Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?

Ignibus ereptos obruet unda deos.

80

Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,
Presserunt humeros sacra paterque tuos.
Omnia mentiris; nec enim tua fallere lingua
Incipit a nobis, primaque plector ego.
Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli:
Occidit, a duro sola relicta viro.

Haec mihi narraras, nec me movere: merentem 85
Ure, minor culpa poena futura mea est.
Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina dam-
nent:

Per mare, per terras septima iactat hiems.
Fluctibus eiectum tuta statione recepi,

90

[blocks in formation]

95 Tu modo, per matrem, fraternaque tela, sagittas,
Perque fugae comites, Dardana sacra, deos:
Sic superent, quoscumque tua de gente reportas,
Mars ferus et damni sit modus ille tui, 160
Ascaniusque suos feliciter impleat annos,
Et senis Anchisae molliter ossa cubent:
Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam.
Quod crimen dicis, praeter amasse, meum?
Non ego sum Phthias, magnisve oriunda Myce-
nis;

100

105

Vixque bene audito nomine, regna dedi. His tamen officiis utinam contenta fuissem, Et mihi concubitus fama sepulta foret! Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum Caeruleus subitis compulit imber aquis. Audieram vocem; Nymphas ululasse putavi: Eumenides fatis signa dedere meis. Exige, laese pudor, poenas, violate Sichaeo, Ad quas, me miseram! plena pudoris eo. Est mihi marmorea sacratus in aede Sichaeus : Appositae frondes velleraque alba tegunt. Hinc ego me sensi noto quater ore citari ; Ipse sono tenui dixit: Elissa, veni. Nulla mora est, venio; venio tibi debita coniux, Sed tamen admissi tarda pudore mei. Da veniam culpae, decepit idoneus auctor; Invidiam noxae detrahit ille meae. Diva parens, seniorque pater, pia sarcina nati, Spem mihi mansuri rite dedere viri. Si fuit errandum, causas habet error honestas; Adde fidem: nulla parte pigendus erit. Durat in extremum, vitaeque novissima nostrae Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor. Occidit internas coniux mactatus ad aras, Et sceleris tanti praemia frater habet. Exsul agor, cineresque viri patriamque relinquo, 115 Et feror in duras, hoste sequente, vias. Applicor ignotis, fratrique elapsa fretoque, Quod tibi donavi, perfide, litus emo. Urbem constitui, lateque patentia fixi Moenia, finitimis invidiosa locis.

110

Bella tument: bellis peregrina et femina tentor, Vixque rudes portas urbis et arma paro.

165

Nec steterunt in te virque paterque meus. Si pudet uxoris: non nupta, sed hospita dicar; Dum tua sit Dido, quodlibet esse feret. Nota mihi freta sunt Afrum frangentia litus; Temporibus certis dantque negantque viam. 170 Quum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis. Nunc levis eiectam continet alga ratem. Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis: Nec te, si cupies, ipsa manere sinam. Et socii requiem poscunt, laniataque classis Postulat exiguas semirefecta moras. Pro meritis, et si qua tibi debebimus ultra, Pro spe coniugii tempora parva peto. Dum freta mitescunt, et amor dum temperat usum, Fortiter ediscam tristia posse pati.

175

180

120

Sin minus, est animus nobis effundere vitam: In me crudelis non potes esse diu. Adspicias utinam, quae sit scribentis imago! Scribimus: et gremio Troicus ensis adest: Perque genas lacrimae strictum labuntur in

Mille procis placui, qui me coiere, querentes,
Nescio quem thalamis praeposuisse suis.
Quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae? 125
Praebuerim sceleri brachia nostra tuo.
Est etiam frater; cuius manus impia possit
Respergi nostro, sparsa cruore viri.
Pone deos, et quae tangendo sacra profanas :
Non bene coelestes impia dextra colit.

Si tu cultor eras elapsis igue futurus,
Poenitet elapsos ignibus esse deos.

130

sem,

en185

190

Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.
Quam bene conveniunt fato tua munera nostro!
Instruis impensa nostra sepulcra brevi.
Nec mea nunc primo feriuntur pectora telo:
Ille locus saevi vulnus Amoris habet.
Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,
Ia dabis in cineres ultima dona meos.
Nec, consumpta rogis, inscribar Elissa Sichaei :
Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit:
135 Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem; 195
Ipsa sua Dido concidit usa manu.

Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas,
Parsque tui lateat corpore clausa meo.
Accedet fatis matris miserabilis infans;
Et nondum nato funeris auctor eris
Cumque parente sua frater morietur Iuli;
Poenaque connexos auferet una duos.

85 sq. Haec (de morte Creusae, quam cupide et iracunde ipsum Aeneam machinatum esse fingit) narraveras mihi, nec tamen me moverunt, ut a tuo mihi amore caverem. Ure igitur et torque eam, quae sane imprudentiae suae poenam meretur; nec poena culpam aequabit. Nec me Burmanni est; codd. fere at me. 86 Illa minor. Sie codd. plurimi. 139 adire, te ad me. 145 Thybrides undae, Tiberinae. Vulg. Thybridis. Sic 1. 147 abstrusa. 152 Inque loco sceptra sacrata. Secutus sum I. 166 in te, adversus te. 179 sq. et amor, dum tempore et usu- edisco Salmas. partim e codd. Dum amor temperat usum est dum tempore fit lenior.

-

EPISTOLA VIII.

Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,
Inclusam contra iusque piumque tenet.
Quod potui, renni; ne non invita tenerer :
Cetera femineae non valuere manus.
Quid facis, Aeacide? non sum sine vindice, dixi:
Haec tibi sub domino, Pyrrhe, puella suo est.
Surdior ille freto clamantem nomen Orestis
Traxit inornatis in sua tecta comis.
Quid gravius capta Lacedaemone serva tulissem,
Si raperet Graias barbara turba nurus?
Parcius Andromachen vexavit Achaia victrix,
Quum Danaus Phrygias ureret ignis opes.
At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste,
Iniice non timidas in tua iura manus.
An, si quis rapiat stabulis armenta reclusis,
Arma feras: rapta coniuge, lentus eris?
Sit socer exemplo, nuptae repetitor ademptae:
Cui pia militiae causa puella fuit.
Si socer ignavus vidua stercisset in aula,
Nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.

5

10

15

20

Has solas habeo semper, semperque profundo;
Hument incultae fonte perenne genae.

Hoc generis fato, quod nostros errat in annos,
Tantalides matres apta rapina sumus.

Non ego fluminei referam mendacia cygni,
Nec querar in plumis delituisse Iovem.

Qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.

Castori Amyclaeo et Amyclaeo Polluci

Reddita Mopsopia Taenaris urbe soror.

65

70

Taenaris, Idaeo trans aequor ab hospite rapta,
Argolicas pro se vertit in arma manus.
Vix equidem memini; memini tamen: omnia luctus,
Omnia solliciti plena timoris erant.

Flebat avus, Phoebeque soror, fratresque gemelli: 75
Orabat superos Leda, suumque Iovem.

Ipsa ego, non longos etiam nunc scissa capillos,
Clamabam: sine me, me sine, mater, abis?
Nam coniux aberat. Ne non Pelopeia credar,
Ecce Neoptolemo praeda parata fui.
Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!
Damnaret nati facta proterva pater.

Nec tu mille rates sinuosaque vela pararis,
Nec numerum Danai militis; ipse veni.
Sic quoque eram repetenda tamen: nec turpe ma- Quae mea coelestes iniuria fecit iniquos!

Nec quondam placuit, nec nunc placuisset Achilli,
Abducta viduum coniuge flere virum.

rito,

Aspera pro caro bella tulisse toro.

Quid quod avus nobis idem Pelopeius Atreus, 25
Et, si non esses vir mihi, frater eras?
Vir, precor, uxori, frater succurre sorori:
Instant officio nomina bina tuo.

Me tibi Tyndareos, vita gravis auctor et annis,
Tradidit: arbitrium neptis habebat avus.

At pater Aeacidae promiserat inscius acti;

Plus quoque, qui prior est ordine, possit avus.
Quum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat:
Si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.
Et pater ignoscet nostro Menelaus amori:
Succubuit telis praepetis ipse dei.

30

35

[blocks in formation]

Quod mihi, vae miserae! sidus obesse querar?
Parva mea sine matre fui; pater arma ferebat:
Et, duo quum vivant, orba duobus eram.
Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis
Incerto dictas ore puella tuli.

80

85

90

[blocks in formation]

Ille licet patriis sine fine superbiat actis :
Et tu, quae referas, acta parentis habes.
Tantalides omnes, ipsumque regebat Achillem ;
Hic pars militiae, dux erat ille ducum.
Tu quoque habes proavum Pelopem, Pelopisque
parentem :

Si melius numeres, a love quintus eris.
Nec virtute cares; arma invidiosa tulisti:
Sed tu quid faceres? induit illa pater.
Materia vellem fortis meliore fuisses:

45

[105

[blocks in formation]

50

Et mihi pollutas credor habere manus.
Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestis
Exit: et errorem vocis, ut omen, amo.

Per genus infelix iuro, generisque parentem, 115
Qui freta, qui terras, qui sua regna quatit;
Per patris ossa tui, patrui mihi; quae tibi debent,
Quod se sub tumulo fortiter ulta iacent:
Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo;
Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero.
120

[55

Non lecta est, operi sed data causa tuo.
Hanc tamen implesti; iuguloque Aegisthus aperto
Tecta cruentavit, quae pater ante tuus.
Increpat Aeacides, laudemque in crimina vertit;
Et tamen adspectus sustinet ille meos.
Rumpor, et ora mihi pariter cum mente tumescunt:
Pectoraque inclusis ignibus usta dolent.
Hermione coram quidquamne obiectet Oresti?
Nec mihi sunt vires; nec ferus ensis adest.
Flere licet certe: flendo diffundimus iram,
Perque sinum lacrimae, fluminis instar, eunt.

60

VIII, init. legitur distichon ex uno cod. Alloquor Hermione nuper fratremque virumque, Nunc fratrem; nomen coniugis alter habet. Singulis epistolar, aliena quaedam manus introductionis veluti causa singula dist. praepoenerat: intpp. hoc reliquerunt, quum mancum iis hui, epist. videretur initium. 7 Orestae H. Ovid. declinav. Orestes, Orestis, ut Achilles, Achillis, Ulixes, Ulixis. 19 sedisset. 22 ad Met. VII, 8. 48 induit, tibi. 70 Mopsopia urbe, Athenae. 75 Phoebe Eurip. Iphig. Aul. 50. 108 fugio, sic. ab hoste, virum,

[merged small][ocr errors][merged small]

Ausus es hirsutos mitra redimire capillos:
Aptior Herculeae populus alba comae.
Nec te Maeonia, lascivae more puellae,
Incingi zona dedecuisse pudet.
Non tibi succurrit crudi Diomedis imago,
Efferus humana qui dape pavit equas?

Quem nunquam Iuno, seriesque immensa laborum 5 Si te vidisset cultu Busiris in isto;

Fregerit, huic Iolen imposuisse iugum.

Huic victor victo nempe pudendus eras. Hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis ; Detrahat Antaeus duro redimicula collo,

Laetaque sit vitae labe noverca tuae.
At non ille velit, cui nox, si creditur, una
Non tanta, ut tantus conciperere, fuit.

10

Plus tibi, quam Iuno, nocuit Venus: illa premendo
Sustulit; haec humili sub pede colla tenet.
Respice vindicibus pacatum viribus orbem,

20

Qua latam Nereus caerulus ambit humum.
Se tibi pax terrae, tibi se tota aequora debent;
Implesti meritis Solis utramque domum.
Quod te laturum est, coelum prior ipse tulisti;
Hercule supposito sidera fulsit Atlas.
Quid nisi notitia est misero quaesita pudori,
Si cumulas stupri facta priora nota?
Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,
Quum tener in cunis iam Iove dignus eras?
Coepisti melius, quam desinis: ultima primis
Cedunt; dissimiles hic vir et ille puer.
[25
Quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis,
Non potuit Iuno vincere, vincit Amor.
At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor,
Sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.
Quam inale inaequales veniant ad aratra iuvenci,
Tam premitur magno coniuge nupta minor.
Non honor est, sed onus, species laesura ferentem:
Si qua voles apte nubere, nube pari.
Vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes
Monstraque terribiles persequiturque feras.

