Quando ego non timui graviora pericula veris? Nomine in Hectoreo pallida semper eram. Sive Menæetiaden falsis cecidisse sub armis; 16 20 Sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam ; quod mihi præferendum videtur, quia præcesserunt tardi dies. neque nescio, poëtis sæpe singularem numerum probari, ut mox Heinsius pluribus ostendet. Sed hic pluralem recipiendum censeo, quia de longa absentia queritur. Horat. iii. Od. 7. -Ille notis actus ad Oricum, Post insana Capra sidera, frigidas Noctes, non sine multis Insomnis lacrimis, agit. Et lib. i. Od. 25. Me tuo longas pereunte noctes. Ubi nollem contra codices reponi longam noctem. Propertius I. Eleg. xii. 13. Nunc primum longas solus cognos cere noctes Cogor. Noster Epist. xvii. 181. Et longa noctes, et jam sermone coï mus. Longe vero et spatiosa noctes idem notant. Finis deesset, si omnia veterum loca constipare vellemus. ut vero hic frigida jacuissem, ita et frigidas noctes, dixit Horatius, lib. iii. Od. 7. BURM. Fallere noctem.] Eodem modo in Epist. ad Leandrum dicet decipere noc tem: Sic ubi deceptæ pars est mihi maxima Acta, subit furtim lumina fessa sopor. 15. Sive quis Antilochum.] Vossius Artis Grammaticæ lib. ii. cap. 24 ita locum tuetur adversus Politianum, ut victum ab Hectore Antilochum liquere contendat ex ipso Homero, Iliad. N. 177. Certe est aliud vinci, aliud occidi. HEINSIUS. 17. Menatiaden.] Patroclum Menæetii filium. Homerus lib. xvi. Iliad. et Hyginus cap. 106. CIOFAN. 19. Sanguine Tlepolemus.] Phyleus Thesprotiorum rex filiam habuit Astyochen, ex qua Hercules filium Tlepolemum genuit, is cum in domo paterna Lycimnium patris germanum trucidasset, veritus ultionem, fugit, et Rhodi in partem regni receptus est, unde navibus novem in obsidionem Trojanam venit. hunc Sarpedon Lyciorum rex interemit. ANT. Lycium.] Propter Sarpedonem Lyciæ regem, qui Tlepolemum inter Argolici rediere duces: altaria fumant: Ponitur ad patrios barbara præda Deos. Grata ferunt Nymphæ pro salvis dona maritis: Illi victa suis Troïa fata canunt. Mirantur justique senes, trepidæque puellæ : 25 30 Atque aliquis posita monstrat fera prælia mensa. Pingit et exiguo Pergama tota mero. fecit, a Patroclo ipse postea interfectus, cujus cadaver in Lyciam delatum ibidem scribit Homer. CIOFAN. 25. Altaria fumant.] Disposita nempe ubique ob felicem victorum reditum. De quo more Casaubon. ad Suet. Calig. cap. xiii. Bernec. ad Justin. xxiv. 3. De donariis vero ex præda Diis oblatis Noster sæpe alibi, ut ii. Fastor. 728. vii. Met. 159. v. Tomasin. de Donar. cap. xxi, xxii. BURM. 26. Barbara.] Malebat Dardana Francius, sed quis nescit Barbaros in primis Phryges dictos? 27. Grata ferunt Nymphæ.] Núμpai, nupta. Græcissat hic Ovidius. Vide Festum in Nupta. Parum tamen abest, quin a Nasone exaratum opiner nupta. Nam alterum paulo insolentius. HEINS. 28. Troia fata canunt.] Codex Argentinensis satis antiquus cum uno Mediceo, (et Francofurtensi,) Troia fata, magis poëtice. Certe Virgilius sic passim, apud quem Troica, aut Troicus nusquam invenias. Etsi diversus ab eo Statius plerumque, et in Tragoediis Seneca. HEINSIUS. Jul. Cæs. Scaliger in Hypercritico page 785. hæc Ovidii verba ad censuram, rigidam certe et superciliosam, exegit, et non victa Troïa fata, sed vicisse fatum Trojanorum contendit; vicit enim Trojanorum vota, quia in fatis erat Trojam capi. quæ ego vix capio. Neque puto virum maximum pervidisse sensum nostri Poëtæ, qui ex superstitiosa veterum credulitate debet illustrari. Cum enim nullam gentem, nullam urbem, immo nullum omnino crederent