Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

versanti subito vix haec sententia sedit:

telum immane, manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto,

huic natam libro et silvestri subere clausam 555 implicat atque habilem mediae circumligat hastae; quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: "alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo; tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor, 560 diva, tuam, quae nunc dubiis committitur auris." dixit et adducto contortum hastile lacerto

inmittit; sonuere undae; rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla.

at Metabus magna propius iam urgente caterva 565 dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor gramineo, donum Triviae, de caespite vellit. non illum tectis ullae, non moenibus urbes accepere, neque ipse manus feritate dedisset; pastorum et solis exegit montibus aevum. 570 hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat teneris inmulgens ubera labris. utque pedum primis infans vestigia plantis institerat, iaculo palmas armavit acuto

575 spiculaque ex umero parvae suspendit et arcuna; pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent. tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena 580 Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum; sola contenta Diana

aeternum telorum et virginitatis amorem

intemerata colit. vellem haud correpta fuisset

militia tali conata lacessere Teucros;
cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
labere, nympha, polo finisque invise Latinos,
tristis ubi infausto committitur omine pugna.
haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam;
hac, quicumque sacrum violarit volnere corpus,
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
post ego nube cava miserandae corpus et arma
inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.'
dixit; at illa levis caeli delapsa per auras
insonuit nigro circumdata turbine corpus.

At manus interea muris Troiana propinquat
Etruscique duces equitumque exercitus omnis,
compositi numero in turmas. fremit aequore toto
insultans sonipes et pressis pugnat habenis
huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
horret ager, campique armis sublimibus ardent.
nec non Messapus contra celeresque Latini
et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
adversi campo apparent hastasque reductis
protendunt longe dextris et spicula vibrant,
adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
iamque intra iactum teli progressus uterque
substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
exhortantur equos; fundunt simul undique tela
crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra.
continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
conixi incurrunt hastis primique ruinam
dant sonitu ingenti perfractaque quadrupedantum
pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus
fulminis in morem aut tormento ponderis acti
praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
extemplo turbatae acies, versique Latini

Vergili Aeneis.

17

585

590

595

600

605

610

615

reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt; 620 Troes agunt; princeps turmas inducit Asilas. iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;

hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis: qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus 625 nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit harenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit. bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos, 630 bis reiecti armis respectant terga tegentes. tertia sed postquam congressi in proelia totas implicuere inter se acies legitque virum vir, tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede virorum 635 semianimes volvuntur equi; pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit; quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat volneris inpatiens arrecto pectore crura; 640 volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui vertice fulva caesaries nudique umeri; nec volnera terrent; tantus in arma patet. latos huic hasta per armos 645 acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. funditur ater ubique cruor; dant funera ferro certantes pulchramque petunt per volnera mortem. At medias inter caedes exultat Amazon unum exerta latus pugnae pharetrata Camilla 650 et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem; aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.

illa etiam, siquando in tergum pulsa recessit,
spicula converso fugientia dirigit arcu.
at circum lectae comites, Larinaque virgo
Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
delegit pacisque bonas bellique ministras:
quales Threiciae cum flumina Thermodontis
pulsant et pictis bellantur Amazones armis,
seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
Penthesilea refert magnoque ululante tumultu
feminea exultant lunatis agmina peltis.

655

660

quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,

deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?
Euneum Clytio primum patre, cuius apertum
adversi longa transverberat abiete pectus;
sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
mandit humum moriensque suo se in volnere versat;
tum Lirim Pagasumque super, quorum alter, habenas
suffosso revolutus equo dum colligit, alter,

665

670

dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum Hippotaden sequiturque incumbens eminus hasta

Tereaque Harpaly cumque et Demophoonta Chromimque; 675 quotque emissa manu contorsit spicula virgo,

tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis
ignotis et equo venator Iapyge fertur;
cui pellis latos umeros erepta iuvenco
pugnatori operit; caput ingens oris hiatus
et malae texere lupi cum dentibus albis,
agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
vertitur in mediis et toto vertice supra est.
hunc illa exceptum (neque enim labor agmine verso)
traicit et super haec inimico pectore fatur:
'silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?

680

685

advenit qui vestra dies muliebribus armis

verba redarguerit. nomen tamen haud leve patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' 690 protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten aversum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laevo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem 695 cludit gyro interior sequiturque sequentem;

tum validam perque arma viro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat; volnus calido rigat ora cerebro. incidit huic subitoque aspectu territus haesit 700 Appenninicolae bellator filius Auni,

haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
isque, ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
posse neque instantem reginam avertere cernit,
consilio versare dolos ingressus et astu

705 incipit haec: 'quid tam egregium, si femina forti
fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri;
iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.'
dixit; at illa furens acrique accensa dolore
710 tradit equum comiti paribusque resistit in armis
ense pedes nudo puraque interrita parma.
at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse

(haud mora) conversisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat. 715 vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.' haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque adversa prehensis. 720 congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:

« ZurückWeiter »