concinnavimus, qui et cum ipsis scriptoribus concordissime consentiunt, et illos tractabiles admodum efficiunt. Neque etenim huic solum rationi inserviunt indices; non ad hos usus solos accommodati sunt, ut universa ipsorum scriptorum vocabula contineant, ad quorum fidem et auctoritatem relegentur atque religiosius astringantur lectores, aut, ubi res postulat, ad memoriam revocent; sed ut in promtu habeant literarum bene Latinarum studiosi integerrimum penu, et puræ Latinitatis finium ac veluti pomariorum circumscriptionem. Vehementissime nimirum ardemus omnes mutuo sermone et commercio apud Veteres versari. Quodcunque de gigantea virorum illorum doctrina, moribus, historia, atque artibus, ad nos posteros, pumilionum genus, devenit, non potest quin ampliora de illis, quibus jam tot et tanta debemus, anquirendi, indagandi, atque pernoscendi desiderium augeat. Atqui ita hic introgressi, et data coram fandi copia, concionem nunc una habeamus, et familiari colloquio utamur cum philosophis et rhetoribus, cum poëtis et historicis ætatis priscæ, in splendidissimum istum et quasi divinum cœtum simul admissi: Panditur interea domus omnipotentis Olympi.' Quinetiam viam quam maxime præstruximus ac complanavimus, qua facilius obviam iretur istis dif ficultatibus quæ et suavitatem lectitantibus et attentionem animi nonnunquam interpellabant, quantulacunque scilicet verborum obscuritas foret, et rerum ignorantia. At omnia istiusmodi offendicula, quibus euntium pedes impingi potuissent, amota; amplissimum atque optimum Commentariorum VARIORUM apparatum uniuscujusque auctoris argumentis annexum idcirco præbuimus. Hæc tantum erant, atque ea perpauca, quæ diceremus de operosiori nostro incepto, de absoluto tandem labore. Grande munus polliciti, magnum opus ingressi, magnis ausis non excidimus; non id aggressos erubescent chartæ. Quæsita meritis sumatur superbia. Omnes procellas eluctati optato tandem potimur portu. Nihil desideratur; ea re sola excepta, quod non concessit Deus, ut ILLI vivo ad pedes submissius nos bene memores consecraremus opus ad extremam manum feliciter adductum et perfectum, quod, regia benignitate cœptum, honoratum, fovere atque patrocinari dignatus est. Hoc saltem inani munere fungamur. Nostrum fuit Recensus Bipontinos recensere, et ubi defecerant, supplere; errores, qua fas, corrigere; et Notitias Literarias, ordine digestas, tam Editionum quam Versionum, ex quo tempore Bipontini cessant, offerre lectori. Præterea, codices Clas sicorum in usum Delphini editorum, qui in publicis Britanniæ bibliothecis conservantur, explorati, notati, descripti, ad Notitias Bipontinorum accedunt. Hæc additamenta debentur GEORGIO DYER, qui, ut Bipontinorum erat multiplices editiones impressorum librorum inspicere et perpendere, eandem viam in additamentis ingressus est; ubi vero non in promtu adessent ipsæ editiones, sententiæ vel auctoritati criticorum et bibliographorum accedebat, quorum ob doctrinam et ingenium tutum foret. In manuscriptis explorandis et recognoscendis, necesse etiam visum est ipsas bibliothecas revisere. Fuit ubi catalogis bene et in ordine concinnatis confisum; ubi pauca quædam librariis, et ipsis doctis viris, per epistolas summa benevolentia transmissas, debita sunt. Hoc jure dixerimus; manuscriptorum Britannicorum Index, Delphinianorum saltem Classicorum, seriatim digestus, et viris criticis accommodatus, qualis hic est inveniendus, frustra alibi quæreretur. Nihil hic præfandum censemus de scriptoribus ipsis, quæque singulos tangunt; quippe quod et alii de illis luculentius et abundantius plurima sunt proœmiati sin etiam in hoc nostro limine singula de singulis scriptoribus præmonenda lectori forent, vix isti labori, adeo sunt multa, sufficeret prooemium, sed liber ipse amplus exarandus foret. At enimvero quorumcunque indigeretur, ea omnia præcavit doctissimi Episcopi Abrincensis provida mens: cura ipsius singulis præeunt Prolegomena, Dedicatio, Vita. Postulatur tantum, ut quod animo propositum haberemus, quod ipsi fecerimus, non quod alii fecerint aut scripserint, nos hic loci diceremus. Quæ regio in terris non horum plena? Ipsi Classici, quos nuncupamus auctores, nomina, argumenta, per orbem terrarum pervulgata, ita nunc dierum innotuerunt, ut vel e cunabulis ea, ut ex uberibus matrum, pueros imbibisse dixerimus; ut vel Mantuanum vatem, numerosum Horatium, Tullianam dicendi copiam balbutiant: necnon etiam sibi vindicant adolescentuli reconditissimas et gravissimas Taciti sententias enodasse, expediisse. Ii omnes nunc splendidis honoribus decorati incedunt; neque tantum ut omni labe, omni errore carerent, quantum in id caveri poterat, curatum est, at profecto ut copiosissimo apparatu instructi prodirent; et, quod præcipuæ laudi, ut Varias Lectiones complecterentur, quantis impensis, quam largis, quam effusis paratas, comprobatas, id fide majus, nisi experti, haberemus. Haud nimirum silentio prætereundum videtur, nos summa cura Imagines Virorum, Ciceronis præcipue, Nasonis, et Cæsaris, quorum nunc temporis genuinæ ac superstites servatæ sunt gemmæ, graphice expres sas, exhibendas voluisse. Vix etiam potest fieri quin innumeras alias, et illas ligno incisas, picturas sibi donatas demiretur lector. Quascunque leges præscribendas rati eramus ; quascunque conditiones nobis imponendas, ne quid detrimenti respublica literarum caperet; quæcunque data fides, qua maxime gratia lectoris conciliaretur ; iis quam sanctissime stetimus, quam maxima, qua par erat, observantia, liberalitate, quam tenacissima recti conscientia; eas quasi votorum rei servavimus, et, pro humanis viribus vix unguem deflexi, quam felicissime metam attigimus. Tibi exinde, benevolentissime lector; vobis, benevolentissimi omnes istius nostri operis patroni, omnia bene fortunata precamur: VALETE, SALVETE, FA VETE. A. J. V. Kal. Dec. 1830. |