Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

effera? di capiti ipsius generique reservent!
mortua quin etiam iungebat corpora vivis
componens manibuaque manus atque oribus ora,
tormenti genus, et sanie taboque fluentis
complexu in misero longa sic morte necabat.
at fessi tandem cives infanda furentem
armati circumsistunt ipsumque domumque,
obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
confugere et Turni defendier hospitis armis.
ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis;
regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
toto namque fremunt condensae litore puppes
signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex
fata canens: "o Maeoniae delecta iuventus,

flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
nulli fas Italo tantam subiungere gentem;
externos optate duces". tum Etrusca resedit
hoc acies campo monitis exterrita divum.
ipse oratores ad me regnique coronam

cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
invidet imperium seraeque ad fortia vires.
natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis
et generi fata indulgent, quem numina poscunt,
ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
adsuescat primis et te miretur ab annis.

485

490

495

500

505

510

515

520

Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
lecta, dabo totidemque suo tibi nomine Pallas'.
Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates

multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. namque inproviso vibratus ab aethere fulgor 325 cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. suspiciunt. iterum atque iterum fragor increpat ingens: arma inter nubem caeli in regione serena

per sudum rutilare vident et pulsa tonare. 530 obstipuere animis alii; sed Troïus heros.

adgnovit sonitum et divae promissa parentis.
tum memorat: 'ne vero, hospes, ne quaere, profecto
quem casum portenta ferant; ego poscor Olympo.
hoc signum cecinit missuram diva creatrix,

535 si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
laturam auxilio.

heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!

quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas
scuta virum galeasque et fortia corpora volves,

640 Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant!'
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto.
et primum Herculeis sopitas ignibus aras
excitat hesternumque larem parvosque penatis
laetus adit; mactant lectas de more bidentis
545 Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus;
post hinc ad navis graditur sociosque revisit.
quorum de numero, qui sese in bella sequantur,
praestantis virtute legit; pars cetera prona
fertur aqua segnisque secundo defluit amni
550 nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;

ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis.
vota metu duplicant matres, propiusque periclo
it timor, et maior Martis iam apparet imago.
tum pater Euandrus dextram complexus euntis
haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:
'o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa
stravi scutorumque incendi victor acervos

et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
nascenti cui tris animas Feronia mater

(horrendum dictu) dederat, terna arma movenda
(ter leto sternendus erat; cui tum tamen omnis
abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis):
non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
nate, tuo neque finitimo Mezentius umquam
huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset
funera, tam multis viduasset civibus urbem.
at vos, o superi, et divum tu maxime rector
Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
et patrias audite preces. si numina vestra
incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
si visurus eum vivo et venturus in unum,
vitam oro, patior quemvis durare laborem;
sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,
complexu teneo, gravior neu nuntius auris
volneret'. haec genitor digressu dicta supremo
fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.

555

560

565

570

575

580

Iamque adeo exierat portis equitatus apertis,

585

Aeneas inter primos et fidus Achates,

inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis: qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, 590 quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit. stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas. olli per dumos, qua proxima meta viarum, 595 armati tendunt; it clamor, et agmine facto quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, religione patrum late sacer; undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt; 600 Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos. haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle videri 605 iam poterat legio et latis tendebat in arvis. huc pater Aeneas et bello lecta iuventus succedunt fessique et equos et corpora curant.

At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat natumque, in valle reducta 610 ut procul et gelido secretum flumine vidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: 'en perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.' 615 dixit et amplexus nati Cytherea petivit; arma sub adversa posuit radiantia quercu. ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat

terribilem cristis galeam flammasque vomentem
fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,
sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes
solis inardescit radiis longeque refulget,
tum levis ocreas electro auroque recocto
hastamque et clipei non enarrabile textum.
illic res Italas Romanorumque triumphos
haud vatum ignarus venturique inscius aevi
fecerat ignipotens, illic genus omne futurac
stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.
fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
procubuisse lupam; geminos huic ubera circum
ludere pendentis pueros et lambere matrem
inpavidos; illam tereti cervice reflexam

620

625

630

mulcere alternos et corpora fingere lingua.

nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caveae magnis circensibus actis

635

addiderat subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.

post idem inter se posito certamine reges armati Iovis ante aram paterasque tenentes

stabant et caesa iungebant foedera porca.

haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!), raptabatque viri mendacis viscera Tullus

640

per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
accipere ingentique urbem obsidione premebat;
Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
illum indignanti similem similemque minanti
aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles
et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
in summo custos Tarpeiae Manlius arcis
stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,

645

650

« ZurückWeiter »