Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus Creditur esse pius, laudemque a crimine sumit. Quid? quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis

475 Blanda tenens humeros, ut eat visura sororem, Perque suam, contraque suam, petit usque, salutem.

Spectat eam Tereus, præcontrectatque videndo: Osculaque, et collo circumdata brachia cernens, Omnia pro stimulis, facibusque, ciboque furoris Accipit; et quoties amplectitur illa parentem, Esse parens vellet: neque enim minus impius 482 Vincitur ambarum genitor prece: gaudet, agitque Illa patri grates: et successisse duabus

esset.

Id putat infelix, quod erit lugubre duabus. 485 Jam labor exiguus Phobo restabat, equique Pulsabant pedibus spatium declivis Olympi. Regales epulæ mensis, et Bacchus in auro Ponitur: hinc placido dantur sua corpora somno. At rex Odrysius, quamvis secessit, in illa 490 Estuat: et repetens faciem, motusque, manusque,

Qualia vult fingit, quæ nondum vidit; et ignes Ipse suos nutrit, cura removente soporem. 493 Lux erat: et generi dextram complexus euntis, Pandion comitem lacrymis commendat obortis: Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, [Et voluere ambæ, voluisti tu quoque, Tereu,] Do tibi: perque fidem, cognataque pectora supplex,

500

Per superos oro, patrio tuearis amore:
Et mihi sollicita lenimen dulce senectæ
Quam primum (omnis erit nobis mora longa) re-
mittas.

Tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem)

Si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito.
Mandabat, pariterque suæ dabat oscula natæ :
Et lacrymæ mites inter mandata cadebant. 505
Ut fidei pignus dextras utriusque poposcit,
Inter seque datas junxit, natamque, nepotemque,
Absentes memori pro se jubet ore salutent:
Supremumque vale, pleno singultibus ore,
Vix dixit: timuitque suæ præsagia mentis. 510
At simul imposita est pictæ Philomela carinæ ;
Admotumque fretum remis, tellusque repulsa;
Vicimus, exclamat: mecum mea vota feruntur:
Exsultatque animo, vix et sua gaudia differt 514
Barbarus: et nusquam lumen detorquet ab illa.
Non aliter, quam cum pedibus prædator obuncis
Deposuit nido leporem Jovis ales in alto.
Nulla fuga est capto: spectat sua præmia raptor.
Jamque iter effectum; jamque in sua littora
519

fessis

Puppibus exierant: cum rex Pandione natam
In stabula alta trahit, sylvis obscura vetustis,
Atque ibi pallentem, trepidamque, et cuncta ti-
mentem,

Et jam cum lacrymis, ubi sit germana, rogantem,
Includit: fassusque nefas, et virginem, et unam
Vi superat; frustra clamato sæpe parente, 525
Sæpe sorore sua, magnis super omnia divis.
Illa tremit, velut agna pavens, quæ saucia cani
Ore excussa lupi, nondum sibi tuta videtur:
Utque columba, suo madefactis sanguine plumis,
Horret adhuc, avidosque timet, quibus hæserat,
ungues.
530

Mox ubi mens rediit; passos laniata capillos, [Lugenti similis, cæsis plangore lacertis,]

[ocr errors]

Intendens palmas, Pro diris, barbare, factis,
Pro crudelis! ait: nec te mandata parentis
Cum lacrymis movere piis, nec cura sororis, 535
Nec mea virginitas, nec conjugalia jura?
Omnia turbasti: pellex ego facta sorori :
Tu geminus conjux; non hæc mihi debita pœna.
Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, per-
fide, restet,

Eripis? atque utinam fecisses ante nefandos 540
Concubitus! vacuas habuissem criminis umbras.
Si tamen hæc superi cernunt; si numina divum
Sunt aliquid; si non perierunt omnia mecum ;
Quandocunque mihi pœnas dabis. Ipsa, pudore
Projecto, tua facta loquar. Si copia detur, 545
In populos veniam : si sylvis clausa tenebor,
Implebo sylvas, et conscia saxa movebo.
Audiat hæc æther, et si deus ullus in illo est.
Talibus ira feri postquam commota tyranni;
Nec minor hac metus est: causa stimulatus utra-
que,
550