Ipsa domo vidua, votis operata pudicis,
Torqueor, infesto ne vir ab hoste cadat.
Inter serpentes aprosque avidosque leones

65

70

Ne pigeat molli succubuisse viro.
Inter loniacas calathum tenuisse. puellas
Diceris, et dominae pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
Rasilibus calathis imposuisse manum?
Crassaque robusto deducis pollice fila,

75

Aequaque formosae pensa rependis herae?

80

85

15 Ah! quoties, digitis dum torques stamina duris,
Praevalidae fusos comminuere manus!
Crederis, infelix, scuticae tremefactus habenis,
Ante pedes dominae procubuisse tuae.
Eximiis pompis praeconia summa triumphi,
Factaque narrabas dissimulanda tibi.
Scilicet immanes elisis faucibus hydros
Infantem cunis involuisse manum;
Ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho
Incubet, et vasto pondere laedat humum.
Non tibi Threiciis affixa Penatibus ora,
Non hominum pingues caede tacentur equae. 90
Prodigiumque triplex, armenti dives Iberi
Geryones, quamvis in tribus unus erat;
Inque canes totidem trunco digestus ab uno
Cerberos, implicitis angue minante comis;
Quaeque redundabat fecundo vulnere serpens 95
Fertilis, et damnis dives ab ipsa suis;
Quique inter laevumque latus laevumque lacertum
Praegrave compressa fauce pependit onus;
Et male confisum pedibus formaque bimembri
Pulsum Thessalicis agmen equestre iugis.
Haec tu Sidonio potes insignitus amictu
Dicere? non cultu lingua retenta silet?

30

35

40

45

Se quoque nympha tnis ornavit Iardanis armis,
Et tulit e capto nota tropaea viro.

100

50

I nunc, tolle animos, et fortia gesta recense: 105
Quod tu non esses iure, vir illa fuit.
Qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum,
Quam quos vicisti, vincere maius erat.
Illi procedit rerum mensura tuarum:
Cede bonis; heres laudis amica tuae.
Proh pudor! hirsuti costas exuta leonis
Aspera texerunt vellera molle latus.
Falleris et nescis: non sunt spolia ista leonis,
Sed tua, tuque feri victor es, illa tui.
Femina tela tulit Lernaeis atra venenis.
Ferre gravem laua vix satis apta colum;
Instruxitque manum clava domitrice ferarum,
Vidit et in speculo coniugis arma sui.

110

115

Iactor, et haesuros cerno per ossa canes.
Me pecudum fibrae, simulacraque inania somni,
Ominaque arcana nocte petita movent.
Aucupor infelix incertae murmura famae,
Speque timor dubia, spesque timore cadit.
Mater abest, queriturque deo placuisse potenti:
Nec pater Amphitryon, nec puer Hyllus adest.
Arbiter Eurystheus irae Iunonis iniquae
Sentitur nobis, iraque longa deae.
Haec mihi ferre parum est: peregrinos addis amores,
Et mater de te quaelibet esse potest.
Non ego Partheniis temeratam vallibus Augen,
Nec referam partus, Ormeni nympha, tuos.
Non tibi crimen erunt Theutrantia turba sorores,
Quarum de populo nulla relicta tibi.
Una, recens crimen, referetur adultera nobis ;
Unde ego sum Lydo facta noverca Lamo.
Maeandros, toties qui terris errat in isdem,
Qui lassas in se saepe retorquet aquas,
Vidit in Herculeo suspensa monilia collo,
Illo, cui coelum sarcina parva fuit.
Non puduit fortes auro cohibere lacertos,
Et solidis gemmas apposuisse toris.
Nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis
Edidit: unde humerus tegmina laevus habet.

