Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Quid labor, aut benefacta juvant? quid vomere terras
Invertisse gravis ? atqui non Massica Bacchi
Munera, non illis epulae nocuere repostae :
Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae;
Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu
Flumina; nec somnos abrumpit cura salubres.

Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quaesitas ad sacra boves Junonis, et uris
Imparibus ductos alta ad donaria currus.

Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis Unguibus infodiunt fruges, montisque per altos Contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum, Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum Cura domat, Timidi damae, cervique fugaces Nunc interque canes et circum tecta vagantur. Jam maris immensi prolem, et genus omne natantum, Littore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus Proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae. Interit et, curvis frustra defensa latebris, Vipera, et attoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aër avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt. Praeterea, jam nec mutari pabula refert, Quaesitaeque nocent artes; cessere magistri, Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus: Saevit, et, in lucem Stygiis emissa tenebris,

Pallida Tisiphone Morbos agit ante, Metumque;
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
Arentesque sonant ripae collesque supini.
Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilapsa cadavera tabo;
Donec humo tegere, ac fovéis abscondere, discunt:
Nam neque erat coriis usus; nec viscera quisquam
Aut undis abolere potest, aut vincere flamma;
Nec tondere quidem, morbo illuvieque peresa,
Vellera, nec telas possunt attingere putris.
Verum etiam, invisos si quis tentarat amictus,
Ardentes papulae, atque immundus olentia sudor
Membra sequebatur; nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus sacer ignis edebat.

Том. І.

N

P. VIRGILLE P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER IV.

PROTENUS aërii mellis coelestia dona
Exsequar: hanc etiam, Maecenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et studia, et populos, et proelia, dicam.
In tenui labor: at tenuis non gloria, si quem
Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo.

Principio, sedes apibus statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti
Ferre domum prohibent) neque oves haedique pe-
Floribus insultent, aut errans bucula campo [tulci
Decutiat rorem, et surgentis atterat herbas.
Absint et picti squalentia terga lacerti
Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres,
Et, manibus, Procne, pectus signata cruentis.
Omnia nam late vastant, ipsasque volantis
Ore ferunt dulcem nidis immitibus escam,
At liquidi fontes et stagna virentia musco

Adsint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus :
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret;
Ut, quum prima novi ducent examina reges
Vere suo, ludetque favis emissa juventus,
Vicina invitet decedere ripa calori,
Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.

In medium, seu stabit iners, seu profluet humor,
Transversas salices et grandia conjice saxa;
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas
Pandere ad aestivum solem, si forte morantis
Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
Haec circum casiae virides, et olentia late
Serpylla, et graviter spirantis copia thymbrae
Floreat, irriguumque bibant violaria fontem.

Ipsa autem, seu corticibus tibi suta cavatis, Seu lento fuerint alvearia vimine texta, Angustos habeant aditus; nam frigore mella Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. Utraque vis apibus pariter metuenda; neque illae Nequidquam in tectis certatim tenuia cera Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras Explent, collectumque haec ipsa ad munera gluten, Et visco et Phrygiae, servant, pice lentius Idae. Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris Sub terra fovere larem penitusque repertae Pumicibusque cavis, exesaeque arboris antro. Tu tamen e levi rimosa cubilia limo

Ungue, fovens circum, et raras super injice frondis.

Neu propius tectis taxum sine; neve rubentis
Ure foco cancros; altae neu crede paludi,

Aut ubi odor coeni gravis, aut ubi concava pulsu Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.

Quod superest, ubi pulsam hiemem Sol aureus egit

Sub terras, coelumque aestiva luce reclusit;
Illae continuo saltus silvasque peragrant,
Purpureosque metunt flores, et flumina libant
Summa leves. Hinc, nescio qua dulcedine laetae,
Progeniem nidosque fovent: hinc arte recentis
Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt.
Hinc, ubi jam emissum caveis ad sidera coeli
Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen,
Obscuramque trahi vento mirabere nubem,
Contemplator: aquas dulcis et frondea semper
Tecta petunt. Huc tu jussos adsperge sapores,
Trita melisphylla, et cerinthae ignobile gramen;
Tinnitusque cie, et Matris quate cymbala circum:
Ipsae consident medicatis sedibus; ipsae
Intima more suo sese in cunabula condent.

Sin autem ad pugnam exierint-nam saepe duobus Regibus incessit magno discordia motu, Continuoque animos volgi, et trepidantia bello Corda, licet longe praesciscere: namque morantis Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum;

Tum trepidae inter se coëunt, pennisque coruscant, Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,

:

« ZurückWeiter »