hominem existere, qui non ab ipsis natalibus sua scripta fata haberet, eaque esse immutabilia statuerent veterum oopoi, quædam simul esse majora, quædam minora fata, credebant, hæc posse vinci ab illis, et ideo non tam stabilia et immota, unde innumeris apud Poëtas locis lux accommodatur. Lucan. vi. lib. 605. Plura de magnis et ingentibus Fatis vir supra plebem eruditus Bentleius ad Horat. II. Ep. i. 6. BURM. 31. Atque aliquis posita monstrat fera prælia mensa. Pingit et exiguo Pergama tota mero.] Solebant Græci et Romani post cœnam crateras vini in mensam afferre, et multo habito sermone ad multam noctem somnum producere. Ex eo vino aliquid in mensa fundebant. Quem morem hic tangit Penelope, additque ab illis, qui in bello Trojano affuerunt, uxoribus suis ceterisque domesticis illo vino, quod super mensam vertebant, loca, in quibus cum Trojanis proelium fuerat commissum, ostendi, et universum Ilium, fluvium, aliasque illius urbis partes depingi. Eum etiam, quem supra exposui, morem indicat hic Noster hisce aliis locis: Quod deducta mero littera fecit AMO. Et, Verba leges digitis, verba notata mero. Hac ibat Simoïs, hic est Sigeïa tellus, Hic steterat Priami regia celsa senis. Illic Eacides,illic tendebat Ulixes: Hic lacer admissos terruit Hector equos. 35 Et, Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino Mensa, nec in digitis littera nulla fuit. Et, Blanditiasque leves tenui præscribere vino, Ut dominam in mensa se legat illa tuam. Tibullus elegia ult. lib. 1. Ut mihi potanti possit sua dicere facta Miles, et in mensa pingere castra mero. CIOFAN. 31. Atque.] Codices quidam et Editio Micylli et aliorum Jamque. Male; Epist. ii. 83. Atque aliquis doctas jam nunc eat, inquit, Athenas. HEINSIUS. Potest tamen retineri jamque. Dum tu abes, jam alii reduces narrant res ad Trojam gestas. Frustra quidam codices, Illuc Eacides, illuc tendebat Ulixes. Ignorabat scilicet librarius ille, tendere pro tentoria ponere sumi; ille vero pro ire, proficisci cepit. Sed hoc jam pueris notum. BURM. 34. Senis Priami.] Hoc epitheton passim fere ab auctoribus datur Priamo. Ennius, citat Priscianus lib. iii. Cur veter occubuit Priamus sub marte dum? cum ea vox celerem Ovidio, Valerio et reliquis significet, magno eorum errore, qui amissos legunt. Ovidius certe ipse in Fastis. Et celer admissis labitur annus equis. Et item: Hanc quondam Cytherea diem prope rantius ire Jussit, et admissos præcipitavit equos. Et in Epistola sequenti: Et sacer admissas exigit Hebrus aquas. Lacerum autem Hectorem terruisse equos accipio, non quando equos impulit, et in prælium exhortatus est, cujus rei mentio fit Iliados octavo: aut etiam, quod aliis placet, quando equi Achillis interfecto Patroclo attoniti stetere; neque aurigæ sui vocem audientes, neque viæ memores, de qua re Iliados xvii. dicitur: sed posteaquam ab Achille jam occisus fuit. Ibi enim singuli, qui tum aderant, jacenti vulnera inflixerunt, quemadmodum Homerus autor est Iliad XXII. ver. 371. ubi ait, ovd äpa ol ri ávovτητί γε παρέστη. A quo et lacerum hic poëta vocat. Et mox Achilles de curru, pedibus loro trajectis, suspensum circa muros patriæ traxit, saucium ac sanguinolentum adeo, ut aspectu suo non immerito equos terrere potuerit, aut etiam visus fuerit terrere. Nam reipsa terruisse, nisi ex Tragico aliquo acceperit poëta, apud Homerum certe non legitur. Atque hanc expositionem comprobat locus ejusdem poëtæ ad Liviam, ubi iisdem ferme verbis inquit: Hoc fuit Andromache, cum vir religatus ad axes Terruit admissos sanguinolentus equos, &c. Omnia namque tuo senior, te quærere misso, 40 At bene cautus eras, et memor ante mei. 37. Namque.] Hæc vocula offendit Scaligerum patrem, in Hypercritico d.1. sed immerito. Mirari enim poterat Ulixes, unde hæc omnia uxor sciret, quæ domi sedens lanæ operam dabat, et quæ non captabat rumores; quare ex decoro Poëta auctorem addit, unde rescierit. Ex Telemacho nempe, qui apud Nestorem hæc cognorat. Vid. Castalion. var. lect. p. 60. Miscel. Italic. BURM. Te quærere misso.] Elegans græcismus: ita Statius 1. Achil. 209. -duros laxantem Ægaona nexus Missa sequi. 39. Dolonaque.] Hector promissis Achillis equis, Dolonem Eumedis filium misit in castra Græcorum scrutaturum illum Diomedes et Ulysses, qui de Trojanis exploraturi mittebantur, intercipiunt: promissa impunitate, Trojanorum consilia intelligunt. Deinde interempto Dolone, Thracum castra invadunt. Rhesumque.] Rhesus rex Thraciæ, Trojanis opem ferens, prima nocte ex longo itinere fatigatus in ipsis tentoriis ab Ulixe et Diomede una cum omni exercitu est interfectus. Homerus K. Iliad. 45. Usque metu micuere sinus.] Male libri plurimi: tremuere, aut timuere, aut tumuere, aut metuere, aut riguere. Epist. Œnones, Attoniti micuere sinus. -nec tristia nossem Arma, nec audissem corde micante tubas. Apulei. Metam. x. cor trepidans et micans adsiduo pulsu. Noster lib. vi. Met. 557. de Philomela. radix micat ultima linguæ, id est tremit. ut ipse explicat. nam et tremere et salire sequitur. vid. et lib. vi. Metam. 390. Plautus Aulularia, Act. iv. sc. iii. Continuo meum cor cœpit artem facere ludicram, Atque in pectus emicare. Ubi digitorum micationem ludum notissimum respexit. HEINS. Amicum.] Malebat Francius Achivum. perperam ; et recte Parrhasius hoc verbum amicum ostendere deposuisse timorem, notat. quid enim ex amico timendum? BURM. 46. Dictus es.] Diceris Gottorph. et 14 Sed mihi quid prodest vestris disjecta lacertis Virque mihi, demto fine carendus, abes? 50 firs Jam seges est ubi Troja fuit, resecandaque falce 55 Victor abes; nec scire mihi, quæ caussa morandi, Francof. codices. mea sententia elegantius, dum Telemachus nempe narrat, te rediisse in castra amica. BURM. Ismariis.] Thraciis: est Ismaros mons et urbs Thraciæ. ANT. 47. Disjecta.] Vid. ad Metam. xii. 108. 48. Ilios.] Ilion legendum censet Jos. Scaliger feminino genere, sicut Granon, et regia Pleuron, apud Silium. et Dorica Ancon apud Juvenal. BErsm. Sic apud Homerum Ιλιος ἱερὴ non uno loco, et "Ιλιος αἰπείνη, et Ιλιος ὀφρυόεσσα κατήριπεν, in Anthologia, Troja superba ruit. quomodo et Ilium superbum Virgilio. Horatio non semel Ilios verata, et in Catalectis Pithœei: Ilios en surgit rursum inclyta. Noster lib.i. Artis, 363. Tunc cum tristis erat defensa est Ilios armis. Ita enim veterrimi codices. Metam. xiv. postquam alta cremata est Ilios. sic Neriton mons Ithaca apud Græcos, quæ Neritos Virgilio est. et Neritos ardua saxis. HEINS. Murus quod fuit.] Hoc quoque 60 acerbe nimis carpit Scaliger, quia mu- Hic ubi nunc urbs est, tunc locus ur- Vid. ad Petron. c. 89. BURM. 53. Jam seges.] Et campos ubi Troja fuit. Virg. 3. Æneid. Et Lucan. 9. Catonem inducit visentem Troja lo cum. magnaque Phabai quærit vestigia muri; exustæ nomen memorabile Troja, Jam silva steriles, et putres robore trunci: et alibi: tota teguntur Pergama dumetis, etiam periere ruinæ. ἔῤῥηξε χαμάζε. Eurip. Bach. 54. Sanguine.] Vid. ad Petron. cap. 120. 55. Feriuntur.] Mallet finduntur Pluraque ruricolis feriuntur denti- 58. In quo orbe.] In qua regione. 59. Puppim.] Quomodo? prora enim ad littus appellitur, non puppis. Ve |