Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

85

quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
pinea silva mihi multos dilecta per annos;
lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
nigranti picea trabibusque obscurus acernis:
has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret,
laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit.
solve metus atque hoc precibus sine posse parentem, 90
neu cursu quassatae ullo neu turbine venti
vincantur; prosit nostris in montibus ortas.'

filius huic contra, torquet qui sidera mundi:
o genetrix, quo fata vocas aut quid petis istis?
mortaline manu factae inmortale carinae
fas habeant, certusque incerta pericula lustret
Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?
immo, ubi defunctae finem portusque tenebunt
Ausonios olim, quaecumque evaserit undis
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
mortalem eripiam formam magnique iubebo
aequoris esse deas, qualis Nereia Doto
et Galatea secant spumantem pectore pontum."
dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris,
per pice torrentis atraque voragine ripas,
adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies, et tempora parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas.

hic primum nova lux oculis offulsit, et ingens
visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus
Idaeique chori; tum vox horrenda per auras
excidit et Troum Rutulorumque agmina complet:
'ne trepidate meas, Teucri, defendere navis
neve armate manus; maria ante exurere Turno
quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
ite deae pelagi; genetrix iubet.' et sua quaeque

35

95

100

105

110

115

continuo puppes abrumpunt vincula ripis delphinumque modo demersis aequora rostris 120 ima petunt. hine virgineae (mirabile monstrum) 122 reddunt se totidem facies pontoque feruntur. Obstipuere animi Rutulis; conterritus ipse turbatis Messapus equis; cunctatur et amnis 125 rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. at non audaci Turno fiducia cessit;

ultro animos tollit dictis atque increpat ultro: 'Troianos haec monstra petunt; his Iuppiter ipse auxilium solitum eripuit non tela neque ignis 130 expectans Rutulos. ergo maria invia Teucris, nec spes ulla fugae; rerum pars altera adempta est; terra autem in nostris manibus; tot milia, gentes arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent, siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum; 135 sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes. sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam excindere gentem coniuge praerepta; nec solos tangit Atridas iste dolor solisque licet capere arma Mycenis. 140 sed periisse semel satis est. peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum. quibus haec medii fiducia valli fossarumque morae, leti discrimina parva, dant animos. at non viderunt moenia Troiae 145 Neptuni fabricata manu considere in ignis? sed vos, o lecti, ferro quis scindere vallum apparat et mecum invadit trepidantia castra? non armis mihi Volcani, non mille carinis est opus in Teucros (addant se protinus omnes 150 Etrusci socios); tenebras et inertia furta

121 quot prius aeratae steterant ad litora prorae

[Palladii caesis summae custodibus arcis]

ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo; luce palam certum est igni circumdare muros. haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga

160

esse putent, decimum quos distulit Hector in annum. 155 nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.' interea vigilum excubiis obsidere portas cura datur Messapo et moenia cingere flammis. bis septem Rutuli, muros qui milite servent, delecti; ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuvenes auroque corusci. discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aënos; conlucent ignes; noctem custodia ducit insomnem ludo.

Haec super e vallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt. instant Mnestheus acerque Sercstus, quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent, rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros. omnis per muros legio sortita periclum excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est. Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis, et iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuventa. his amor unus erat, pariterque in bella ruebant; tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: 'dine hunc ardorem mentibus addunt, Vergili Aeneis.

13

165

170

175

180

185 Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?

aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quiete est. cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.

lumina rara micant; somno vinoque soluti 190 procubuere; silent late loca. percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent. si, tibi quae posco, promittunt (nam mihi facti 195 fama sat cst), tumulo videor reperire sub illo posse viam ad muros et moenia Pallantea.' obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: 'mene igitur socium summis adiungere rebus, 200 Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam? non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi

magnanimum Aenean et fata extrema secutus;
205 est hic, est animus lucis contemptor et istum
qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.'
Nisus ad haec: 'equidem de te nil tale verebar,
nec fas; non, ita me referat tibi magnus ovantem
Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis.
210 sed siquis, quae multa vides discrimine tali,
siquis in adversum rapiat casusve deusve,
te superesse velim; tua vita dignior aetas.
sit, qui me raptum pugna pretiove redemptum
mandet humo, solita aut siqua id Fortuna vetabit,
215 absenti ferat inferias decoretque sepulcro.

neu matri miserae tanti sim causa doloris,
quae te sola, puer, multis e matribus ausa
persequitur magni nec moenia curat Acestae.'

ille autem: 'causas nequiquam nectis inanis,
nec mea iam mutata loco sententia cedit;
adceleremus,' ait; vigiles simul excitat; illi
succedunt servantque vices; statione relicta
ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnis animalia somno
laxabant curas et corda oblita laborum:
ductores Teucrum primi, delecta iuventus,
consilium summis regni de rebus habebant,
quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset.
stant longis adnixi hastis et scuta tenentes
castrorum et campi medio.

tum Nisus et una

Euryalus confestim alacres admittier orant:

rem magnam pretiumque morae fore. primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit.

tum sic Hyrtacides: 'audite o mentibus aequis,

Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis,
quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti
conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi,
qui patet in bivio portae, quae proxima ponto;
interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
erigitur; si fortuna permittitis uti
quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
mox hic cum spoliis ingenti caede peracta
adfore cernetis. nec nos via fallet euntis;
vidimus obscuris primam sub vallibus urbem
venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.'
hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
'di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
non tamen omnino Teucros delere paratis,
cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis
pectora.' (sic memorans umeros dextrasque tenebat.
amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.)
'quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis

220

225

230

235

240

245

250

« ZurückWeiter »