Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fortunate senex, hic inter flumina nota
Et fontes sacros frigus captabis opacum.
Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sæpes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

Tit. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,

55

60

gnitos, et fontes dicatos Nymphis, frueris umbra frigida. Ex alia parte sæpes limitis propinqui in qua flos salicum carpitur semper a Siculis apibus, sæpe tenui murmure apum te invitabit ut somno indulgeas. Ex alia parte putator frondium excelso in colle cantabit ad auras. Neque tamen interim rauca palumbes, quæ sunt tuæ delicia, neque turtur desinet queri ex ulmo sublimi. TIT. Prius igitur agiles cervi pascent

Charis. male.-52. intra Goth. sec.-53. frigus captabis. tentabis unus Rottend. -54. a limite Ven. sæpes Rom. et Oblong. Pierii: et sic alibi vetustiores. cf. ad v. 34. Haud dubie versus totusque locus contaminatus: quem se non intelligere jam Markland. ad Stat. 1 Sylv. 3. 43 professus est; suspectum etiam Burmann. merito habuit. Hæret interpretatio in que semper, quod jejunum, et in defectu verbi in enuntiatione: quæ sæpes semper: si supples: quæ semper suasit, nihil potest esse exilius et poëta magis indignum. Burm. tentabat: Hic tibi quæ surgit vel serpit v. Multa possunt alia conjectari: ut hinc tibi vicino prætenta (s. prætexta ) ab limite sæpes—Sæpe l. s. suadebit i. s. nisi hæc et alia longius recederent. In ms. Köler. erat: Hinc tibi vicino q. semper ab limite sepes. Leniorem medelam esse vidi, si Hic, tibi qua refingeretur; ut sit: hic inter flumina nota frigus captabis opacum: hic, inquam, tibi qua sæpes suadebit etc. h. e. qua apes susurro ad somnum te invitabunt. Verbo: sedes vulneris manifesta est : Hinc . . . . vicino a limite sæpes etc.-55. salicta Prisc. ed. Putsch. laudat, vitio operarum.-56. suadebat Goth. pr.-57. alte unus Heins. ad aures Parrhas. cf. Burm.-58. rauci apud Pier. nonnulli.-59. Serv. h. 1. laudat: turtur cessabit ab u.—60. in æthera Gud, et duo alii: quartus Moret. pro diversa lect. in æquore, quod ad justas oppositionis leges accommodatius foret; itaque placet Burm.

NOTE

ex fame morbus, qui semper in grege contagiosus est.

52 Flumina nota] Mincium, Menzo, de quo Ecl. vII. 13. et Padum, le Po, de quo Georg. 1. 482.

54 Hinc, tibi, &c.] Sensus hujus loci satis intricatus, his notis explanabitur. 1. Sæpes quædam Virgilium inter ejusque vicinum agri limes ac terminus fait. 11. Sæpes illa salicibus, constabat. i. Delectantur flore salicum apiculæ, et levi susurro soporem conciliant. IV. Apes Hyblææ figurate dicantur pro apibus optimis: Hybla

enim oppidum est Siciliæ, et mons oppido vicinus; loca melle commendatissima. v. Familiaris est Græcis hæc loquendi forma, florem depasta, ut Æn. 1. 593. Os humerosque Deo similis, &c. id est, secundum florem, secundum os et humeros. VI. Salicti dicitur, pro Saliceti. Salicetum locus est salicibus consitus, ut arbustum arboribus.

58 Palumbes] Columbæ sylvestres, pigeons ramiers. Dicitur etiam palumbus et palumba.

61 Freta] fretum, synecdoche pro

Et freta destituent nudos in littore pisces:

Ante, pererratis amborum finibus, exul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim:
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

in aëre, et maria deserent in littore pisces defectos aqua: prius extorris Parthia potabit Ararim, aut Germania Tigrim, regionibus mutuo permutatis, quam forma ́ illius

et Trillero Obss. Crit. c. 27 et olim Cerdæ; (et Schradero Obs. p. 33.) malim et ipse, modo non correctorem redoleret.-61. nudo in littore unus Ven. deberet saltem nudato.-63. Ingeniose tentabat Jo. Schrader. Aut Albim.—64. cultus

NOTE

mari: fretum enim proprie est angustum mare inter duas terras: ut fretum Siculum, Gaditanum, &c. a fervendo dictum, quod in eo mare compressum effervescat, ac veluti ebulliat.

