Hic gelidi fontes; hic mollia prata, Lycori; Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. Nunc insanus amor duri me Martis in armis, Tela inter media, atque adversos detinet hostis. Tu procul a patria (nec sit mihi credere) tantum Alpinas, ah dura! nives, et frigora Rheni, Me sine sola vides. Ah te ne frigora laedant ! Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas ! Ibo, et, Chalcidico quae sunt mihi condita versu Carmina, pastoris Siculi modulabor avena. Certum est in silvis, inter spelaea ferarum, Malle pati, tenerisque meos incidere amores Arboribus: crescent illae ; crescetis, amores. Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, Aut acres venabor apros: non me ulla vetabunt Frigora Parthenios canibus circumdare saltus. Jam mihi per rupes videor lucosque sonantis Ire; libet Partho torquere Cydonia cornu Spicula: tamquam haec sint nostri medicina furoris, Aut deus ille malis hominum mitescere discat. Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis Ipsa placent: ipsae, rursum concedite, silvae. Non illum nostri possunt mutare labores : Nec, si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae; Nec, si, quum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri. Omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poëtam, Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides: vos haec facietis maxima Gallo; Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas, Quantum vere novo viridis se subjicit alnus. Surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbrae. Ite domum, saturae, venit Hesperus, ite capellae.
P. VIRGILII
P. VIRGILII MARONIS
QUID faciat laetas segetes, quo sidere terram Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites, Conveniat; quae cura boum, qui cultus habendo Sit pecori: apibus quanta experientia parcis : Hinc canere incipiam. Vos, o clarissima mundi Lumina! labentem coelo quae ducitis annum : Liber, et alma Ceres, vestro si munere tellus Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis ; Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni, Terte simul Faunique pedem Dryadesque puellae : Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti, Neptune! et cultor nemorum, cui pinguia Ceae Ter centum nivei tondent dumeta juvenci : Ipse, nemus linquens patrium saltusque Lycaei, Pan, ovium custos, tua si tibi Maenala curae, Adsis, o Tegeaee! favens; oleaeque, Minerva, Inventrix; uncique, puer, monstrator aratri;
Et, teneram ab radice ferens, Silvane, cupressum : Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri; Quique novas alitis non ullo semine fruges, Quique satis largum coelo demittitis imbrem. Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum Concilia, incertum est; urbisne invisere, Caesar, Terrarumque velis curam, et maximus orbis Auctorem frugum tempestatumque potentem Accipiat, cingens materna tempora myrto; An deus immensi venias maris, ac tua nautae Numina sola colant, tibi serviat ultima Thule, Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis Anne novum tardis sidus te mensibus addas, Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis Panditur: ipse tibi jam brachia contrahit ardens Scorpios, et coeli justa plus parte reliquit : Quidquid eris; nam te nec sperent Tartara regem, Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, Quamvis Elysios miretur Graecia campos, Nec repetita sequi curet Proserpina matrem ; Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis; Ignarosque viae, mecum miseratus agrestis, Ingredere, et votis jam nunc adsuesce vocari. Vere novo, gelidus canis quum montibus humor Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit, Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro Ingemere, et sulco attritus splendescere vomer. Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit : Illius immensae ruperunt horrea messes. At prius, ignotum ferro quam scindimus aequor, Ventos et varium coeli praediscere morem Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum ; Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. Hic segetes, illic veniunt felicius uvae ; Arboreï fetus alibi, atque injussa virescunt Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittit ebur, molles sua tura Sabaei; At Chalybes nudi ferrum, virosaque Pontus Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum? Continuo has leges, aeternaque foedera, certis Imposuit natura locis, quo tempore primum Deucalion vacuum lapides jactavit in orbem, Unde homines nati, durum genus. Ergo age, terrae Pingue solum primis extemplo a mensibus anni Fortes invertant tauri, glebasque jacentis Pulverulenta coquat maturis solibus aestas. At, si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum Arcturum tenui sat erit suspendere sulco : Illic, officiant laetis ne frugibus herbae ; Hic, sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novalis, Et segnem patiere situ durescere campum. Aut ibi flava seres, mutato sidere, farra, Unde prius laetum siliqua quassante legumen, Aut tenuis fetus viciae, tristisque lupini
« ZurückWeiter » |