P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMUS. Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit litora; multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram, Vergili Aeneis. 1 et genus invisum et rapti Ganymedis honores) his accensa super iactatos aequore toto 30 Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant acti fatis maria omnia circum. tantae molis erat Romanam condere gentem. Vix e conspectu Siculae telluris in altum 35 vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant, cum Iuno aeternum servans sub pectore volnus haec secum: 'mene incepto desistere victam nec posse Italia Teucrorum avertere regem? quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem 40 Argivum atque ipsos potuit submergere ponto unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? ipsa Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas 45 turbine corripuit scopuloque infixit acuto; ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero. et quisquam numen Iunonis adorat praeterea aut supplex aris inponit honorem?' 50 Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro luctantis ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. 55 illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens mollitque animos et temperat iras; ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. 60 sed pater omnipotens speluncis abdidit atris hoc metuens molemque et montis insuper altos inposuit regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Aeolus haec contra: 'tuus, o regina, quid optes, explorare labor; mihi iussa capessere fas est. tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divum nimborumque facis tempestatumque potentem.' Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus, ac venti velut agmine facto, contigit oppetere! o Danaum fortissime gentis non potuisse tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 100 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Talia iactanti stridens aquilone procella velum adversa ferit fluctusque ad sidera tollit; franguntur remi; tum prora avertit et undis 105 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. hi summo in fluctu pendent, his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. tris Notus abreptas in saxa latentia torquet (saxa vocant Itali, mediis quae in fluctibus, aras, 110 dorsum immane mari summo), tris Eurus ab alto in brevia et syrtis urget (miserabile visu) inliditque vadis atque aggere cingit harenae. unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus 115 in puppim ferit; excutitur pronusque magister volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum et rapidus vorat aequore vertex; apparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum tabulaeque et Troïa gaza per undas. 120 iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae et, qua vectus Abas, et, qua grandaevus Aletes, vicit hiemps; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum 125 emissamque hiemem sensit Neptunus et imis stagna refusa vadis graviter commotus et alto prospiciens summa placidum caput extulit unda. disiectam Aeneae toto videt acquore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina; nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: tantane vos generis tenuit fiducia vestri? iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere et tantas audetis tollere moles? quos ego sed motos praestat componere fluctus; post mihi non simili poena commissa luetis. maturate fugam regique haec dicite vestro: non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Acolus et clauso ventorum carcere regnet.' Sic ait et dicto citius tumida aequora placat ac veluti magno in populo cum saepe coorta est Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu 130 135 140 145 150 155 160 |