[blocks in formation]

IX, 10 tanti, nt. 16 Met. I, 338; III, 151 sq. 20 turpi facta H. 27 nominor. Sic I. 31 ferentes. Sic I. 38 euros terna per ora canes. H. partim e codd. Debebat certe esse esurum canem. 81 sq. spurii videntur, nec in omnib. codd. comparent. 83 corruptus videtur. Douza protulit: Exuviia positis immania' semino laudum, 103 lardanus pater Omphalae. 126 Fortunam vultus fassa tegendo suos et similes corruptelas codd. E multis emendationib. c. lahnio elegi Lennepianam.

Ingreditur late lato spectabilis auro:

130

[135

Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.
Dat vultum populo sublimis, ut Hercule victo
Oechaliam vivo stare parente putes.
Forsitan et, pulsa Aetolide Deianira,
Nomine deposito pellicis, uxor erit:
Eurytidosque Holes, atque insani Alcidae
Turpia famosus corpora iunget Hymen.
Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,
Et iacet in gremio languida facta manus.
Me quoque cum multis, sed me sine crimine, amasti:
Ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.
Cornua flens legit ripis Achelous in udis,
Truncaque limosa tempora mersit aqua.
Semivir occubuit in letifero Eveno

140

[blocks in formation]

150

[blocks in formation]

Inde ego, nam ventis quoque sum crudelibus usa,
Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.
30
Ut vidi, aut etiam, quum me vidisse putarem,
Frigidior glacie semianimisque fui.

Nec languere diu patitur dolor: excitor illo,
Excitor, et summa Thesea voce voco.

Quo fugis? exclamo: scelerate, revertere, Theseu; 35
Flecte ratem, numerum non habet illa suum.
Haec ego, quod voci deerat, plangore replebam ;
Verbera cum verbis mista fuere meis.

Si non audires, ut saltem cernere posses,
Iactatae late signa dedere manus.
Candidaque imposui longae velamina virgae,
Scilicet oblitos admonitura mei.

Iamque oculis ereptus eras: tum denique flevi;
Torpuerant molles ante dolore genae.

40

Quid potius facerent, quam me mea lumina flerent, 45
Postquam desierant vela videre tua?

Aut ego diffusis erravi sola capillis,

Qualis ab Ogygio concita Baccha deo:
Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,
Quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.
155 Saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos,
Sed non acceptos exhibiturus erat.

An tuus in media coniux lacerabitur Oeta ?
Tu, sceleris tanti causa, superstes eris?
Si quid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor
Credar; coniugii mors mihi pignus erit.
Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem:
Impia quid dubitas Deianira mori?
Heu devota domus! solio sedet Agrios alto:
Oenea desertum nuda senecta premit.
Exsulat ignotis Tydeus germanus in oris;
Alter fatali vivus in igne fait.
Exegit ferrum sua per praecordia mater:
Impia quid dubitas Deianira mori?
Deprecor hoc unum, per iura sacerrima lecti,
Ne videar fatis insidiata tuis.
Nessus, ut est avidum percussus arundine
Hic, dixit, vires sanguis amoris habet.
Illita Nesseo misi tibi texta veneno:
Impia quid dubitas Deianira mori?
[165
lamque vale, seniorque pater, germanaque Gorge,
Et patria, et patriae frater adempte tuae.
Et tu lux oculis hodierna novissima nostris,
Virque, sed o possis! et puer Hylle, vale.

EPISTOLA X.

160

pectus,

50

65

60

Et tua, quae possum, pro te vestigia tango,
Strataque, quae membris intepuere tuis.
Incumbo; lacrimisque toro manante profusis,
Pressimus, exclamo, te duo: redde duos!
Venimus huc ambo: cur non discedimus ambo?
Perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?
Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu,
Non hominum video, non ego facta boum.
Omne latus terrae cingit mare: navita nusquam,
Nulla per ambiguas puppis itura vias.
Finge dari comitesque mihi, ventosque, ratemque;
Quid sequar? accessus terra paterna negat.
Ut rate felici pacata per aequora labar;
Temperet ut ventos Aeolus: exsul ero.
Non ego te, Crete, centum digesta per urbes,
Adspiciam, puero cognita terra Iovi.
Nam pater, et tellus iusto regnata parenti,
Prodita sunt facto nomina cara meo:

Mitius inveni, quam te, genus omne ferarum:
Credita non ulli. quam tibi, peius eram.
Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,
Unde tuam sine me vela tulere ratem.
In quo me somnusque meus male prodidit, et tu, 5 Quum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,
Per facinus somnis insidiate meis.

