Non ager hic pomum, non dulces educat uvas: Sui autem exsilii duas fuisse ait causas: quarum alteram ubique fatetur, alteram semper supprimit. Ait enim ii. Trist. Perdiderint cum me duo crimina, carmen, et error; Alterius facti culpa silenda mihi est. Persæpe igitur et libros de Arte Amandi composuisse dolet, quod propterea Augusto odio esse cœperit, et aliquid vidisse per errorem, ut ob id in Scythiam relegatus fuerit, offenso Cæsare: ait enim in ii. de Ponto, Eleg. ix: Neve roges quæ sit: stultam quam scripsimus artem, Ut pateat sola culpa sub arte mea. Et in tertio ad Amorem, Eleg. iii: Nec satis hoc fuerat, stultus quoque carmina feci. Pro quibus exsilium misero mihi reddita merces, In eodem sic Amorem sibi respondentem inducit in somnis: Utque hoc, sic utinam defendere cetera posses! Secundo item Trist. ait: Cur aliquid vidi? cur noxia lumina feci ? Præda fuit canibus non minus ille suis. Ubique igitur exsilii causam tum libros de Arte, tum errorem fuisse commemorat: quis vero ille error fuerit, nunquam aperuit, ne magis Augustus sibi irasceretur. Verum quia, ut ipse ait, "Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata;" quidnam id fuerit, plurimi scire conati sunt, et conatur semper aliquis: quapropter suspicati sunt quidam turpe aliquod Augusti secretum casu vidisse Ovidium: quod non placet, quia toties objiciendo scelus, immitiorem reddidisset Cæsarem, quem lenire et placare studebat. Alii vero, quod Augusti filiam sub falso Corinnæ nomine amaverit, quæ, ut Plinius et Tranquillus scribunt, flagravit adulteriorum infamia, et damnata est. Qua de re sic Sidonius poeta: Et te carmina per libidinosa Notum, Naso tener, Tomosque missum, Falso nomine subditum Corinnæ. Quod non videtur: quia, si ita esset, graviter et scienter in Augusti majestatem deliquisset Ovidius, non, ut ubique ipse scribit, per errorem, et inscienter. Præterea, quam ficto nomine Corinnam appellavit, potitum se testatur, in Amoribus, libro primo, Eleg. v. dicens : Singula quid referam ? nil non laudabile vidi, Cetera quis nescit ? lassi requievimus ambo. Quare, si ea vel filia, vel neptis, vel ancilla Cæsaris, vel quæcunque alia fuerit sic illi cara, ut propterea Ovidium relegaverit; non error, sed scelus fuisset; non inscius vidisset crimen, sed sciens fecisset. Adde, quod in eum errorem incidit jam senex: Corinnam vero juvenis amavit. Sic enim de se ipso iv. Trist. Eleg. x: Carmina cum populo primum juvenilia feci, Nec puto hic eam, quasi gaudens, nominasset, si ejus miseriæ et exsilii causa fuisset. Credendum certe est, aliquid ab Ovidio per errorem visum, cognitumque, ut propterea ab offenso Augusto sub Artis amatoriæ culpa Tomos relegatus sit: sed quidnam illud fuerit, cum sciri ipse noluerit, nequidquam quærimus; præsertim cum, ne quæratur, sic ipse jubeat: Ecquid præterea peccarim, quærere noli, Exsulans autem in locis asperrimis, et perinhumanis, sæpe ut saltem in mitiorem locum relegaretur, petiit: quamquam vel veniam impetraturum se ab Imperatore sperabat. Quapropter, eo mortuo, de Ponto iv. Eleg. vi. sic dolet: Cœperat Augustus deceptæ ignoscere culpæ : Quæ prosit pietas utinam mihi, sitque malorum Et in eodem, Epist. ix. numen Augusti rogat, ut sibi ignoscatur, præsertim cum de illo novo Deo facto libellum scripserit. Ait enim : Tu certe scis hæc, superis adscite, videsque, Cæsar, ut est oculis subdita terra tuis. Tu nostras audis inter convexa locatus Scripsit ante exsilium Heroidum Epistolas plurimas; de Amoribus ad Corinnam libros v. quos postea diligentius recognitos in tres redegit, quod sic ipse in i. eorundem: Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, De Arte Amandi libros tres; de Remedio Amoris libros duo; Transmutationum libros quindecim: quos, quia non emendaverat, tum iratus, ut ipse ait, studio carminibusque suis, cum Tomos relegaretur, sua manu combussit, cum aliis quibusdam placituris. Sed quia exscripti fuerant ante plurimis exemplis, omnino aboleri non potuerunt. Unde sic, in Trist. iii. Eleg. xiv: Sunt quoque mutatæ ter quinque volumina formæ, Illud opus potuit, si non prius ipse perissem, In populi quidquam si tamen ore meum est. Scripsit et Medeam tragoediam, de qua maxime et a Quinctiliano, et a Cornelio Tacito laudatus est. Ait enim Fabius: "Ovidii Medea ostendit, quantum vir ille præstare potuerit, si ingenio suo temperare, quam indulgere maluisset." Summo etiam eum fuisse judicio ostendit Seneca in ii. Declamationum, sic inquiens: "Rogatus aliquando ab amicis suis, ut tolleret tres versus, petivit invicem, ut tres exciperet, in quos illis nihil liceret. Conscripserant illi, quos tolli vellent, secreto; hic, quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis iidem versus erant. Ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit : Semibovemque virum, semivirumque bovem. Secundum : Egelidum Borean, egelidumque Notum. Ex quo apparet, summi ingenii viro non judicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum, sed animum. Aiebat enim decentiorem esse faciem, in qua aliquis nævus inesset." De Medea tragoedia ipse sic meminit secundo de Tristibus: Et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis : Composuit et librum in malos poëtas, qui non exstat; item in exsilio Epistolam consolatoriam ad Liviam Augusti de Morte Drusi; de Tristibus etiam libros quinque; de Ponto libros quatuor; in Ibin; Fastorum libros xii. ex quibus sex tantum ad nostra tempora pervenerunt: de quibus sic ipse ii. de Trist. |