Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Eadem enim, quam de Virgilio in medium protuli, de aliis quoque poetis epicis erit proponenda v. g. de Statio; sed non solum de epicis, verum etiam de tragoediarum scriptoribus iis, qui fabulas antiquas elaborandas sibi sumserunt, quorum solus ad nos pervenit Seneca; postremo de comoediarum scriptoribus earum, quae palliatae vocantur, Plauto igitur et Terentio.

QUAS UNA CUM DISSERTATIONE

DE MORUM IN VIRGILII

AENEIDE HABITU

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES AB AMPLISSIMO IN UNIVERSITATE

FRIDERICIA WILHELMIA RHENANA

PHILOSOPHORUM ORDINE IMPETRANDOS

DIE XVI. MENSIS IANUARII MDCCCXXXVI

INDE AB HORA ANTEM. X.

PUBLICE DEFENDET

I. H. LAURENTIUS LERSCH

AQUISGRANENSIS.

OPPONENTIBUS:

P. W. MOSBLECH, Phil. Stud.
AUG. SCHMÖLDERS, Litt. Orient. Stud.

I. Virgilius Aeneidem ad Romanos tantum adum

bravit mores.

II. Cicero a vulgari popularium suorum opinione de primis Romae regibus recessit.

III. Plurima, quae sub Anacreontis nomine feruntur, carmina spuria sunt.

IV. Philologiae pars est scientia iuris Romani. V. Loci Aeneidis II, 254-260. et VI, 740-748. una eademque ratione sunt mutandi.

VI. Verbum obscenus apud Virgilium nunquam tetrum aliquid, sed infaustum et prodigiosum significat.

VII. Motus, quem vocant absolutum, non extat.

VIII. Catullus carmen de incantamentis non scripsit.

IX. Manilius Augusto regnante vixit.

Χ. Οὐδὲν ἔστιν ὄνομα τὸ δείς.

VITA.

Natus

sum Aquisgrani die decimo sexto mensis Iunii anno MDCCCXI patre I. A. Iosepho Lersch, matre Gertrude Dupont, qui in hunc usque diem vita ac luce gaudent ambo. Fidem profiteor Catholicam. Primis literarum elementis domi eruditus in Gymnasium receptus sum Aquisgranense puer undecim annorum. Ex quo anno MDCCCXXVIII demissus primum maturitatis testimonium nactus sum, ac per integrum exinde annum ad altiorą me praeparavi studia. Quo anno finito adscriptus sum in civitatem almae Academiae Rhenanae a Rectore Magnifico viro nobilissimo Cl. a DrosteHuelshoffio. Quum antiquis literis operam dare iamdudum mecum statuissem, per duos hic annos et dimidium viros clarissimos Brandisium, Delbrueckium, Heinrichium, Huellmannum, Naekiu, Niebuhrium, Ritterum et Welckerum frequentavi.

Berolinum deinde petii vere anni MDCCCXXXII incipiente, ubi Rectori Magnifico viro illustrissimo

Marheinekio dextram iurisiurandi loco dedi. Per annum ibi viros clarissimos Boeckhium, Lachmannum, Carolum Ritterum, Wilkenum, alios audivi. Per semestre vero spatium, postquam nomen apud facultatem iuridicam sum professus, viros illustrissimos Eichhornium, Lancizollium, Savignium habui docentes.

Auçtumno denique anni insequentis Bonnae redditus ad illa me denuo retuli studia, quae animo retenta haud longo intervallo omiseram, eaque in hunc usque diem summa cum voluntate amplector. Praelectionibus interfai virorum clarissimorum Brandisii, a quo illius anni Rectore Magnifico illas, quibus cives Academiae cognoscuntur, litte ras accepi, Diezii, Heinrichit, Hollwegii, Loebellii, Nackii, a Schlegelii, Welckeri, Windischmanni, aliorum...

Quibus omnibus viris doctissimis, illustrissimis, per sex amplius annos optime de me meritis, ex intimo animi affectu gratias habeo, ac per omnem habebo vitam maximas:

4

[ocr errors]
« ZurückWeiter »