Quo fuit accinctus, vagina liberat ensem;
Arreptamque coma, flexis post terga lacertis,
Vincla pati cogit. Jugulum Philomela parabat,
Spemque suæ mortis viso conceperat ense. 554
Ille indignanti, et nomen patris usque vocanti,
Luctantique loqui, compressam forcipe linguam
Abstulit ense fero: radix micat ultima linguæ.
Ipsa jacet, terræque tremens immurmurat atræ.
Utque salire solet mutilata cauda colubræ,
Palpitat; et moriens dominæ vestigia quærit.
Hoc quoque post facinus (vix ausim credere)
fertur
561

570

Sæpe sua lacerum repetisse libidine corpus.
Sustinet ad Procnen post talia facta reverti.
Conjuge quæ viso germanam quærit at ille
Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat.
Et lacrymæ fecere fidem. Velamina Procne 566
Deripit ex humeris auro fulgentia lato :
Induiturque atras vestes: et inane sepulcrum
Constituit, falsisque piacula manibus infert;
Et luget non sic lugendæ fata sororis.
Signa deus bis sex acto lustraverat anno.
Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit:
Structa rigent solido stabulorum monia saxo:
Os mutum facti caret indice. Grande dolori
Ingenium est, miserisque venit solertia rebus.
Stamina barbarica suspendit callida tela:
Purpureasque notas filis intexuit albis,
Indicium sceleris: perfectaque tradidit uni:
Utque ferat dominæ gestu rogat. Ille rogata
Pertulit ad Procnen: nec scit quid tradat in illis.
Evoluit vestes sævi matrona tyranni,
Germanæque suæ carmen miserabile legit:
Et (mirum potuisse) silet. Dolor ora repressit,
Verbaque quærenti satis indignantia linguæ
Defuerunt: nec flere vacat; sed fasque nefasque
Confusura ruit, pœnæque in imagine tota est.

576

581

Tempus erat, quo sacra solent Trieterica Bacchi Sithoniæ celebrare nurus: nox conscia sacris. Nocte sonat Rhodope tinnitibus æris acuti: Nocte sua est egressa domo regina, deique 590 Ritibus instruitur, furialiaque accipit arma. Vite caput tegitur: lateri cervina sinistro Vellera dependent: humero levis incubat hasta. Concita per sylvas, turba comitante suarum, Terribilis Procne, furiisque agitata doloris, 595 Bacche, tuas simulat. Venit ad stabula avia tandem:

Exululatque, Evæque sonat, portasque refringit, Germanamque rapit: raptæque insignia Bacchi

Induit, et vultus hederarum frondibus abdit:
Attonitamque trahens intra sua limina ducit. 600
Ut sentit tetigisse domum Philomela nefandam,
Horruit infelix: totoque expalluit ore.
Nacta locum Procne, sacrorum pignora demit,
Oraque develat miseræ pudibunda sorori;
Amplexuque petit. Sed non attollere contra 605
Sustinet hæc oculos, pellex sibi visa sororis:
Dejectoque in humum vultu, jurare volenti,
Testarique deos, per vim sibi dedecus illud
Illatum, pro voce manus fuit. Ardet, et iram
Non capit ipsa suam Procne: fletumque sororis
Corripiens, Non est lacrymis hic, inquit, agen-
dum,
611

Sed ferro; sed si quid habes, quod vincere fer

rum

Possit; in omne nefas ego me, germana, paravi. Aut ego, cum facibus regalia tecta cremaro, Artificem mediis immittam Terea flammis: 615 Aut linguam, aut oculos, aut quæ tibi membra pudorem

Abstulerunt, ferro rapiam: aut per vulnera mille Sontem animam expellam. Magnum quodcunque paravi;

Quid sit, adhuc dubito. Peragit dum talia Procne, Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo Admonita est: oculisque tuens immitibus, Ah quam 621

Es similis patri! dixit. Nec plura locuta,
Triste parat facinus; tacitaque exæstuat ira.
Ut tamen accessit natus, matrique salutem
Attulit, et parvis adduxit colla lacertis, 625
Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit ;
Mota quidem est genitrix, infractaque constitit
ira,

Invitique oculi lacrymis maduere coactis.
Sed simul ex nimia matrem pietate labare
Sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis;
Inque vicem spectans ambos, Cur admovet, in-
quit,
631

Alter blanditias; rapta silet altera lingua? Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem ?

Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito. 634
Degeneras: scelus est pietas in conjuge Tereo.
Nec mora; traxit Ityn: veluti Gangetica cervæ
Lactentem fœtum per sylvas tigris opacas.
Utque domus altæ partem tenueque remotam ;
Tendentemque manus, et jam sua fata videntem,
Et, Mater, mater, clamantem, et colla petentem
Ense ferit Procne, lateri qua pectus adhæret.
Nec vultum avertit. Satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat: jugulum ferro Philomela resolvit.
Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia
membra

Dilaniant. Pars inde cavis exsultat aenis: 645
Pars verubus stridet: manant penetralia tabo.
His adhibet conjux ignarum Terea mensis:
Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit.
Ipse sedens solio Tereus sublimis avito 650
Vescitur: inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est, Ityn huc arcessite, dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne:
Jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis,
Intus habes, quod poscis, ait. Circumspicit ille,
Atque ubi sit, quærit. Quærenti, iterumque
vocanti,

656

Sicut erat, sparsis furiali cæde capillis, Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum

Misit in ora patri: nec tempore maluit ullo
Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis. 660
Thracius ingenti mensas clamore repellit,
Vipereasque ciet Stygia de valle sorores:
Et modo, si possit, reserato pectore diras
Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit:
Flet modo, seque vocat bustum miserabile nati:
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. 666
Corpora Cecropidum pennis pendere putares;
Pendebant pennis. Quarum petit altera sylvas,
Altera tecta subit. Neque adhuc de pectore cædis
Excessere notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, pœnæque cupidine velox,
Vertitur in volucrem; cui stant in vertice cristæ :
Prominet immodicum pro longa cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri: facies armata videtur.
Hoc dolor ante diem longæque extrema se-
675
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.
Sceptra loci, rerumque capit moderamen
Erechtheus;

nectæ

671

Justitia dubium, validisne potentior armis. Quatuor ille quidem juvenes, totidemque crearat Fœmineæ sortis: sed erat par forma duarum. 680 E quibus Æolides Cephalus te conjuge felix, Procri, fuit: Borea Tereus Thracesque nocebant:

Dilectaque diu caruit deus Orithyia,

Dum rogat, et precibus mavult, quam viribus, uti.
Ast ubi blanditiis agitur nihil; horridus ira, 685
Quæ solita est illi, nimiumque domestica, vento;
Et merito, dixit: quid enim mea tela reliqui,
Sævitiam, et vires, iramque, animosque minaces,
Admovique preces, quarum me dedecet usus?
Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello: 690
Vi freta concutio, nodosaque robora verto,
Induroque nives, et terras grandine pulso.
Idem ego, cum fratres cœlo sum nactus aperto,
(Nam mihi campus is est,) tanto molimine luctor,
Ut medius nostris concursibus intonet æther,
Exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
Idem ego, cum subii convexa foramina terræ,
Supposuique ferox imis mea terga cavernis,
Sollicito manes, totumque tremoribus orbem.
Нас ope debueram thalamos petiisse: socerque
Non orandus erat, sed vi faciendus, Erech-
theus.
701

696

[blocks in formation]
[blocks in formation]

catur.

Aut aliquid certe simile huic, quod amare vo[tur? Nam cur jussa patris nimium mihi dura videnSunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique vidi, 15

Ne pereat, timeo? quæ tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. Si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis; aliudque Cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora, proboque: 20
Deteriora sequor. Quid in hospite regia virgo
Treris? et thalamos alieni concipis orbis?
Hæc quoque terra potest, quod ames, dare. Vi-
vat, an ille

Occidat, in dis est: vivat tamen; idque precari
Vel sine amore licet. Quid enim commisit
Iason?

25

Quam, nisi crudelem, non tanget Iasonis ætas,
Et genus, et virtus? quam non, ut cætera desint,
Forma movere potest? certe mea pectora movit.
At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore,
Concurretque sua segeti, tellure creatis 30
Hostibus, aut avido dabitur fera præda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum, 35
Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Di meliora velint. Quanquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes, sine me, det lintea ventis, 40
Virque sit alterius; pœnæ Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis,
Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri. 45
Et dabit ante fidem, cogamque in fœdera testes
Esse deos. Quid tuta times? accingere, et om-

[blocks in formation]

Magna sequar: titulum servatæ pubis Achivæ, Notitiamque loci melioris, et oppida, quorum Hic quoque fama viget, cultusque, artesque vi

rorum:

Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,

soniden mutasse velim: quo conjuge felix 60 Et dis cara ferar, et vertice sidera tangam. Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis

Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis Nunc sorbere fretum, nunc reddere; cinctaque sævis

Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65 Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis hærens

Per freta longa trahar. Nihil illum amplexa

[blocks in formation]

