JOANNIS HUNTER, LL. D. IN ACADEMIA ANDREAPOLITANA TOM. I. CUPRI FIFANORUM Excudebat R. Tullis, Academiae Andreanae Typographus. ET M'KINLAY, ET G. H. LUNN; CANTABRIGIAE, M.DCCC.X. Latin Baer 3-11-24 2505 AD LECTOREM. IN hac altera divini Maronis editione, quam in usum juventutis studiosae accuratissima diligentia recognovimus, quamque inter emendatissimas numerari posse speramus, Textus, prout in priore nostra, exhibetur; nisi quod emendationes quasdam ex celeberrimi Heynii editione tertia, quae Lipsiae anno M.DCCC. in lucem prodiit, praestantissima quidem illa, atque splendidissima, adscivimus. Prioris editionis Praefationi etiam notulas quasdam attexuimus, quae ad sententiam nostram, inibi propositam, vel illustrandam, vel confirmandam, pertinere videbantur. Interpunctionem loci difficillimi "Contra, jussa monent Heleni," &c. Aen. 111. v. 684. debemus K. W. Burnett de Monboddo, celeberrimi JACOBI BURNETT de Monboddo, nuper supremae in civilibus curiae apud Scotos Senatoris, genero; ad quem, cum ELIAE laena, aliquantum spiritûs etiam ELIANI descendit. |