Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
Aequora; quum medio volvuntur sidera lapsu ;
Quum tacet omnis ager: pecudes, pictaeque volucres,
Quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis
Rura tenent, somno positae sub nocte silenti,
Lenibant curas, et corda oblita laborum.
At non, infelix animi, Phoenissa; neque umquam
Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem
Accipit: ingeminant curae; rursusque resurgens
Saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:
En! quid ago? rursusne procos irrisa priores
Experiar? Nomadumque petam connubia supplex,
Quos ego sim toties jam dedignata maritos!
Iliacas igitur classis, atque ultima Teucrûm
Jussa, sequar? quiane auxilio juvat ante levatos,
Aut bene apud memores veteris stat gratia facti?
Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis
Invisam accipiet ? nescis heu! perdita, necdum
Laomedonteae sentis perjuria gentis?
Quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis,
An, Tyriis omnique manu stipata meorum,
Inferar? et, quos Sidonia vix urbe revelli,
Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
Quin morere, ut merita es; ferroque averte dolorem.
Tu, lacrimis evicta meis, tu prima furentem
His, germana, malis oneras, atque objicis hosti.
Non licuit thalami expertem sine crimine vitam

Degere, more ferae, talis nec tangere curas ?
Non servata fides cineri promissa Sychaeo !
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Aeneas, celsa in puppi, jam certus eundi,
Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est ;
Omnia Mercurio similis, vocemque, coloremque,
Et crinis flavos, et membra decora juventae:
Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos?
Nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis?
Demens! nec Zephyros audis spirare secundos?
Illa dolos dirumque nefas in pectore versat,
Certa mori, varioque irarum fluctuat aestu.
Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?
Jam mare turbari trabibus, saevasque videbis
Collucere faces, jam fervere littora flammis;
Si te his attigerit terris Aurora morantem.
Eia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper
Femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atrae.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e somno corpus, sociosque fatigat :
Praecipites vigilate, viri, et considite transtris :
Solvite vela citi. Deus, aethere missus ab alto,
Festinare fugam, tortosque incidere funis,
Ecce! iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis o! placidusque juves; et sidera coelo

Dextra feras. Dixit; vaginaque eripit ensem
Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.
Idem omnis simul ardor habet; rapiuntque, ruuntque:
Littora deseruere: latet sub classibus aequor :
Adnixi torquent spumas, et caerula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras,
Tithoni croceum linquens, Aurora, cubile :
Regina e speculis ut primum albescere lucem
Vidit, et aequatis classem procedere velis,
Littoraque et vacuos sensit sine remige portus;
Terque quaterque manu pectus percussa decorum,
Flaventisque abscissa comas, Pro Jupiter! ibit
Hic, ait, et nostris illuserit advena regnis?
Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur ;
Deripientque rates alii navalibus? Ite,
Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.-
Quid loquor? aut ubi sum? Quae mentem insania mu-
Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt? [tat?-
Tum decuit, quum sceptra dabas.- En dextra fides-
Quem secum patrios aiunt portare Penatis! [que!
Quem subiisse humeris confectum aetate parentem!-
Non potui abreptum divellere corpus, et undis
Spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?-
Verum anceps pugnae fuerat fortuna-Fuisset;
Quem metui moritura? Faces in castra tulissem,
Implessemque foros flammis, natumque patremque
Cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.-

Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
Tuque, harum interpres curarum et conscia, Juno,
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbis,
Et Dirae ultrices, et dî morientis Elissae,
Accipite haec, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces. Si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare, necesse est;
Et sic fata Jovis poscunt; hic terminus haeret :
At, bello audacis populi vexatus et armis,
Finibus extorris, complexu avolsus Iuli,
Auxilium imploret, videatque indigna suorum
Funera: nec, quum se sub leges pacis iniquae
Tradiderit, regno aut optata luce fruatur ;
Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena.
Haec precor: hanc vocem extremam cum sangui-

ne fundo.

Tum vos, o Tyrii! stirpem, et genus omne futurum,
Exercete odiis; cinerique haec mittite nostro
Munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto.
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,
Qui face Dardanios, ferroque, sequare colonos,
Nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
Littora littoribus contraria, fluctibus undas,
Imprecor, arma armis: pugnent ipsique, nepotesque.

Haec ait, et partis animum versabat in omnis, Invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem affata Sychaei; Namque suam patria antiqua cinis ater habebat s

Annam cara mihi nutrix huc siste sororem:
Dic, corpus properet fluviali spargere lympha,
Et pecudes secum et monstrata piacula ducat :
Sic veniat: tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Jovi Stygio, quae rite incepta paravi,
Perficere est animus, finemque imponere curis ;
Dardaniique rogum capitis permittere flammae.
Sic ait. Illa gradum studio celerabat anili.
At trepida, et coeptis immanibus effera, Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
Interfusa genas, et pallida morte futura,
Interiora domûs irrumpit limina, et altos
Conscendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile
Conspexit, paullum lacrimis et mente morata,
Incubuitque toro, dixitque novissima verba :

Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant,
Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum Fortuna, peregi;
Et nunc magna mei sub terras ibit imago.
Urbem praeclaram statui: mea moenia vidi :
Ulta virum, poenas inimico a fratre recepi:
Felix, heu! nimium felix, si littora tantum
Numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!
Dixit; et, os impressa toro, Moriemur inultae!
Sed moriamur, ait. Sic-sic juvat ire sub umbras.
Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Том. І.

F f

« ZurückWeiter »