P. OVIDII NASONIS VITA Fuit Ovidius Sulmonensis : quod ipse sic testatur in Tristibus, lib. iv. Eleg. x: Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, Millia qui novies distat ab urbe decem. Et in Fastis, ubi etiam a Solymo Sulmonem denominatum dicit, lib. iv: Hujus erat Solymus Phrygiâ comes unus ab Idâ, A quo Sulmonis mænia nomen habent ; Me miserum, Scythico quam procul illa solo est ! Est autem Sulmo in Pelignis, quod ipse sic in ii. Amor. Eleg. i: Hæc quoque composui, Pelignis natus aquosis, Ille ego nequitiæ Naso poëta meæ. Et in tertio, Eleg. xv: Mantua Virgilio gaudet, Verona Catullo : Pelignæ gentis gloria dicar ego. • Ex ejus scriptis ab Aldo Pio Manutio descripta. Fuit ex equestri natus familia, ipso dicente in iv. de Trist. Eleg. x : Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, Non modo fortunæ munere factus eques. Et Fastorum vi: Sancte pater patriæ, tibi plebs, tibi curia nomen Hoc dedit : hoc dedimus nos tibi nomen eques. Patrimonium satis amplum habuisse constat; quod ab eodem in Ponto sic ostenditur: Non meus amissos animus desiderat agros Ruraque Peligno conspicienda solo ; Spectat Flaminiæ Claudia juncta viæ, Item domum non longe a Capitolio : ait enim in i. de Trist. Eleg. iii : Hanc ego suspiciens, et ad hæc Capitolia cernens, Quæ nostro frustra juncta fuere lari. Fratrem præterea habuit natu majorem duodecim mensibus ; et, quod mirum est, eodem, quo ipse, natum die: uterque enim quartodecimo Kalend. Aprilis Minervæ quinquatriis natus est; quod sic ipse in quarto de Trist. Eleg. x. Nec stirps prima fui : genito sum fratre creatus, Qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Una celebrata est per duo liba dies. Quæ fieri pugna prima cruenta solet. Natus est autem Hirtio et Pansa Coss. qui bello Antoniano apud Mutinam peremti sunt, ut ipse in iv. de Trist. Eleg. x: Editus hinc ego sum, nec non, ut tempora noris, Cum cecidit fato consul uterque pari. Cum autem Romæ una cum fratre sub clarissimis et grammaticis et rhetoribus plurimum profecisset; legibus, cogente patre, qui humanitatis studia inutilia esse contendebat, coepit incumbere, et profecit legibus, et honoribus functus est. Sed cum forum displiceret, quod esset majus onus ejus viribus, relictâ curiâ et lati clavi servitute, ad mansuetiores musas rediit; poëtasque omnes illius temporis natu majores assidue coluit, atque a minoribus æque cultus ipse est. Quæ omnia in iv. de Trist. Eleg. x. elegantissime scribit. Benignus etiam adeo fuit, ut nullus unquam opus, quod ipse composuerat, carpserit. Quod sic ipse testatur in iv. de Trist. Eleg. x: Nec, qui detrectat præsentia, livor iniquo Ullum de nostris dente momordit opus. Fuit et moribus ornatissimus : nam et vinum multâ aquâ dilutum bibebat, et a detestando puerorum concubitu abhorrebat, eratque purus omnis sceleris. Sic enim ipse i. de Ponto, Eleg. x: Parvus in exiles succus mihi pervenit artus, Membraque sunt cerâ pallidiora nova. Scis mihi quam solæ pæne bibantur aquæ. Est tamen in Geticis copia nulla locis. Non solet in mæstos illa venire toros. In secundo autem de Ponto, Eleg. vii. sic scribit : Vita prior vitio caret, et sine labe peracta est : Auxilii misero nil tulit illa mihi. Habuit uxores tres, quarum duas repudiavit; cum tertiâ vero conjunctissime et amantissime vixit: item filiam, et alios liberos; sed ex filiâ et avus factus est. Quare in quarto Trist. ait, Eleg. x: Pæne mihi puero nec digna nec utilis uxor Est data, quæ tempus perbreve nupta fuit. Non tamen in nostro firma futura toro. Sustinuit conjux exsulis esse viri. Sed non ex uno conjuge, fecit avum. Cum autem Augustum Cæsarem imprudenter, et inscius, ut ipse ait, offendisset, ad Euxinos ab eo relegatus est, annos natus l. ; quare ait in iv. Trist. Eleg. x: Postque meos ortus Pisæâ vinctus olivâ Abstulerat decies præmia victor equus: Quærere me læsi principis ira jubet. Describit. autem discessum suum ex urbe, et uxoris, et ceterorum suorum lacrymas, duramque et periculosam navigationem suam, primo Trist. longâ epistola, quæ incipit: Cum subit illius tristissima noctis imago, &c. Præterea primo de Ponto, in Epist. ad Rufinum, eo in loco se exsulare, ubi semper maxima forent frigora, summaque inopia bonorum omnium, his queritur versibus : Orbis in extremis jaceo desertus arenis, Fert ubi perpetuas obruta terra nives. |