Mer. Tu me vivus hodie numquam facies, quin sim Sosia, Sos. Certe ædepol tu me alienabis numquam, quin noster siem. Nec nobis præter med alius quisquam est Servos Soşia, Quid, malum! Non ego sum servos Amphitruonis Nonne hac noctu nostra navis huc ex portu Persico Venit, quæ me advexit? Nonne me hunc heros misit meus ? Nonne ego nune hic asto ante ædes nostras? Non mi est laterna in manu? Non loquor? Non vigilo? Nonne hic homo me pugnis contudit? Fecit hercle: nam etiam misero nunc malæ dolent mihi. Quid igitur ego dubito? aut cur non introco in nostram domum ? Mer. Quid domum vestram ? Sos. Ita enimvero. Omnia ementius: equidem Sosia Amphitruonis sum: Et ipsus Amphitruo obtruncavit regem Pterelam in prælio. Sos. Egomet mihi non credo, quom illæc autumare illum audio: Hic quidem certe quæ illic sunt res gestæ, memoriter? Sed quid ais? Quid Amphitruoni à Telebois datum est Mer. Pterela rex, qui potitare solitus est, patera aurea. Sos. Elocutus est. Ubi ea patera nunc est ? Mer. In cistula. Am Quin sim. Que dexe de ser Sosia. de que yo sea quien soy. Quinque dixti. Cinco cosas dixiste Obtruncavit. Cortó la cabeza. Memoriter. Sin tropezar é de me◄ Qui. Con la que. Elocutus. Dice la verdad. Amphitruonis obsignata signo est. Sos. Signi dic quid est? Mer. Cum quadrigis sol exoriens: quid me captas, carnufex? Sos. Argumentis vincit: aliud nomen quærendum est mihi. Nescio unde hæc spectavit. Iam ego hunc decipiam probe Nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affui. In tabernaculo, id quidem hodie nunquam poterit di cere. Si tu Sosia est, legiones cum pugnabant maxume, Quid in tabernaculo fecisti? victus sum, si dixeris. Mer. Cadus erat vini: inde implevi hirneam. Sos. Ingres sus est viam. Mer. Eam ego, ut matre fuerat natum, vini eduxi meri. EPITASIS. Sos. Mira sunt, nisi latuit inctus illic in illac hirnea. Factum est illud, ut ego illic vini hirneam ebiberim meri. Mer. Quid nunc ? Vincon' argumentis te non esse Sosiam? Sos. Tu negas med esse? Mer. Quid ego ni negem, qui egomet siem? Sos. Per Iovem juro med esse, neque me falsum dicere, Mer. At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem hon cre dere, Nam injurato scio plus credet mihi, quam jurato tibi. Sos. Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogò. Mer. Ubi ego Sosia iam nolim esse, tu esto sane Sosia. Nunc quando ego sum, vapulabis ni hinc abis ignobilis. Sos. Certe, ædepol, quom illum contemplo, & formam cognosco meam, Quemadmodum ego sæpe in speculum inspexi, nimie similis est inei. Iti Ut matre. Como salió de la cepa puro. Vincon' ¿ No te venzo? Apocope. Itidem habet petasum, ac vestitum : tam consimilis est Sura, pes, statura, tonsus, occuli, nasum, & labra. Male, mentum, barba, collum, totus. Quid verbis. opus est? Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili est similius. Sed quod cogito equidem, certo idem sum qui semper fui. Novi herum, novi ædeis nostras: sane sapio & sentio: Non ego illi obtempero quod loquimur : pultabo foris. Mer. Quo agis te? Sos. Domum. Mer. Quadrigas si nunc incendas Iovis. Atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium. Sos. Nonne heræ meæ nunciare quod herus meus jussit, licet? Mer. Tuæ si quid vis nunciare, hanc nostram adire non sinam. Nam si me irritasis, hodie lumbifragium hic auferes. Sos. Abeo potius. Dî immortales, obsecro vostram fidem! Ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi? An egomet me illic reliqui, si forte ablitus fui? Nam hic quidem omnem imaginem meam, quæ antehac fuerat, possidet. Vivo fit, quod nunquam quisquam mortuo faciet mihi. Mer. Bene prospereque hoc hodie operis processit mihi. Petasum. Sombrerillo que usaban Lumbifragium. Te irás de aqui con A los lomos quebrados. Vivo fit. Me sucede vivo el que otro Amovi à foribus maxumam molestiam: Iam ille illud ad herum quom Amphitruonem advenerit, Narrabit servorum hinc sese á foribus Sosiam Amovisse: ille adeo illum mentiri sibi Credet; neque credet hunc profectum, ut iusserat. Complebo, atque omnem Amphitruonis familiam: Act. II. Sc. I. AMPHITRUO, SOSIA. Amp. Age, i tu secundum. Sos. Sequor, subsequor te. Mihi prædicas. Sos. Eccere: iam tuatim Amp. Quid est ? Quomodo? Iam quidem hercle ego tibi istam Scelestam, scelus, linguam abscindam. Sos. Tuus sum: Proinde ut commodum est, & lubet, quidque facias; Tamen, quin loquar hæc uti facta sunt hic, Nunquam ullo modo me potes deterrere. Amp. Scelestissime, audes mihi prædicare id, Domi te esse nunc, qui hic ades? Sos. Vera dico. Amp. Malum ! quod tibi dii dabunt, atque ego hodie dabo. Sos. Istuc tibi est in manu, nam tuus sum. Amp. Tun' me, verbero, audes herum ludificari? Tun' id dicere audes, quod nemo unquam homo antehac Vidit, nec potest fieri, tempore uno Homo idem duobus locis ut simul sit? Sos. Profecto ut loquor, ita res est. Amp. Iuppiter te perdat. Sos. Quid mali sum, here, tua ex re promeritus ? Jam ille. Sosia quando llegue á su amo. Servom. Que el esclavo Sosia lo echó, &c. Adeo. Por lo mismo. Huc profectum. Que vino aqui. I tu. Vé tras mi. Sequor. Ya te sigo. fé mia. Amp. Tuatim. Segun acostumbras. Eccere. Juramento como depol, á Tua ex re. En tu servicio. Amp. Rogasne, improbe, etiam, qui ludificas me? Amp. Homo hic ebrius est, ut opinor. Sos. Utinam ita essem, Amp. Optas quæ facta. Sos. Egone? Amp. Tu istic. Ubi bibisti ? Sos. Nusquam quidem bibi. Amp. Quid hoc fit homini? Domi ego sum, inquam. Ecquid audis ? & apud te assum Sosia idem. Satin' diserte, here nunc videor tibi locutus Esse? Amp. Vah, apage te à me. Sos. Quid est negotii? Amp. Pestis te tenet. Sos. Nam cur istuc dicis ? Equidem valeo, & salvos sum recte, Amphitruo. Amp. At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, Út minus valeas, & miser sis, Salvos domum, si rediero iam. Se quere, si vis, herum qui ludificas dictis delirantibus; fieri Possunt, neque fando unquam accepit quisquam, profers, carnufex : Quoius ego hodie in tergo faxo ista expetant mendacia. Sos. Amphitruo, miserrima istæc miseria est servo bono, Apud herum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur. Amp. Quo id, malum, pacto potes, nam mecum argumentis puta, Fieri, nunc uti tu hic sis, & domi? id dici volo. Sos. Sum profecto & hic & illic. Hoc cuivis mirari licet. Neque tibi istuc mirum magis videtur, quam mihi Amphitruo. Si id ita. Si me burlo de ti. Quid hoc. Qué le habrá dado á este? Assum. Aqui estoy, por adsum. Amp. Neglexisti. No quisiste hacer. Expectant.Que lo paguen tus costillas Et hic. Estoy ciertamente aqui, y |