Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Amp. Quomodo? Sos. Nihilo inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi:

Neque, ita me dii ament, credebam primo mihimet Sosiæ,

Donec Sosia, ille egomet, fecit sibi uti crederem:

Ordine omne uti quidque actum est, apud hostes dum sedimus,

Edissertavit: tum formam una abstulit cum nomine. Neque lac lacti magis est simile, quam ille ego simul,

est mei.

Nam ut dudum ante lucem à portu me præmisisti do

mum....

Amp. Quid igitur? Sos. Prius multo ante ædis stabam quam illo adveneram.

Amp. Quas, malum, nugas? Satin' tu sanus es! Sos. Sic sum ut vides.

Amp. Huic homini nescio quid est mali malâ objectum

manu,

Postquam à me abiit. Sos, Fateor; nam sum obtusus pugnis pessume.

Amp. Quis te verberavit? Sos. Egomet memet, qui nunc sum domi.

Amp. Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi respon

deris.

Omnium primum, iste qui sit Sosia, hoc dici volo. Sos. Tuus est servos. Amp. Mihi quidem uno te plus etiam est, quam volo.

Neque postquam sum natus, habui nisi te servom Sosiam. Sos. At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom

tuum,

Præter me, alterum, inquam, adveniens faciam, ut offendas domi,

Davo prognatum patre, eadem quâ ego sum forma,

ætate item..

Egomet. Sosia, aquel yo mismo hizo que le creyese.

Sedimus. Esto es consedimus cum
exercitu.

Edissertavit. Contó.
Formam. Mi figura.

Quam illo. Que haber llegado del

puerto.

Quâ

Quid est. Que mala mano le ha in-
ficionado.

Obtusus. Me ha molido á puñadas.
Uno te. Tú solo para mí sobras.
Ut offendas. Que encuentres en ca-

$2.

Quâ ego sum. Quid opus est verbis? Geminus Sosia, hic factus est tibi.

Amp. Nimia memoras mira, sed vidistin' uxorem meam? Sos. Quin introire in ædis nunquam licitum est. Amp. Quis te prohibuit ?

Sos. Sosia ille quem, iamdudum dico, is qui me contudit. Amp. Quis istic Sosiai Sos. Ego, inquam. Quoties dicendum est tibi ?

Amp. Sed quid ais? Num abdormivisti dudum? Sos. Nusquam gentium.

Amp. Ibi forte istu si vidisses quemdam in somnis Sosiam?

Sos. Non soleo ego somniculose heri imperia persequi.

Vigilans vidi, vigilans nunc te video, vigilans fabulor. Vigilantem ille me iamdudum vigilans pugnis contudit. Amp. Quis homo? Sos. Sosia, inquam, ego ille: quæso, Nonne intelligis?

Amp. Qui malum intelligere quisquam potis est; ita nugas blatis?

Sos. Verum actutum nosces. Amp. Quem? Sos. Illum

nosces servom Sosiam.

Amp. Sequere hac igitur me: nam mi istuc primum exquisito est opus.

Sed vide navi afferantur, quæ iam imperavi omnia. Sos. Et memor sum & diligens, ut quæ imperes, compa

reant.

Non ego cum vino simitu ebibi imperium tuum. Amp. Utinam Di faxint, infecta dicta re eveniant tua! Eo ut huc mecum abducam Naucratem.

Act. III. Scen. IV. MERCURIUS.

Mer. Concedite atque abscedite, omnes de viâ decedite: Nec quisquam tan audax nunc fuat homo, qui obviam obsistat mihi.

Geminus. Este Sosia se ha hecho dos

Sosias.

Nusquam gentium. En ninguna parte.
Somniculose. Durmiendo.

Ita nugas.Fara mallando de tal suerte
Actutum. Pronto.

Exquisito opus. Necesito averiguar.

Ego

Simitu. Juntamente; lo mismo que

simul.

Infecta dicta re. Sucede el que salga
falso lo que dices.
Concedite. Apartaos, retiraos.
Fuat. Haya.

Ego sum Iovi dicto audiens: eius iussu nunc huc me

affero.

Nunc Amphitruonem volt deludi meus Pater. Faxo probe.

Iam hic deludetur, spectatores, vobis spectantibus./ Capiam coronam mihi in caput: assimulabo me esse

ebrium:

Atque illuc sursum ascendero: inde optume cispellam

virum

De supero, quam huc accesserit, facíam ut sit madidus

sobrius.

Deinde ille actutum sufferet suus servos poenas Sosia.
Eum fecisse ille hodie arguet, quæ ego fecéró hic: quid id

mea?

Meo me æquum est morigerum patri: eius studio servire

addecet.

Sed eccum Amphitruonem: advenit: iam ille hic deludetur probe;

Si quidem vos voltis auscultando operam darė.
Ibo intro: ornatum capiam, qui potis decet.

Dein sursum ascendam in tectum, ut illum hinc prohi

beam.

Act. IV. Sc. I. AMPHITRUO.