62 Ante pererratis, &c.] Parthi oriundi e Scythis, eam Asiæ regionem occupavere, quæ ab occasu, Media; a septentrione, mari Caspio; ab oriente, Bactriana et Ariana; a meridie, Carmaniæ desertis terminabatur. Mox in imperium prope immensum evasere sub Arsacidis regibus, regna duodeviginti complexi, juxta Solinum c. 59. Romanum jugum nunquam omnino subiere, sagittis formidolosi præcipue, quas inter fugiendum in insequentes retorquebant, mira arte versis equis et instaurata pugna. Germani.] Rheno ab occidente; Oceano et mari Balthico, a septentrione; Vistula, ab oriente; Danubio, a meridie, olim circumscripti: nunc terminis ab oriente paulo angustioribus utuntur: a meridie vero latioribus, nempe Alpibus ab Italia divisi. Araris.] non Germaniæ, sed Galliæ fluvius, la Saone, oritur ex Vogeso monte, Vauge, et placidissime fluens, ad Lugdunum Rhodano rapidissimo amni commixtus, cum eo in mare Mediterraneum fluit: unde Claudianus, lentus Arar, Rhodanusque celer. Tigris.] Non est in Parthia proprie dicta: sed ortus ex Armeniæ montibus, aliquanto post spatio in terras mergitur, mox erumpens auctior,

per Assyriam ac Mesopotamiam in Euphratem influit, quocum in Persicum sinum defertur. Amborum.] Insulse Pomponius explicat de Ambis Arabiæ populis, qui nihil hic ad rem. Melius Ramus de utroque fluvio: sed optime Servius de utrisque populis, Parthis et Germanis. Porro quidam sugillant Virgilium, quod videatur Tigrim in Parthia, Ararim in Germania perperam collocare. Excusant errorem aliqui ex decoro inscitiæ pastoralis. Alii melius animadvertunt, hoc esse Virgilio familiare, non ex inscitia, sed potius ad majorem dignitatem, regionum limites, quantum sine veritatis dispendio fieri potest, extendere: quod sæpius deinde videbimus: G. 1. 490. et G. iv. 287. Atqui verum est Ararim ac Tigrim, non in Germania quidem aut Parthia proprie dicta; sed saltem in subditis Germanorum et Parthorum imperio regionibus tunc fuisse. Sane Parthos longo spatio Tigrim esse prætergressos, patet ex clade Crassi: qui paulo ante cæsus fuerat ab iisdem, ad Carrhas Mesopotamiæ urbem, non procul ab Euphrate. Germani autem, ut constat ex Cæsare 1. 1. de bello Gal. ad cxx. millia, consederant in Sequanis, quos Araris interfluit: ac licet inde pulsi ab eodem fuissent ultra Rhenum, id tamen de Ariovisto duntaxat ejusque exercitu, non etiam de pacatis et inermibus familiis, intelligi potest.

Mel. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros; Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,

65

juvenis excidat mihi ex animo. MEL. Nos vero hinc pulsi partim ibimus in Africam aridam, partim petemus Scythiam, aut celerem Oaxem Creta, aut Britannos omnino

conj. vir doctus apud Burm.-66. Oaxen, Oaxin, Eaxem. Oaxes Cretæ Al. nemini memoratus, præter Vibium Sequestrem, forte ex hoc ipso loco; de urbe tamen Cretæ, Oaxo, non dubitatur, forte eadem, quæ Axus est ap. Herodot. IV, 154, ubi v. Wessel. p. 348, 53, neque illud ignotum, Cretam axida dictam esse. v. Apollon. 1, 1131, cujus versus ab Varrone Atacino expressos Servius recitat. Mirantur porro sagaciores, cur tam obscuri nominis fluvius h. 1. a pastore nominetur, neque illud satis assequuntur, quomodo post Africam et Scythiam, cum remotissimorum finium terra expectaretur, Creta mentio facta sit. Oaxim itaque jam veteres modo Mesopotamia modo Scythiæ fluvium haberi maluerunt; nulla tamen nominis commemorata auctoritate. Fuere, qui Araxem reponi mallent; et sane apud Claudian. B. Gild. 31 inter Oaxem et Araxem Codices fluctuant. Possit etiam confirmatio hujus emendationis e Theocrito peti, ut eum noster ante oculos habuerit. Is enim, Hieronis laudes ultra pontum Scythicum et Babylonem ut extendantur, precatur Idyll. xvI. 99, 100. Eodem itaque modo Virgilius Scythiam et Araxem diversarum Orientis regionum fluvium memorare potuit. Verum, etiamsi hoc liceret, vel sic rapidus creta jungendum esset, qui rapit terram albam, radendo littus, h. lutulentus: atque hoc durum. Multo minus ferendi, qui Oxum inferunt nunc Oaxum dictum, qui limum vehit turbidus semper sec. Curt. vII, 10. Excusemus poëtam, quem defendere equidem non suscipiam. Sufficit fluvium hujus nominis in insula Creta esse, cujus mentionem hic fieri minus mirabitur, qui, uti Afros, seu Libyas, et Scythas, sic insulas ab Italia remotas Cretam et Britanniam sibi opponi, observet. Probabile mihi fit, Maronem ante oculos habuisse locum ex antiquiore aliquo poëta, quem nimis docte et alieno loco expressit.

