ocr errors]

montibus ora creat, quos propter fluminis undas
aura parit flores tepidi fecunda fauoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,

quo permulsa domus iucundo risit odore. 285 confestim Penios adest uiridantia Tempe,

Tempe quae siluae cingunt super impendentes, naiasin linquens † doris celebranda choreis, non uacuos: namque ille tulit radicitus altas

fagos ac recto proceras stipite laurus, 290 non sine nutanti platano lentaque sorore

[ocr errors]

281 quot Bw Lm (Hp. Rb.) 283 in distinctis V W (Hs. Rb.) interstinctis Heinsius Ramlerus 284 Quis uel Queis w 285 Peneos w Peneios B Rossbachius 287 Naiasin Hauptius obs. 69 (cf. Mitscherlichii lect. p. 133 hoc tamen ex tanta lectionis uarietate mihi adsecutus esse uideor, latere aliquod sub his monstris nomen quo nymphas et graeca quidem flexione Catullus indigitauerit'): Minosim V Naiadum Bernh. Realinus Nereidum aldinae Haemonisin Heinsius Vngerus elect. crit. Friedl. 1842 p. 22 et de Valgio Rufo p. 335 (Hs.) Aemonidum Turnebus aduers. XXIIII 9 Mnemonisin Koelerus Froehlichius Vngerus Mnemonidum ed. gotting. a. 1762 Musarum uel Mnemosynae Statius Minyasin Scaliger Minoisin GHermannus annal. Iahn. XXXIII 263 doris V w corruptum nec dum sanatum. Si doris est corruptum, corrigatur ergo, ego in praesentia nihil potui' Scaliger. cf. Silligii epist. crit. 40 Hauptii obs. 69 Lachmannum ad Lucret. p. 280: claris ß Realinus w doctis Statius alii pulcris Hauptius obs. 70 propriis GHermannus ann. Iahn. XXXIII 263 (qui praeterea hanc lectionem proposuit Minoisin Tempe linquens) crebris Lachmannus* (Hp.) hilaris Vngerus diris Heysius diuis (cf. LXI 23 LXVI 89) ego diis EFritzius progr. halberstad. a. 1863 p. 22 288 Non uacuos Bergkius : Non uacuus BGuarinus (fol. LXXVI]a) Lm w Non parcus Vngerus elect. crit. 24 de Valgio Rufo (Halis 1848) p. 429 actas Heinsius

290 laetanti Vossius

flammati Phaethontis et aeria cupressu.
haec circum sedes late contexta locauit,
uestibulum ut molli uelatum fronde uireret.

post hunc consequitur sollerti corde Prometheus 295 extenuata gerens ueteris uestigia poenae

quam quondam in Scythia restrictus membra catena
persoluit pendens e uerticibus praeruptis.
inde pater diuum sancta cum coniuge natisque

aduenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens 300 unigenamque simul cultricem montibus Idri:

Pelea nam tecum pariter soror aspernata est
nec Thetidis taedas uoluit celebrare iugalis.
qui postquam niueis flexerunt sedibus artus,

large multiplici constructae sunt dape mensae, 305 cum interea infirmo quatientes corpora motu

ueridicos parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique uestis

291 Flamanti Il phetontis || 294 solerti || 296 Qua quondam silici Il 298 diui Il gratisque 11 300 ydri || 307 undique questus

296 in Scythia scripsi, u. ind. lect. dorp. a. 1865 p. 17: silici V w Lm scythicis Heinsius' Lm* (Bp. Hs.) 298 gratisque V (quod ne probes of. LMuelleri de re metr. 316) 299 Aducnit, caelo te Muretus w (Hs.): Aduenit caelo, te w Lm (Hp.) 300 Idri (V) Vossius w (sed de monte Idro, nedum de Diana cultrice Idri, nihil memoriae traditum est): Idae Bw Lm*, fortasse rectius. Hydrae Statius udis Marcilius montium Abydi Froehlichius 303 posquam ex datano Bergkius (Rb.)

niueos w 304 Largae ß Muretus Silligius 307 uestis Bw cf. Schwenckius mus. rhenan. 11 (1843) 470: questus V quercus Palladius cestus Orellius eclog. 107 cinctus Vngerus de Valgio 433 Post 307 non nulla excidisse Statius Gurlittus Orellius Silligius opinati

candida purpurea talos incinxerat ora,

at roseo niueae residebant uertice uittae, 310 aeternumque manus carpebant rite laborem.