10

Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina
Spargitur, et tectae fronde queruntur aves.
Incertum vigilans, a somno languida, movi
Thesea prensuras semisupina manus.
Nullus erat: referoque manus, iterumque retento,
Perque torum moveo brachia; nullus erat.
Excussere metus somnum; conterrita surgo,
Membraque sunt viduo praecipitata toro.
Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,
Utque erat e somno turbida, rapta coma est.
Luna fuit: specto, si quid, nisi litora, cernam;
Quod videant oculi, nil nisi litus habent.
Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine curro;
Alta puellares tardat arena pedes:

Interea toto clamanti litore: Theseu,

Reddebant nomen concava saxa tuum;

65

70

Quae regerent passus, pro duce tila dedi;
Quum mihi dicebas: per ego ipsa pericula iuro,
Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam.
Vivimus, et non sum, Theseu, tua: si modo vivis, 75
Femina, periuri fraude sepulta viri.

15

Me quoque, qua fratrem, mactasses, improbe, clava;
Esset, quam dederas, morte soluta fides.
Nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,
Sed quaecumque potest ulla relicta pati.
Occurrunt animo pereundi mille figurae;
Morsque minus poenae, quam mora mortis, habet.
Iam iam venturos aut hac, aut suspicor illac,
Qui lanient avido viscera dente, lupos.
Forsitan et fulvos tellus alat ista leones;

80

85

20

Quis scit, an haec saevas tigridas insula habet?
Et freta dicuntur magnas expellere phocas;
Quid vetat et gladios per latus ire meum?

129 sublimis at Hercule victo. 149 Et quid. Sie I. ut interrogatio fiat. Velim Ecquid. 153 sq. Agrius fratrem Oenea regno eiecerat. 155 germanus, meus. X, 31 Aut vidi codd. Em. Heusinger. 53 qua possum. Sic. H. 86G insula tigres habet multi codd. Quod iure offendit intpp. Sed sine causa indicativum habet amoliri tentarunt. Quis scit an adverbialiter est pro fortasse. Sic nescio quid iudic. secum ducit Amor. III, 6, 104.

[merged small][ocr errors]

Tantum ne religer dura captiva catena,

Neve traham serva grandia pensa manu: Cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi; Quodque magis memini, quae tibi pacta fui. Si mare, si terras, porrectaque litora vidi:

Multa mihi terrae, multa minantur aquae. Coelum restabat: timeo simulacra deorum!

Destituor rabidis praeda cibusque feris. Sive colunt habitantque viri, diffidimus illis : Externos didici laesa timere viros. Viveret Androgeos utinam, nec facta luisses Impia funeribus, Cecropi terra, tuis! Nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,

90

EPISTOLA XI.

Si qua tamen caecis errabunt scripta lituris:
Oblitus a dominae caede libellus erit.
Dextra tenet calamum ; strictum tenet altera ferrum,
Et iacet in gremio charta soluta meo.

95 Haec est Aeolidos fratri scribentis imago:
Sic videor duro posse placere patri.
Ipse necis cuperem nostrae spectator adesset,
Auctorisque oculis exigeretur opus.

100

105

Ardua parte virum dextera, parte bovem ! Nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem, Fila per adductas saepe recepta manus! Non equidem miror, si stat victoria tecum, Strataque Cretaeam bellua tinxit humum: Non poterant figi praecordia ferra cornu; Ut te non tegeres, pectore tutus eras. Illic tu silices, illic adamanta tulisti:

110

Illic, qui silices, Thesea, vincat, habes. Crudeles somni, quid me tenuistis inertem? At semel aeterna nocte premenda fui. Vos quoque, crudeles venti, nimiumque parati, Flaminaque in lacrimas officiosa meas; Dextera crudelis, quae me fratremque necavit, 115 Et data poscenti, nomen inane, fides! In me iurarunt somnus ventusque fidesque : Prodita sum causis una puella tribus. Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo, Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?

Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,

Nec positos artus unguet amica manus?
Ossa superstabunt volucres inhumata marinae ?
Haec sunt officiis digna sepulcra meis?
Ibis Cecropios portus, patriaque receptus

120

Ut ferus est, multoque suis truculentior Euris : Spectasset siccis vulnera nostra genis. Scilicet est aliquid, cum saevis vivere ventis :. Ingenio populi convenit ille sui.

10

[blocks in formation]

Cur unquam plus me, frater, quam frater, amasti,
Et tibi, non debet quod soror esse, fui?
Ipsa quoque incalui: qualemque audire solebam, 25
Nescio quem sensi corde tepente deum.
Fugerat ore color; macies adduxerat artus:
Sumebant minimos ora coacta cibos.

30

Nec somni faciles, et nox erat annua nobis,
Et gemitum nullo laesa dolore dabam.
Nec, cur haec facerem, poteram mihi reddere causam :
Nec noram, quid amans esset: at illud eram.
Prima malum nutrix animo praesensit anili :-
Prima mihi nutrix, Aeoli, dixit, amas.
125 Erubui, gremioque pudor deiecit ocellos;
Haec satis in tacita signa fatentis erant.
Iamque tumescebant vitiati pondera ventris,
Aegraque furtivum membra gravabat onus.
Quas mihi non herbas, quae non medicamina nutrix
Attulit, audaci supposuitque manu,

Quum steteris turbae celsus in ore tuae,
Et bene narraris letum taurique virique,
Sectaque per dubias saxea tecta vias;
Me quoque narrato sola tellure relictam,
Non ego sum titulis surripienda tuis !
Nec pater est Aegeus; nec tu Pittheidos Aethrae
Filius auctores saxa fretumque tui.

Di facerent, ut me summa de puppe videres!
Movisset vultus maesta figura tuos.

130

Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice

mente

Haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua. Adspice demissos lugentis more capillos;

136

140

Et tunicas lacrimis, sicut ab imbre, graves. Corpus, ut impulsae segetes Aquilonibus, horret: Litteraque articulo pressa tremente labat. Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro : Debita sit facto gratia nulla meo; Sed nec poena quidem: si non ego causa salutis, Non tamen est, cur sis tu mihi causa necis. Has tibi, plangendo lugubria pectora lassas, Infelix tendo trans freta longa manus. Hos tibi, qui superant, ostendo maesta capillos. Per lacrimas oro, quas tua facta movent: Flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo; Si prius occidero, tu tamen ossa leges.

145

[blocks in formation]

Iam novies erat orta soror pulcherrima Phoebi, 45
Denaque luciferos Luna movebat equos.
Nescia, quae faceret subitos mihi causa dolores,
Et rudis ad partus, et nova miles eram.
Nec tenui vocem: Quid, ait, tua crimina prodis?
Oraque clamantis conscia pressit anus.
Quid faciam infelix? gemitus dolor edere cogit;
Sed timor et nutrix et pudor ipse vetant.
Contineo gemitus, elapsaque verba reprendo;
Et cogor lacrimas combibere ipsa meas.
Mors erat ante oculos; et opem Lucina negabat: 55
Et grave, si morerer, mors quoque crimen erat.
Quum superincumbens, scissa tunicaque comaque,
Pressa refovisti pectora nostra tuis,

[blocks in formation]

126 urbis celsus in arce. 129 solam. Sic 1. 137 lugentis in ore H. e codd. Sed v. Met. VI, 531. 149 relabere vento. Sic I. XI, 27 obduxerat. Sic 1. 44 tecto, venenis grassante. 62 Illius, de quo, omisso es. Sie I.

« ZurückWeiter »