Amp. Naucratem quem convenire volui, in navi non erat: Neque domi, neque in urbe invenio quemquam, quì illum viderit:

Nam omnis plateas perreptavi, gymnasia, myropolia, Apud emporium, atque in macello, in palæstra, atque in foro:

In medicinis, in tonstinis, apud omnis ædis sacras. Sum defessus quæritando: nusquam invenio Naucratem. Nunc ibo domum, atque ex uxore hanc rem pergam

exquirere.

Sed

Coronam. A imitacion de Baco con Potis. Como conviene á los bien be

[merged small][ocr errors][merged small]
[graphic]

Sed ædis occluserunt: eugepa! ferian foris.

Apperite hoc. Heus ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium? Ibid. Scen. II. MERCURIUS, AMPHITRUO.

Mer. Quis ad fores est? Amp. Ego sum.

Mer. Quid, ego sum? Amp. Ita loquor.

Mer. Tibi Iuppiter,

Dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores. Amp. Quomodo? Mer. Eo modo, ut profecto vivas ætatem

iniser.

Amp. Sosia. Mer. Ita sum Sosia, nissi me esse oblitum

exústumas.

Quid nunc vis? Amp. Sceleste, at etiam, quid velim, id tu me rogas?

Mer. Ita rogo. Pene effregisti, fatue, foribus cardines.
An foris censebas nobis publicitus præberier?

Quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi ? aut quis es tu homo ?

Amp. Verbero: etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum

acheruns?

Quem pol hodie ob isthæc dicta faciam ferventem flagris. Mer. Prodigum te fuisse oportet olim in adolescentiâ. Amp. Quidum? Mer. Quia senectâ ætate à me mendicas malum.

Amp. Cum cruciatu tuo istae hodie, verna, verba funditas. Mer. Sacrufico ego tibi. Amp. Qui? Mer. Quia enim te Macto infortunio.

Amp. Tun me mactes,

carnufex? nisi formam dii hodie

meam perduint,

Faxo ut bubulis coriis onustus sis Saturni hostia:

Ita ego te certo cruce & cruciatu mactabo : exi foras, Mastigia. Mer. Larva umbratilis, tu me minis territas?

[blocks in formation]

Ni

Quidum. ¿Como asi ?
Mendicas. Porque en tu vejez me
pides tu ruina.

Verna. Esclavo criado en casa.
Sacrufico. Sacrifico para alcanzar
perdon. Lito, as, para alcanzar
alguna gracia. Macto, Inmolar, ó
sacriticar la víctima.
Bubulis coriis. Con correa de cuero.
Mastigia, Azote, ó verdugo.
Larva umbratiiis. Fantasına.

Nisi hine actutum fugias, si denuo pultaveris.
Si minusculo digito increpuerint foris, hâc tegula

Tuum deminuam caput, ut cum dentibus linguam excrees. Amp. Tun' furcifer, meis me procul prohibessis ædibus ? Tun' meas pultare foreis? Hasce illico toto demoliar cardine.

Mer. Pergin'? Amp. Pergo. Mer. Accipe. Amp. Sceleste, in herum? si te hodie aprehendero,

Ad id redigam te miseriarum, ut semper sis miser. Mer. Bacchanal te exercuisse oportuit senex. Amp. Quidum? Mer. Quando tu me tuum servon censes. Amp. Quid censeo? Mer. Malum tibi: præter Amphitruonem, herum novi

neminem.

Amp. Num formam perdidi? Mirum quin me norit Sosia. Scrutabor; Eho dic mihi, quis videor? num satis Am

phitruo ?

Mer. Amphitruo? sanusne es? nonne tibi prædictum, senex,
Bacchanal te exercuisse, quom, qui sis, aiium rogites?
Abscede moneo: molestus ne sies amplius.
Amp. Sosia. Mer. Quid malum, Sosia? Amp. Non me no-
visti? verbero.

[ocr errors]

Mer. Novi te hominem molestum, qui ne emas litigium. Amp. Adhuc

Amplius: Nonne ego heros sum tuus Amphitruo ?

Mer. Tu Bacchus es,

Haud Amphitruo; quoties tibi dictum vis? num denuo? Si molestus sis, evades nunquam, quid te sacruficem. Ibid. Scen. III. AMPHITRUO, NAUCRATES, SOSIA. Amp. Di vostram fidem! quæ intempériæ nostram agunt familiam? quæ mira

Video, postquam advenio peregre? nam veru' st quod olim est auditum

Fabularier: mutatos Atticos in Arcadia homines,

Et sævas belluas mansitasse nec unquam denuo parentibus

Co

Hasce. Al punto las arrancaré de Qui ne emas. No busques pleitos. sus quicios.

Pergin'. ¿Que marchas allá ? Bacchanal. Que Baco se haya apoderado de ti hoy.

Quid malum. ¿ Qué llamas, perverso, á Sosia.

Haud. No.
Intemperie. Furias.
Fabularier. Se oyó contar.
Atticos. Que los Atenienses.
Mansitasse. Permanecieron; fre-
cuentativo de maneo.

« ZurückWeiter »