nate, tua et notas audire et reddere voces? 690 sic equidem ducebam animo rebarque futurum tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit. quas ego te terras et quanta per aequora vectum accipio, quantis iactatum, nate, periclis! quam metui, nequid Libyae tibi regna nocerent!' 695 ille autem: 'tua me, genitor, tua tristis imago saepius occurrens haec limina tendere adegit; stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.' sic memorans largo fletu simul ora rigabat. 700 ter conatus ibi collo dare bracchia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago par levibus ventis volucrique simillima somno. Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvae 705 Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. hunc circum innumerae gentes populique volabant, ac velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis et candida circum lilia funduntur; strepit omnis murmure campus. 710 horrescit visu subito causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas. tum pater Anchises: 'animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam 715 securos latices et longa oblivia potant. has equidem memorare tibi atque ostendere coram, 'o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est 720 sublimis animas iterumque ad tarda reverti corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?' suscipit Anchises atque ordine singula pandit. seminibus, quantum non noxia corpora tardant terrenique hebetant artus moribundaque membra. hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras non tamen omne malum miseris nec funditus omnes 725 730 735 740 745 750 755 gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. 770 egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. 775 Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque; haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet. viden, ut geminae stant vertice cristae 780 et pater ipse suo superum iam signat honore? en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo septemque una sibi muro circumdabit arces felix prole virum, qualis Berecyntia mater 785 invehitur curru Phrygias turrita per urbes laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis. huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos; hic Caesar et omnis Iuli 790 progenies magnum caeli ventura sub axem. hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, missus in imperium magnum. cui deinde subibit, Tullus in arma viros et iam desueta triumphis 795 800 805 810 815 820 825 aspice Torquatum et referentem signa Camillum. ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum caesis insignis Achivis; eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, 840 ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat? quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem? 845 quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem! excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius caelique meatus 850 describent radio et surgentia sidera dicent; tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes) pacisque inponere morem, parcere subiectis et debellare superbos. Sic pater Anchises atque haec mirantibus addit: 855 aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur victorque viros supereminet omnis. hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem |