Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem
Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos;
Et vera incessu patuit Dea. Ille, ubi matrem
Agnovit, tali fugientem est voce secutus:
Quid natum toties, crudelis tu quoque, falsis
Ludis imaginibus? cur dextræ jungere dextram
Non datur, ac veras audire et reddere voces ?

410

vice, et capilli ambrosia delibuti exhalaverunt e capite divinum odorem: restis decidit ad pedes infimos, et gressu apparuit vera Dea. Eneas, statim atque agnovit genitricem suam, prosecutus est abeuntem talibus verbis: Cur tu etiam, o dura, decipis tam sæpe filium tuum vanis figuris? quare non permittitur applicare dexteram meam dexteræ tuæ, atque audire et reddere verba non

sec. male.-407. A vertice octo ap. Burm. quod probat vir doctissimus propter rò avertens. Sed semper lubricum in talibus judicium; poëtica enim eaque exquisitior ratio præpositionem respuit; et tamen plurimis locis poëtæ vulgari ratione utuntur; ut, ubi ea a librario potius quam a poëta profecta sit, dictu sit difficile.-410. est abest Menag. pr et Hamb. sec. male. fugientem tali est v. s. Longobard. Pierii.-412. dextras Rottend. pr. dextram j. dextræ Hamb. pr.-413. aut reras alter Rottend. et v. tert. Goth. ac reddere sec. Hamb. et notas audire ac r. Parrhas.

NOTE

406 Rosea cervice] Vel ad colli colorem refero, unde Venus dicitur ab Anacreonte, LIII. 22. podóxpovs rosicolor: vel roseam interpretor, pulchram, qua de re dicemus infra, v. 595. Et hoc primum affert divinitatis indicium, fulgorem rosea cervicis. 407 Ambrosiæque coma] Secundum divinitatis indicium, suavitas odoris. Sic Ovid. Fast. v. 375. Omnia finierat, tenues secessit in auras. Mansit odor, posses scire fuisse Deam.' More autem Homerico ambrosia comæ, vel sunt immortales; vel potius, respersæ succo ambrosia. De ambrosia et nectare, Ecl. v. 71.

[ocr errors]

408 Pedes vestis, &c.] Tertia divinitatis nota, promissa vestis ad pedes. Idque Dearum omnium proprium fuisse, præterquam Virtutis, docet Lactantius in Statium 1. x. v. 639. Proprium item Baccho attribuit Propertius, 1. III. 15. 32. Tibullus quoque ac Statius.

409 Incessu patuit Dea] Quartum et maximum divinitatis argumentum, incederai modus. Quem sic ab humano distinguit Heliodorus Æthiop. 1. III. ut divinus, non dimotione pedum et transpositione, sed continuo impetu et quasi lapsu quodam fiat: unde perhibet statuas Deorum apud Ægyptios, conjunctis et quasi unitis pedibus insistere: citatque testem Homerum. Et vero apud Theoeritum, Idyl. XVII. 25. Dii vocantur véñodes, usu pedum carentes: et apud Callimachum, Hymno v. 3. Pallas θεὸς εὔτυκος ἕρπει, Dea parata serpit. Addit et aliud indicium divinitatis Heliodorus, quod Dii recto obtute, neque clausis unquam palpebris intueantur. Statius tamen gressum Diis non fluentem, sed humano majorem et nimium tribuit 1. x. 347. tamen aspera produnt Ora Deam, nimiique gradus.'

[ocr errors]

Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscuro gradientes aëre sepsit,
Et multo nebulæ circum Dea fudit amictu:
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram, aut veniendi poscere causas.
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit
Læta suas: ubi templum illi, centumque Sabao
Thure calent aræ, sertisque recentibus halant.
Corripuere viam interea, qua semita monstrat;
Jamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
Imminet, adversasque aspectat desuper arces..
Miratur molem Æneas, magalia quondam ;

415

420

425

simulata? Sic queritur de ea, et dirigit passus ad urbem. Sed Venus cinxit euntes tenebroso aëre, et circumdedit multo tegmine nubis, utpote Dea: ne quis. posset eos videre, neve quis tangere, aut facere moram, aut petere rationem cur venissent. Ipsa se attollens abit Paphum, et redit gaudens in regionem suam: ubi templum et centum altaria fervent in ejus honorem thure Arabico, et redolent flores novos. Interim ingressi sunt viam, qua callis ostendit. Et jam conscendebant collem, qui valde impendet urbi, et desuper aspicit turres oppositas. Æneas admi

ex VI, 689.-414. vertit Bigot. ducit Puget.-415. gradientem Hamb. sec. sepsit scriptura est Medicei et Romani.-416. fundit Bigot. fulsit Wallian.-417. aberrant codd. in ne quis et neu quis. v. Burm. possit plurimi, male. neu qui cognoscere possint Voss. unus.-418. Molirive viam Hamb. pr. que Bigot. moram veniendi ac p. ed. Ven. discere causas post Longobard. et alios, Pierio inspectos, Rottend. uterque et Hamb. un. pr. var. lect. forte ex En. vi, 488 in edd. nonnullis esse videtur exposcere. aliquot codd. ap. Pier. exquirere. 419. Paphon Hamb. pr. cum al. ant. adit aliquot ap. Burm, et Pier.-424. aspectant, ut ad Eneam cum comite referatur, Gudianus a m.. sec. cum Rottend. pr. Hamb. pr. et aliis ap. Burm. quem vide; item fragm. Vatic. Bottar. p. 170. Sed collis aspectat haud dubie melius; nec tempo-. rum consequentia aliter permittit. exspectant Leid. un. exspectat Puget.— 425. Unus Leid. aberrat in mapalia. Hæc sup. Ge. III, 340 vidimus esse ædificia calamis cannisque plexa, (v. Silius XVII, 89, 90) oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinæ sunt ex Sallust. Jug. 211, qualia adhuc sunt tuguria

NOTE

417 Cernere ne quis, &c.] Dubitabat guntur. enim Venus, quo in eos animo Dido futura esset, Junonis cultui addicta.

419 Paphum] Urbem in Cypro, notissima Mediterranei Maris insula, Veneri dicatam.

420 Centumque Sabao, &c.] Tacitus 1,11. de Sacris Paphiæ Veneris. 'Hostiæ, ut quisque vovisset, mares deli

Certissima fides hædorum fibris. Sanguinem aræ offundere vetitum, precibus et igne puro altaria adolentur.' Unde hic cum de aris fiat mentio, nulla fit de victimis. Sabaum thus, petitum e Sabais, Arabia Felicis populis: de quibus Ge. 1. 57.

425 Magalia] Seu mapalia, rusticorum Afrorum casa sunt, de quibus. Ge. I. 340.

Miratur portas, strepitumque, et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii: pars ducere muros,
Molirique arcem, et manibus subvolvere saxa;
Pars optare locum tecto, et concludere sulco.

* Jura magistratusque legunt, sanctumque senatum.*
Hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
Fundamenta locant alii, immanesque columnas
Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.
Qualis apes æstate nova per florea rura
Exercet sub Sole labor; cum gentis adultos
Educunt foetus, aut cum liquentia mella

430

435

ratur magnitudinem urbis, ubi erant olim casa: admiratur portas, et tumultum, et pavimenta viarum. Festinant ardentes Tyrii: pars extendit muros, et erigit arcem, et manibus rotat lapides: pars eligit locum ad tectum, et cingit fossa: eligunt jura, et magistratus, et sacrum concilium. Illic alii excavant portus, iltic alii ponunt profunda fundamenta theatri, et secant e rupibus ingentes columnas, quæ sint alta ornamenta futurarum scenarum. Talis est eorum labor, qualis labor occupat apes ad Solem, æstate incipiente, per agros floridos: quando emittunt grandiorem sobolem generis, aut cum densant mella liquidiora, et implent alvearia