laeua colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leuiter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens

libratum tereti uersabat turbine fusum, 315 atque ita decerpens aequabat semper opus dens,

laneaque aridulis haerebant morsa labellis
quae prius in leui fuerant extantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae

uellera uirgati custodibant calathisci.
320 haec tum clarisona rellentes uellera uoce

talia diuino fuderunt carmine fata,

308 tuos 11 309 uicte || 319 custodiebant calathisti Il 320 pellentes

sunt 308 talos ß: tuos V purpurea quam Tyro incinxerat I Vossius. alii uerbum Tyros uel Tyrios uel Tyriorum uersui adaptare conatı sunt. Candida purpureis cirris intexta erat ora Vngerus de Valgio 435 309 Ambrosio Vulpius Bergkius (in Zimmermanni ephem. a. 1834 p. 1004. cf. Naekius ad Val. Cat. p. 287) Annoso Ern. Schulzius' Lm* At (Et Guarinus Ac Heysius) roseae niueo A Guarinus Gurlittus Heysius 311 amictam Guarinus 312 dum Froehlichius 313 prono pollice ß Muretus Hertzbergius conu. germ. p. 135 315 decurrens Pleitnerus epithal. 23 317 leni Bw 319 uirginei Broukhusius ad Prop. III 11 30 3 20 Haec V LMueller de re metr. 386 HVsenerus ann. Iahn. LXXXXI 226 (idem Vsenerus l. c. de lectionibus perierat LII 3 et tuos LXIII 92 reuocandis recte iudicauit): Hae fw Lm uellentes L Fruterius in epistula ad G Canterum in Gruteri lamp. V 1 389 Heysius in Orellii eclog. 108 Lm* Bergkius l. modo c.: pellentes V W Lm (Hs.) pectentes Statius Lm* (Hp.) plectentes Hertzbergius conu. germ. 135 polientes Heinsius adu. 648 321 diviso ß Vossius hoc loco et u. 383. idem parcas tres non omnes simul, sed singulas deinceps et quidem strophis

carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas.

o decus eximium magnis uirtutibus augens,

emathiae tutamen opis, clarissime nato, 325 accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,

ueridicum oraclum. sed uos, quae fata secuntur, currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

adueniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx, 330 quae tibi flexanimo mentem perfundat amore

languidulosque paret tecum copiungere somnos
leuia substernens robusto brachia collo.
currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus tales unquam conexit amores,

post 322 inscriptio Epithalamium thetidis et pelei || 324 tu tamen !! carissime II 326 oraculum 11 330 flexo animo mentis ll amorem 11 331 sonos || 334 unquam tales contexit

uersuum quinorum, quae singulae uersu intercalari concluderentur, cecinisse arbitratus, strophas duodecim ita effecit ut uersum 333 ante 332 et uersum 371 ante 370 poneret, post u. 354 et post u. 364 signa uersuum singulorum anissorum scriberet, uersum 378 eiceret. eadem adsecuturus similia temptauit Rossbachius, qui uersibus 332 et 333 atque uersibus 365 et 366 transpositis et uersu 378 eiecto post u. 355 et post u. 371 singulos uersus amissos esse statuit. sed cf. ORibbeckius mus. heluet. nou. I 238 LMueller de re metr. 465 322 arguit Lachmannus* (Hp.) 324 patu Dousa pater Peleu Froehlichius carissime (V) fato ego conieci (cf. Ciris u. 200) 325 uoce ß Lennepius ad Col. p. 39 326 serues Vossius (ex seruos 3) 327 citauit Macrobius sat. VI 1 41 p. 503 Ian. Catullus: Currite ducenti subtegninc, currite fusi 330 tibi flexanimo mentem perfundat amore Murctus w Lm: te Alexanimo mentis (sic V) perfundat amore Lachmannus* (Hp. Hs.) tibi flexanimae Veneris perfundat amorem Fea 332 bracchia datanus (cf. Lachm. ad. Lucr. p. 371)

334—337 omissos in libris plerisque del Scaliger 334 tales unquam

« ZurückWeiter »