Et jam fortis erat, pulsusque residerat ardor, Cum videt Æsoniden: exstinctaque flamma revixit;

80

85

Et rubuere genæ, totoque recanduit ore.
Ut solet a ventis alimenta assumere, quæque
Parva sub inducta latuit scintilla favilla,
Crescere, et in veteres agitata resurgere vires:
Sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
Ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit.
Et casu solito formosior Esone natus
Illa luce fuit. Posses ignoscere amanti.
Spectat; et in vultu, veluti tum denique viso,
Lumina fixa tenet: nec se mortalia demens
Ora videre putat: nec se declinat ab illo.
Ut vero cœpitque loqui, dextramque prehendit
Hospes, et auxilium submissa voce rogavit, 90
Promisitque torum; lacrymis ait illa profusis:
Quid faciam video: nec me ignorantia veri
Decipiet, sed amor. Servabere munere nostro ;
Servatus promissa dato. Per sacra triformis
Ille deæ, lucoque foret quod numen in illo, 95
Perque patrem soceri, cernentem cuncta, futuri,
Eventusque suos, et tanta pericula jurat.
Creditus, accepit cantatas protinus herbas,
Edidicitque usum; lætusque in castra recessit.
Postera depulerat stellas Aurora micantes:
Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum,
Consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit
Agmine purpureus, sceptroque insignis eburno.
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
Eripedes tauri: tactæque vaporibus herbæ 105
Ardent. Utque solent pleni resonare camini,
Aut ubi terrena silices fornace soluti
Concipiunt ignem liquidarum adspergine aqua-
rum;

Pectora sic intus clausas volventia flammas,
Gutturaque usta sonant. Tamen illis Esone

[blocks in formation]

Obvius it. Vertere truces venientis ad ora
Terribiles vultus, præfixaque cornua ferro;
Pulvereumque solum pede pulsavere bisulco;
Fumificisque locum mugitibus implevere.
Diriguere metu Minyæ. Subit ille; nec ignes 115
Sentit anhelatos: tantum medicamina possunt:
Pendulaque audaci mulcet palearia dextra;
Suppositoque jugo pondus grave cogit aratri
Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.
Mirantur Colchi: Minyæ clamoribus implent, 120
Adjiciuntque animos. Galea tum sumit aena
Vipereos dentes, et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus valido prætincta veneno:
Et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes.
Utque hominis speciem materna sumit in alvo,
Perque suos intus numeros componitur infans,
Nec nisi maturus communes exit in auras;
Sic ubi visceribus gravidæ telluris imago
Effecta est hominis, feto consurgit in arvo:
Quodque magis mirum, simul edita concutit
130

arma.

Quos ubi viderunt præacutæ cuspidis hastas
In caput Hæmonii juvenis torquere paratos;
Demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum:
Utque peti juvenem tot vidit ab hostibus unum,
Palluit, et subito sine sanguine frigida sedit. 136
Neve parum valeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit, secretasque advocat artes.
Ille gravem medios silicem jaculatus in hostes,
A se depulsum Martem convertit in ipsos. 140
Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres,
Civilique cadunt acie. Gratantur Achivi,
Victoremque tenent, avidisque amplexibus hæ-

rent.

Tu quoque victorem complecti, barbara, velles; Obstitit incepto pudor: et complexa fuisses: 145 Sed te, ne faceres, tenuit reverentia famæ. Quod licet, affectu tacito lætaris, agisque Carminibus grates, et dis auctoribus horum. Pervigilem superest herbis sopire draconem: Qui crista linguisque tribus præsignis, et uncis Dentibus horrendus, custos erat arietis aurei. Hunc postquam sparsit Lethæi gramine succi, Verbaque ter dixit placidos facienția somnos, Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant;

Somnos in ignotos oculos advenit: et auro 155 Heros Æsonius potitur: spolioque superbus, Muneris auctorem secum, spolia altera, portans, Victor Iolciacos tetigit cum conjuge portus.

son,

Hæmoniæ matres pro natis dona receptis, Grandævique ferunt patres: congestaque flamma Thura liquefiunt, inductaque cornibus aurum 161 Victima vota cadit. Sed abest gratantibus Jam propior leto, fessusque senilibus annis. Tum sic Esonides: O, cui debere salutem Confiteor, conjux, quanquam mihi cuncta dedisti, 165

Excessitque fidem meritorum summa tuorum;
Si tamen hoc possunt, (quid enim non carmina
possint?)