NOTE

65 Sitientes Afros] Africa mundi quarta pars, sitiens dicta quia zonæ torridæ magna ex parte subjecta : maribus undequaque alluitur tribus, Mediterraneo ad septentrionem, Oceano ad occidentem et meridiem, Erythræo ad orientem: plane triangularis insula, nisi eam continenti Asiæ conjungeret aliquot leucarum Isthmus, inter Erythræum et Mediterraneum mare interjectus: Isthme de Suez.

66 Scythiam] Scytharum nomine septentrionales omnes Asiæ populos antiqui complexi sunt, qui vagi, sine urbibus, tectis, et legibus, opes in armentis habebant omnes, uxores et liberos plaustris corio tectis hinc inde circumferebant: Martem sub specie acinacis adorabant, ex Herod. 1. iv.

Tartari regionem illam nunc occupant, quæ monte Imao, qui Tauri pars est, fere dividitur duas in partes: quarum quæ ad occidentem est, Scythia sive Tartaria citerior, et intra Imaum; quæ ad orientem vergit, ulterior et extra Imaum dicitur.

66 Creta veniemus Oaxem] Extat fluvius hujus nominis non in Creta, sed in Mesopotamia, de quo sermonem hic esse contendit Servius, eumque rapi. dum Creta vocari ait, quod cretam, seu terram albam cursu secum rapiat, unde sit turbulentus. Quod vix cuiquam sano placeat. Volunt alii Oaxem reipsa fuisse in Creta: quod etsi in Geographis veteribus diserte non habeatur, tamen conjicitur ex eo, quod Apollonius Argon. 1. v. 1131. Cretam vocat tellurem Oaxida; tum Hero

Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En, unquam patrios longo post tempore fincs,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?

70

separatos a ceteris populis. Nunquamne post diuturnum tempus, post aliquot annos, revisam cum admiratione patriam regionem, et tectum casa pauperis extructum e gleba, quæ tota erat mea possessio. Sceleratus miles possidebit hæc arva tam culta, pere

67. Britanos e libb. notat Ge. Fabric.-68. En patrios numquam Ven. En nunNOTE

dotus 1. IV. Oaxi, urbis in Creta olim regiæ, meminit: cui quidem tributum nomen ab Oaxe quodam Apollinis filio refert ex Varrone Servius. Quidni fluvius ejusdem cum urbe nominis fuisse ibidem dicatur? quod malim vel uno auctore Virgilio affirmare, quam ad vanum inscitiæ pastoralis effugium cum aliis recurrere.

67 Divisos orbe Britannos] Britannia, olim Albion, insula Europæ max. ima in Oceano, Galliæ obversa, duas divisa in partes, Angliam et Scotiam. Divisos orbe] quia orbem antiqui vocabant terram continentem, quæ Oceano alluitur: unde, ut notat Vives, insulæ Oceani extra orbem dicuntur esse, non item insulæ Mediterranei maris, ut Sicilia, Cyprus, &c.

68 En, unquam] Servius explicat, unquamne, aliquandone. Fruterius, an umquam. Non satis diligenter: sunt enim ista omnia dubitantis tantum et interrogantis: Virgiliana autem vox, etiam optantis, qui affectus per negationem aptius exprimetur, nunquamne : ut manifestum est ex Ecl. vii. 7, En erit unquam Ille dies, mihi cum liceat, &c.

69 Tuguri] Pro tugurii, ut supra peculi pro peculii: estque omne ædificium rusticæ rei custodiendæ conveniens, a tegendo dictum. Cespite.] Cespes herba est cum propria terra excisa, du gason. Culmen] Tectum,

quia apud antiquos tecta fiebant e culmis, seu paleis, inquit Servius.

