Sustuleris fragiles calamos silvamque sonantem. Urit enim lini campum seges, urit avenae ; Urunt Lethaeo perfusa papavera somno. Sed tamen alternis facilis labor : arida tantum Ne saturare fimo pingui pudeat sola; neve Effetos cinerem immundum jactare per agros. Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva : Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam steriles incendere profuit agros, Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis : Sive inde occultas vires, et pabula terrae Pinguia concipiunt ; sive illis omne per ignem Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor ; Seu pluris calor ille vias et caeca relaxat Spiramenta, novas veniat qua succus in herbas ; Seu durat magis, et venas adstringit hiantis, Ne tenues pluviae, rapidive potentia solis Acrior, aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertis, Vimineasque trahit crates, juvat arva; neque illum Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo: Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga, Rursus in obliquum verso perrumpit aratro, Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas, Agricolae; hiberno laetissima pulvere farra, Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messis.
Quid dicam, jacto qui semine comminus arva Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenae, Deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis ; Et, quum exustus ager morientibus aestuat herbis, Ecce! supercilio clivosi tramitis undam Elicit? illa cadens raucum per levia murmur Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis, Luxuriem segetum tenera depascit in herba, Quum primum sulcos aequant sata? quique paludis Collectum humorem bibula deducit arena? Praesertim, incertis si mensibus amnis abundans Exit, et obducto late tenet omnia limo; Unde cavae tepido sudant humore lacunae. [labores Nec tamen, haec quum sint hominumque boumque Versando terram experti, nihil improbus anser, Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris, Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit; primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda; Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni ; Nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat: in medium quaerebant; ipsaque tellus Omnia liberius, nullo poscente, ferebat. Ille malum virus serpentibus addidit atris, Praedarique lupos jussit, pontumque moveri ; Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et, passim rivis currentia, vina repressit : Ut varios usus meditando extunderet artis Paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam; Ut, silicis venis abstrusum, excuderet ignem. Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas : Navita tum stellis numeros et nomina fecit, Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton. Tum laqueis captare feras, et fallere visco, Inventum, et magnos canibus circumdare saltus : Atque alius latum funda jam verberat amnem; Alta petens, pelagoque alius trahit humida lina. Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae, (Nam primi cuneis scindebant fissile lignum) Tum variae venere artes: labor omnia vicit Improbus, et duris urguens in rebus egestas. Prima Ceres ferro mortalis vertere terram Instituit, quum jam glandes atque arbuta sacrae Deficerent silvae, et victum Dodona negaret. Mox et frumentis labor additus; ut mala culmos Esset robigo, segnisque horreret in arvis Carduus: intereunt segetes; subit aspera silva, Lappaeque tribulique; interque nitentia culta Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod, nisi et assiduis terram insectabere rastris, Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem ; Heu! magnum alterius frustra spectabis acervum, Concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma, Quîs sine nec potuere seri, nec surgere, messes : Vomis, et inflexi primum grave robur aratri, Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra, Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri; Virgea praeterea Celei vilisque supellex, Arbuteae crates; et mystica vannus Iacchi : Omnia quae multo ante memor provisa repones, Si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur In burim, et curvi formam accipit ulmus aratri : Huic a stirpe, pedes, temo, protentus in octo; Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. Caeditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus, Stivaque, quae currus a tergo torqueat imos; Et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum praecepta referre; Ni refugis, tenuisque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro, Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci : Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat ; Tum variae illudant pestes. Saepe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit ; Aut oculis capti fodere cubilia talpae; Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae Monstra ferunt; populatque ingentem farris acervum Curculio, atque inopi metuens forınica senectae. Contemplator item, quum se nux plurima silvis
Induet in florem, et ramos curvabit olentis. Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, Magnaque cum magno veniet tritura calore : At, si luxuria foliorum exuberat umbra, Nequidquam pinguis palea teret area culmos. Semina vidi equidem multos medicare serentes, Et nitro prius et nigra perfundere amurca; Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, Et quamvis igni exiguo properata maderent. Vidi lecta diu, et multo spectata labore, Degenerare tamen; ni vis humana quotannis Maxima quaeque manu legeret: sic omnia fatis In pejus ruere, ac retro sublapsa referri ; Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum Remigiis subigit, si brachia forte remisit, Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni. Praeterea, tam sunt Arcturi sidera nobis, Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis, Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi. Libra die somnique pares ubi fecerit horas, Et medium luci atque umbris jam dividit orbem, Exercete viri tauros; serite hordea campis Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem. Nec non et lini segetem, et Cereale papaver, [tris; Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere ara- Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent. Vere fabis satio: tum te quoque, Medica, putres
« ZurückWeiter » |