Deme meis annis, et demtos adde parenti.
Nec tenuit lacrymas. Mota est pietate rogantis:
Dissimilemque animum subiit Eeta relictus. 170
Non tamen affectus tales confessa, Quod, inquit,
Excidit ore pio, conjux, scelus? ergo ego cui-
quam

Posse tuæ videar spatium transcribere vitæ ?
Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis æqua: sed isto,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Quæque magas, Tellus, pollentibus instruis herbis;

Auræque, et venti, montesque, amnesque, la[adeste:

cusque,

Dique omnes nemorum, dique omnes noctis,
Quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes
In fontes rediere suos: concussaque sisto, 200
Stantia concutio cantu freta: nubila pello:
Nubilaque induco: ventos abigoque, vocoque :
Vipereas rumpo verbis et carmine fauces:
Vivaque saxa, sua convulsaque robora terra,
Et sylvas moveo: jubeoque tremiscere montes,
Et mugire solum, manesque exire sepulcris. 206
Te quoque Luna, traho, quamvis Temesæa la-
bores

Æra tuos minuant: currus quoque carmine nostro
Pallet avi; pallet nostris Aurora venenis.
Vos mihi taurorum flammas hebetastis, et unco
Haud patiens oneris collum pressistis aratro. 211
Vos serpentigenis in se fera bella dedistis:
Custodemque rudem somni sopistis: et aurum,
Vindice decepto, Graias misistis in urbes.
Nunc opus, est succis per quos renovata senec-

[blocks in formation]

Permulsit, manibusque leves agitavit habenas;
Sublimis rapitur, subjectaque Thessala Tempe
Despicit, et certis regionibus applicat angues:
Et quas Ossa tulit, quas altus Pelion herbas,
Othrysque, Pindusque, et Pindo major Olympus,
Perspicit: et placita partim radice revellit, 226
Partim succidit curvamine falcis aenæ.
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
Multa quoque Amphrysi: neque eras immunis,
Enipeu:

Nec non Peneæ, nec non Spercheides undæ 230
Contribuere aliquid, juncosaque littora Bobes:
Carpit et Euboica vivax Anthedone gramen,
Nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
Et jam nona dies curru pennisque draconum,
Nonaque nox, omnes lustrantem viderat agros;

Cum rediit: neque erant tacti, nisi odore, dra- | Confugit; atque illam, quoniam gravis ipse se

[blocks in formation]

Et tamen annosæ pellem posuere senectæ.
Constitit adveniens citra limenque, foresque;
Et tantum cœlo tegitur: refugitque viriles
Contactus; statuitque aras e cespite binas, 240
Dexteriore Hecates, at læva parte Juventæ.
Quas ubi verbenis, sylvaque incinxit agresti,
Haud procul egesta scrobibus tellure duabus
Sacra facit, cultrosque in guttura velleris atri
Conjicit, et patulas perfundit sanguine fossas. 245
Tum super invergens liquidi carchesia Bacchi,
Eneaque invergens tepidi carchesia lactis,
Verba simul fundit, terrenaque numina poscit:
Umbrarumque rogat rapta cum conjuge regem,
Ne properent artus anima fraudare seniles. 250
Quos ubi placavit precibusque, et murmure
longo,

Esonis effetum proferri corpus ad aras
Jussit: et in plenos resolutum carmine somnos,
Exanimi similem, stratis porrexit in herbis.
Hinc procul Æsoniden, procul hinc jubet ire
ministros,
255

Et monet arcanis oculos removere profanos.
Diffugiunt jussi. Sparsis Medea capillis,
Bacchantum ritu, flagrantes circuit aras;
Multifidasque faces in fossa sanguinis atra
Tingit, et intinctas geminis accendit in aris; 260
Terque senem flamma, ter aqua, ter sulfure lus-

trat.

266

270

Interea validum posito medicamen aeno
Fervet, et exsultat, spumisque tumentibus albet.
Illic Hæmonia radices valle resectas,
Seminaque, floresque, et succos incoquit acres.
Adjicit extremo lapides Oriente petitos,
Et, quas Oceani refluum mare lavit, arenas.
Addit et exceptas luna pernocte pruinas,
Et strigis infames, ipsis cum carnibus, alas,
Inque virum soliti vultus mature ferinos
Ambigui prosecta lupi. Nec defuit illic
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri,
Vivacisque jecur cervi; quibus insuper addit
Ora caputque novem cornicis sæcula passæ.
His et mille aliis postquam sine nomine rebus
Propositum instruxit mortali barbara munus ; 276
Arenti ramo jampridem mitis olivæ
Omnia confudit, summisque immiscuit ima.
Ecce vetus calido versatus stipes aeno

281

Fit viridis primo: nec longo tempore frondem
Induit, et subito gravidis oneratur olivis.
At quacunque cavo spumas ejecit aeno
Ignis, et in terram guttæ cecidere calentes,
Vernat humus, floresque et mollia pabula sur-
gunt.