70 Post aliquot, mea regna, &c.] Locus difficilis. 1. Arista hic communiter pro messibus, et messes pro annis capiuntur: quo exemplo dixit Claudian. IV. Cos. Honorii, decimas emensus aristas. Non placet Germano et Cerdano si enim, inquiunt, vix unquam et longo post tempore; quomodo post aliquot aristas sive annos, quod breve tempus notat, rura sua revisurus est? II. Itaque iidem illi post, non præpositionem, sed adverbium esse volunt; et interpretantur deinde, hoc sensu: Nunquamne, ne longo quidem post tempore, dabitur hoc, ut videam me regna, pauculas deinde aristas; id est, ex florenti messe, qualis erat cum ibi regnarem, pauculas jam ac steriles aristas superstites? Sed hoc extortum videtur. III. Conjicerem ego cum Germano, post aristas, eadem forma dictum esse, qua Ecl. III. 20. post carecta latebas, derriere les bleds, derriere les roseaux, et esse descriptionem agelli Melibai, cujus regnum constiterit in pauculis aliquot jugeribus, adjacentibus pauperi casulæ : cujus quidem tectum ita humile foret, ut vix emineret grandioribus aristis; adeoque inter eas, sive post eas, latere dici posset.

71 Novalia] Dicitur hæc novalis, et hoc novale; estque terra, vel, juxta

Barbarus has segetes? en, quo discordia cives
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc, Meliboe, pyros, pone ordine vites.
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo;

Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

75

Tit. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem

grinus has messes? Ecce quo calamitatis dissensio adegit cives infortunatos! ecce propter quos seminavimus arva! Nunc, o Melibœe, insere pyros, digere vineas in ordiIte, ite meæ capellæ, grex olim fortunate. Non ego deinde stratus viridi in spelunca aspiciam vos procul spinosa e rupe pendere; cantilenam nullam modulabor; non tondebitis, o capella, cytisum florentem et salices amaras, me custode. TIT. Tamen

nem.

............

quam unus Heins.-72. Wall. apud Heins. distinguebat: Impius-miles habebit Barbarus? has segetes? ut et erat in cod. Franc.-73. Produxit. Ita ex Heins. et Pierii Codd. edidit Heins.; vulgo, Perduxit, quod gravis auctoritas Vatic. et Longob. tuetur. Verum hæ voces fere permutantur. Sic inf. Ecl. VI, 60 perducant alii producant. en quis vel queis consevimus agros; ita optimæ edd. et codd. At Rom. Codd. quo Pierius usus erat: bis nos consuevimus agris, sed expuncto primo u in consuevimus. Arreptum tamen hoc a nonnullis: v. Burm. en quis consuevimus agris Zulich. en quis consevimus agris Gud.—75. quondam felix alii ap. Heins. et sic vulgo editum, usque ad Pulmann. Meliorem ordinem jam Pierius docuerat e suis.-77. Frondosa Mediceus Pierii, et Pompon. Sab. de rupe procul pendere Parrhas. Serv. ad Ecl. IX, 50, et edd. ante Pierium.-78. nec me ms. Lengnich. pastore unus Mentel. pro var. 1.-79. amatas conj. Vlit. ad Gratii Cyneg. 390.-80. hinc-noctem. Sic jam inde ab Aldo editum. Oc currit tamen in scriptis et edd. hac-nocte; sed illud tuentur Heins. Burm. Martin. poteras editum jam a Nauger. in Ald. tert. firmavit e Rom. et Medic. Pierius, et ex optimis Heins. Alii poteris, ut fere Codd. in his temporibus variant; illud elegantius. cf. Ovid. Met. 1, 679.

NOTE

Servium, ex qua sylva recens eradicata est: vel potius in qua satum jam aliquid fuit, et quæ, prius quam alia satione renovetur, cessat per annum et requiescit idque sæpe fit alternis annis. Ita Georg. 1. 71. Alternis idem tonsas cessare novales.

74 Insere nunc] Apostrophe ironica Meliboei ad seipsum, qua indignatur se frustra laborem colendis hortis et vitibus impendisse, cum in barbarorum commoda cessura sunt. Nune] particula ironiis et insectationi apta. Ju

ven. Sat. XII. 57. I nunc, et ventis vitam committe, &c. Inserere est surculum, vel diversi, vel ejusdem generis, sylvestri arbori immittere, ut fructus mitiores ferat, enter. Vide Geo. 11. 73.

79 Cytisum] Genus fruticis sive herbæ, cujus species multiplex, et descriptio apud diversos diversissima, Constat greges inde inprimis pinguescere et augeri lac. In insula Cythno, quæ Cycladum una est, primo inventus memoratur, ex eaque nomen accepisse.

« ZurückWeiter »