in conum exeuntia plurimorum populorum, et ea quidem plaustris recta, adeoque mobilia. At magalia, priore etiam syllaba producta, sunt agrestia ædificia stativa, eoque nomine inprimis veniebant suburbia Carthaginis. v. Bochart. Chan. 1, 24 et 11, 9: Wasse ad Sallust. 1. 1. et Gesner. in Thes. h. v. Omnium fundus Servius ad b. 1.-426, ustra v. fragm. Vatic. sed strata in marg. virorum Hugen.-427. ardentes instant Moret. sec.-428. molirive a. ac m. Parrhas. subducere Rottend. alter. Vulgata est ap. Schol. Cruqu. Horat. III, Carm. 1.-429. aptare plurimi Heinsio et Burm. inspecti. etiam Rom. a pr. m. perpetua varietate. cf. inf. 556. conducere tert. Moret, cum glossa, id est, deducere, perperam. tecta et c. s. tert. Goth. a m. pr. tecto singulari numero magis poëticum b. 1.-430. Versus a loco alienus: de quo secundis curis statuendum fuisset a Marone. v. Not. Nisi confictus ille fuit alia manu ex 511 ubi Dido Jura dabat legesque viris.-431. Hinc sec. Hamb. portas Montalb. et Leid. cum al. etiam ap. Pier. Sed de his jam v. 426. fodiunt qu. Moret. lata fragm. Vatic. Desidero utique aliud epitheton pro alta, quod tertio versu iterum legitur: in quo offendebatur quoque b. Schra derus; etiam Jortin. (Tracts Vol. 11, p. 463.) theatris lectio est fragmenti Vaticani; porro codicis Romani cum tota familia, quæ eum sequitur; et hoc Heins. prætulit. Alteram ducit Medicens, theatri, quod Burm. revocavit, quia non verisimile sit, ut in nova urbe theatra existant. Si tamen ad banc subtilitatem descendere velimus, theatri mentio hic omnino nulla fieri debebat. v. Not. Sed alterum est magis epicum.-432. Fundamenta petunt alii ap. Pier. etiam fragm. Vatic., quæ alterum in marg. habet.-433. exscindunt Zulich.-434. florida pr. Moret.-435. gentis adulte Hamb. sec. Traducta nonnulla e Ge. iv, 163 sqq. --436. excidunt Græv. a m. pr. perducunt Oudart. NOTE

430 Jura] Alii pro legibus; alii pro juridicis; alii melius pro locis ipsis accipiunt, ubi jus dicendum erat. Sic

enim accipimus, quoties dicimus in jus rapere, in jus ambulare. De Scenis theatralibus Ge. 11. 381. et ш.: 24.

Stipant, et dulci distendunt nectare cellas;
Aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

440

O fortunati, quorum jam monia surgunt!
Æneas ait, et fastigia suspicit urbis.
Infert se septus nebula (mirabile dictu)

Per medios, miscetque viris; neque cernitur ulli.
Lucus in urbe fuit media, lætissimus umbræ,

445

Quo primum, jactati undis et turbine, Poeni
Effodere loco signum, quod regia Juno

Monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello

suavi nectare, aut excipiunt onera venientum e pastu, aut collecta turma expellunt a stabulis suis fucos, pigrum gregem. Fervent omnes in opere, et mella odorata olent thymum. O felices, quorum muri jam eriguntur! inquit Æneas, et spectat altitudinem urbis. Immittit se in medios cives clausus nube, quod admirabile est dictu: et miscet se viris, nec videtur a quoquam. Erat in media urbe sylva sacra, gratissima propter umbram: quo loco Pani, agitati fluctibus et ventis, primum fodiendo repererunt signum, quod regina Juno eis ostenderat; nempe caput belli

an producunt? addit Burmannus. Sed educunt ex alveariis; et Macrob. v Sat. 2 defendit. et conliquentia Goth. tert. stillantia mella Hamb. pr. cf. Ge. IV, 164.-437. distentent malit Cuning, sed v. ad Ecl. 1x, 31. adde Ge. iv, 164. aut d. Zulich.-438. excipiunt Bigot.--440. Fragrantia tecta malit vir doctus in Obss. misc. crit. T. II, p. 29, quia mella jam v. 432: ratione parum idonea. cf. Burm. flagrantia etiam hic codd. ut alibi; sic Goth. tert.— 442. suscipit tres ap. Burm. c. Goth. pr. conspicit Hamb. pr. prospicit Vratisl. meræ utique aberrationes. Edificia alta et excelsa suspicimus proprie. Commode itaque poëta hac voce usus est, ut altitudinem ædificiorum eo ipso subjiceret animis. Hinc etiam fastigia urbis dixit pro tectis.-443. se septum. alter Menag. at vide ad 318.—444. viros Bigot. et unus Heins. Et sic jam Pierius fuisse memorat, qui legerent: Per medios miscetque viros sc. se.445. umbræ tanquam exquisitius recepit et docte illustravit Heins. Adde Markland. Ep. crit. p. 121. Vel Probi auctoritas in Servianis, et latius in Pomponio Sabino, satis erat gravis; accedebat Codex Montalb. et inter Burman. codd. Bigot. et tert. Mentel. a m. sec. Vulgo umbra.-447. effudere vitiose Exc. Burm. locum signo ed. Ven. ap. Maittair. quo r. J. Leid. et Voss.-448. Monstrabat Gud. Zulich. Græv. monstravit Montalb. et Hamb. alter. monstraret fragm. Moret. signam (ex sic nam) et ab alt. manu signum

NOTE

437 Nectare] Potu Deorum, de quo Ecl. v. 71. Hic pro melle sumitur. 439 Fucos] Guêpes, apum quasi servitia sunt. Ge. Iv. 168.

448 Caput acris equi] Justinus 1. XVIII. 5. In primis fundamentis caput bubulum inventum est: quod

auspicium quidem fructuosæ terræ ; sed laboriosa, perpetuoque servæ urbis fuit: propter quod in alium locum urbs translata. Ubi quoque equi caput repertum, bellicosum potentemque populum futurum significans, urbi auspicatam sedem dedit.'

Egregiam, et facilem victu per sæcula gentem.
Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido
Condebat, donis opulentum et numine Divæ :
Ærea cui gradibus surgebant limina, nexæque

450

cosi equi: ita quippe ostenderat, populum illum futurum esse nobilem bello, et aptum vivere æterna fama. Hoc loco Tyria Dido ædificabat Junoni magnum templum, splendidum muneribus, et præsentia Deæ: cui limen æreum impositum

Gudian. signum tres al. ap. Burm. et jam ap. Pierium.-449. facilem victus conj. olim Burm. ad Val. Fl. vi, 323, sed victu eodem sensu accipi posse ad h. 1. fatetur. Esset tamen alterum elegantius. Turbas, de quibus in Exc. ad h. v. egi, fecit in hac forma, quod permutata fuit cum altera illa, quasi facilis victu esset dictam ac facilis visu, auditu, cognitu. ductum quoque illud modo a vivere, modo a vincere: unde fuit vir doctus, qui haud facilem victu corrigeret. Sed victu facilis ducendum erat ex victus facilis. Qui victum habet facilem, is victu facili esse, et exquisitius facilis victu vel victus dicitur. Gens victui facilis iterum diversum quid designaret, ut vel exemplo intelligas: ager pecori facilis, qui præclaris suis pascuis pecus facile alit.— 452. nixa multos legere jam Servius notavit. Eandem lectionem codices a Burmanno enumerati habere videntur, non, nexa. Trabes are nixa Catroo arriserunt, ut sint columnæ æneæ epistylio subjectæ, quod adeo columnæ ex ære innititur: uti constat capitulis areis columnas usitatas aliquando fuisse. cf. Plin. xxxiv, 7. Enimvero de portarum postibus agi ea, quæ utrimque adjunguntur: surgebant limina-foribus cardo st. a. satis declarant. Possent et ipsi postes æneis basibus innixi dici; verum sic de limine bis poëta memo

NOTE

449 Facilem victu] Explicat Pierius, quæ facile vinci posset; ita ut victu, supinum a vinco, passive significet: sed malum hoc omen, bonum autem hic quæritur. Explicat Germanus Valens, quæ facile vincere posset; ita ut victu, supinum a vinco, active significet. Explicant alii communiter, quæ sit fertilis frugibus, et commoda ad victum; ita ut victu sit supinum a viro. Ego eodem supino usus, victu a vivo, interpretor de fama et gloria gentis, quæ florere æternum debeat: hoc enim est proprie: vivere per sæcula.

omnes hic distinguemus. Porta pro prie de urbibus dicitur: quia cum circuitus urbis aratro primum designabantur, qua parte relinquendus erat in urbem aditus, attollebatur aratrum ac portabatur, ne sulcum imprimeret. At privatarum domorum ingressus ; cum apertus est, dicitur Janua, vel ab eundo, vel a Jano; cum clausus est, dicitur Ostium, ab obstando. Jam ea per quæ prohibetur ingressus, si foras aperiuntur, dicuntur Fores: si duas in partes ab utroque latere panduntur, Bifores: si ab uno tantum latere, sed in se volvuntur ac replicantur, vocantur Valve, quasi volvæ. Id autem, quo vertuntur fores, est Cardo: quia est earum, vel quasi cor, ut volunt Servius et Isidorus; vel quasi hamus ex quo suspenduntur, est autem hamus Græcis кpádŋ. Tum 452 Limina] Portæ ac januæ partes Limen est transversum in janna lig

450 Sidonia] Tyria: nam Sidon, urbs Phoenicia, in Syria, portus in ora Mediterranei Maris, nunc Seyde: hic pro Tyro sumitur; quia utraque vicina, et a Phœnicibus condita, et eidem regi subdita.

« ZurückWeiter »