Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnin. Adspice! corripuit tremulis altaria flammis Sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! Nescio quid certe est; et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, jam parcite, carmina, Daphnis.
Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? Moeris.
O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, Quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli Diceret, Haec mea sunt; veteres, migrate, coloni. Nunc victi, tristes, quoniam Fors omnia versat, Hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos. Lycidas.
Certe equidem audieram, qua se subducere colles Incipiunt, mollique jugum demittere clivo, [fagos, Usque ad aquam, et veteres, jam fracta cacumina, Omnia carminibus vestrum servâsse Menalcan.
Audieras, et fama fuit: sed carmina tantum
Nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt, aquila veniente, columbas.
Quod, nisi me quacumque novas incidere litis Ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, Nec tuus hic Moeris, nec viveret ipse Menalcas.
Heu! cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua Paene simul tecum solatia rapta, Menalca! [nobis Quis caneret nymphas? quis humum florentibus herbis - Spargeret? aut viridi fontis induceret umbra ? Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, Quum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas; Et potum pastas age, Tityre; et, inter agendum, Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Immo haec, quae Varo nec dum perfecta canebat? Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae ! Cantantes sublime ferent ad sidera cycni.
Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos; Sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : Incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides; sunt et mihi carmina: me quoque dicunt Vatem pastores: sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna Digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Id quidem ago, et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. Huc ades, o Galatea! quis est nam ludus in undis ? Hic ver purpureum : varios hic flumina circum Fundit humus flores: hic candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites. Huc ades: insani feriant sine littora fluctus.
Quid, quae te pura solum sub nocte canentem Audieram ? numeros memini, si verba tenerem.
Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? Ecce! Dionaei processit Caesaris astrum; Astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo Duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes. Omnia fert aetas, animum quoque. Saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles : Nunc oblita mihi tot carmina. Vox quoque Moerin Jam fugit ipsa: lupi Moerin videre priores. Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
Caussando nostros in longum ducis amores : Et nunc omne tibi stratum silet aequor; et omnes, Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. Hinc adeo media est nobis via; namque sepulcrum Incipit apparere Bianoris: hic, ubi densas Том. І.
Agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus; Hic haedos depone; tamen veniemus in urbem :
Aut, si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque, minus via laedat, eamus. Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
Desine plura, puer; et, quod nunc instat, agamus: Carmina tum melius, quum venerit ipse, canemus.
EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem. Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, Carmina sunt dicenda : neget quis carmina Gallo? Sic tibi, quum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. Incipe: sollicitos Galli dicamus amores, Dum tenera attondent simae virgulta capellae. Non canimus surdis: respondent omnia silvae.
Quae nemora, aut qui vos saltus habuere, puellae Naïdes, indigno quum Gallus amore periret ? Nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe. Illum etiam lauri, etiam flevere myricae :
Pinifer illum etiam, sola sub rupe jacentem, Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei. Stant et oves circum; nostri nec poenitet illas ; Nec te poeniteat pecoris, divine poeta : Et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Venit et upilio; tardi venere bubulci; Uvidus hiberna venit de glande Menalcas. Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? Venit Apollo: Galle, quid insanis? inquit: tua cura, Lycoris Perque nives alium, perque horrida castra, secuta est. Venit et agresti capitis Silvanus honore, Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit; quem vidimus ipsi Sanguineis ebuli baccis minioque rubentem. Ecquis erit modus? inquit: Amor non talia curat: Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis, Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae. Tristis at ille, Tamen cantabitis, Arcades, inquit, Montibus haec vestris, soli cantare periti Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores ! Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae ! Certe, sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas, Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas? Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra) Mecum inter salices lenta sub vite jaceret : Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
« ZurückWeiter » |