Quod simul ac vidit; stricto Medea recludit 285
Ense senis jugulum: veteremque exire cruo-

rem

necta,

Excipiunt natæ: quas tempore callida parvo 300
Colchis amicitiæ mendacis imagine cepit. [tos
Dumque refert, inter meritorum maxima, dem-

sonis esse situs; atque hac in parte moratur ;
Spes est virginibus Pelia subjecta creatis,
Arte suum parili revirescere posse parentem, 305
Jamque petunt, pretiumque jubent sine fine
pacisci.

Illa brevi spatio silet, et dubitare videtur:
Suspenditque animos ficta gravitate rogantes.
Mox ubi pollicita est, Quo sit fiducia major
Muneris hujus, ait, qui vestras maximus ævo est
Dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.
Protinus innumeris effetus laniger annis
Attrahitur, flexo circum cava tempora cornu:
Cujus ut Hæmonio marcentia guttura cultro
Fodit, et exiguo maculavit sanguine ferrum; 315
Membra simul pecudis, validosque venefica suc-

COS

312

Mergit in ære cavo. Minuuntur corporis artus,
Cornuaque exuitur, nec non cum cornibus an-

nos:

Et tener auditur medio balatus aeno.

326

Nec mora; balatum mirantibus, exsilit agnus:
Lascivitque fuga, lactantiaque ubera quærit. 321
Obstupuere satæ Pelia: promissaque postquam
Exhibuere fidem, tum vero impensius instant.
Ter juga Phoebus equis in Ibero gurgite mersis
Demserat, et quarta radiantia nocte micabant
Sidera; cum rapido fallax Æetias igni
Imponit purum laticem, et sine viribus herbas.
Jamque neci similis resoluto corpore regem,
Et cum rege suo custodes somnus habebat,
Quem dederant cantus, magicæque potentia
linguæ.
330
Intrarant jussæ cum Colchide limina natæ.
Ambierantque totum: Quid nunc dubitatis in-
ertes?
[orem,
Stringite, ait, gladios, veteremque haurite cru-
Ut repleam vacuas juvenili sanguine venas.
In manibus vestris vita est, ætasque parentis.
Si pietas ulla est, nec spes agitastis inanes,
Officium præstate patri, telisque senectam
Exigite, et saniem conjecto emittite ferro. [est:
His, ut quæque pia est, hortatibus impia prima
Et ne sit scelerata, facit scelus. Haud tamen
ictus
Ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,
Cacaque dant sævis aversæ vulnera dextris.
Ille, cruore fluens, cubito tamen allevat artus,
Semilacerque toro tentat consurgere; et inter
Tot medius gladios pallentia brachia tendens;
Quid facitis, natæ ? quid vos in fata parentis 346
Armat, ait? Cecidere illis animique manusque.
Plura locuturo cum verbis guttura Colchis

Passa, replet succis. Quos postquam combibit Abstulit, et calidis laniatum mersit aenis.
Eson

Aut ore acceptos, aut vulnere; barba comæque
Canitie posita nigrum rapuere colorem.

Pulsa fugit macies; abeunt pallorque situsque;
Adjectoque cavæ supplentur sanguine venæ ; 291
Membraque luxuriant. Eson miratur, et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

Viderat ex alto tanti miracula monstri
Liber: et admonitus juvenes nutricibus annos
Posse suis reddi, petit hoc Æetida munus. 296
Neve doli cessent; odium cum conjuge falsum
Phasias assimulat, Peliæque ad limina supplex

336

340

Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, Non exemta foret pænæ. Fugit alta superque

351

Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
Othryn, et eventu veteris loca nota Cerambi.
Hic ope Nympharum sublatus in aera pennis,
Cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, 355
Deucalioneas effugit inobrutus undas.
Eoliam Pitanen a læva parte relinquit.
Factaque de saxo longi simulacra draconis :
Idæumque nemus, quo, nati furta, juvencum
Occuluit Liber falsi sub imagine cervi:

360

« ZurückWeiter »