Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

65

Nix tegit alta duas : totidem inter utramque locavit ; 50 Temperiemque dedit , mixtà cum frigore flamma. Imminet his aër ; qui, quantò eft pondere terre Pondus aquæ levius , tanto eft onerosior igni. Illic & nebulas , illic consistere nubes Jussit , & humanas motura tonitrua mentes , 55 Et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum Aëra permisit : vix nunc obsiftitur illis , Cùm sua quisque regant diverso flamina tractu , Quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad Auroram Nabathæaque regna recessit , Persidaque , & radiis juga subdita matutinis. Vesper , & occiduo quæ litora Sole tepefcunt, Proxima funt Zephyro : Scythiam Septemque trionem Horrifer invasit Boreas : contraria tellus Nubibus assiduis , pluvioque madescit ab Auftro. Hæc super imposuit liquidum , & gravitate carentem , Æthera , nec quicquam terrenæ fæcis habentem. Vix ea limitibus dissepserat omnia certis ; Cùm , quæ pressa diu massâ latuere sub illâ , 70 Sidera cæperunt toto effervescere cælo. Neu regio foret ulla suis animantibus orba , Astra tenent cælefte solum , formæque Deorum : Cefferunt nitidis habitandæ piscibus undæ : Terra feras cepit , volucres agitabilis aër.

75 Sanctius his animal, mentisque capacius altæ , Deerat adhuc , & quod dominari in cetera poffet : Natus homo est : sive hunc divino femine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo : Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto So Æthere , cognati retinebat semina cæli. Quam fatus lapeto , mixtam fluvialibus undis , Finxit in effigiem moderantûm cuncta Deorum. Pronaque cùm fpectent animalia cetera terram ; Os homini sublime dedit , cælumque tueri

S5

1

Jussit , & erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis & sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

[ocr errors]
[ocr errors]

Aurea prima fata est ætas , quæ , vindice nullo , 90 Sponte suâ , sine lege , fidem rectumque colebat.

Pæna metusque aberant ; nec verba minacia fixo
Ære legebantur : nec fupplex turba timebant
Judicis ora sui ; sed erant sine judice tuti.

Nondum cæsa suis , peregrinum ut viseret orbem , 95 Montibus , in liquidas pinus descenderat undas :

Nullaque mortales , præter sua , litora norant.
Nondum præcipites cingebant oppida fosfæ :
Non tuba direčti , non æris cornua flexi ,

Non galeæ , non ensis , erant : sine militis usu 100 Mollia securæ peragebant otia mentes.

Ipsa quoque immunis , rastroque intacta , nec ullis
Saucia vomeribus , per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis , nullo cogente , creatis ,

Arbuteos fetus , montanaque fraga legebant , 105 Cornaque , & in duris hærentia mora rubetis ;

Et quæ deciderint patulâ Jovis, arbore glandes.
Ver erat æternum , placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine femine flores.

Mox etiam fruges tellus inarata ferebat : 110 Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.

Flumina jam lactis , jam flumina nectaris ibant :
Flavaque de viridi fillabant ilice mella.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Poft quàm , Saturno tenebrofa in Tartara miffo ,

Sub Jove mundus erat ; fubiit argentea proles 115 Auro deterior , fulvo pretiosior ære.

Juppiter antiqui contraxit tempora veris :
Perque hiemes, æftusque, & inæquales autumnos,
Et breve ver , spatiis exegit quattuor annum.
Tum primùm siccis aër fervoribus ustus

I 20

Canduit , & ventis glacies aftricta pependit.
Tum primùm subiêre domos : domus antra fuerunt,
Et densi frutices , & vinctæ cortice virgæ.
Semina tum primùm longis Cerealia fulcis
Obruta funt, pressique jugo gemuere juvenci.

[ocr errors]

Tertia poft illas successit aënea proles, 125 Sævior ingeniis , & ad horrida promtior arma ; Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum Omne nefas : fugere pudor , verumque fidesque : In quorum subière locum fraudesque , dolique , 130, Insidiæque , & vis , & amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis , nec adhuc bene noverat illos Navita : quæque diu fteterant in montibus altis , Fluétibus ignotis insultavere carinæ. Communemque priùs , ceu lumina Solis & auras, 135 Cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives Porcebatur humus ; sed itum eft in viscera terræ : Quasque recondiderat , Stygiisque admoverat umbris , Effodiuntur opes , irritamenta malorum.

140 Jamque nocens ferrum , ferroque nocentius aurum Prodierat : prodit bellum , quod pugnat utroque , Sanguineâque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto : non hofpes ab hofpite tutus Non socer a genero : fratrum quoque gratia rara eft. 145 Imminet exitio vir conjugis , illa mariti : Lurida terribiles miscent aconita novercæ : Filius ante diem patrios inquirit in annos. Vieta jacet Pietas : & Virgo cæde madentes , Ultima Cælestûm , terras Aftræa reliquit.

150

[ocr errors]

Neve foret terris fecurior arduus æther , Affectasse ferunt regnum cæleste Gigantas : Altaque congestos ftruxiffe ad sidera montes.

Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 Fulmine , & excussit subjecto Pelio Oslam.

Obruta mole fuâ cùm corpora dira jacerent ;
Perfusam multo natorum fanguine Terram
Incaluiffe ferunt, calidumque animasse cruorem.

Et , ne nulla feræ ftirpis monumenta manerent 160 In faciem vertisse hominum : fed & illa propago

Contemtrix Superûm, fævæque avidissima cædis ,
Et violenta fuit : scires e sanguine natos.

[ocr errors]

Quæ pater ut fummâ vidit Saturnius arce ,

Ingemit : &, facto nondum vulgata recenti , 165 Foda Lycaoniæ referens convivia mensæ ,

Ingentes animo & dignas Jove concipit iras ;
Conciliumque vocat : tenuit mora nulla vocatos.
Eft via sublimis , cælo manifesta sereno :

Lactea nomen habet , candore notabilis ipfo. 170 Hàc iter est Superis ad magni tecta Tonantis ,

Regalemque domum : dextrâ lævâque Deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis : a fronte potentes

Coelicolæ , clarique fuos posuere penates.
175 Hic locus eft ; quem , si verbis audacia detur ,

Haud timeam magni dixisse Palatia coeli.
Ergo ubi marmoreo Superi sedere receffu ,
Celsior ipse loco , fçeptroque innixus eburno ,

Terrificam capitis concussit terque quaterque 180 Cæsariem : cum qua terram , mare , sidera , movit :

Talibus inde modis ora indignantia solvit.
Non ego pro mundi regno magis anxius illà
Tempestate fui , quâ centum quisque parabant

Injicere Anguipedum captivo' brachia colo. 195 Nam , quamquam ferus hoftis erat, tamen illud ab uno

Corpore , & ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi , quâ totum Nereus circumtonat orbem ,
Perdendum mortale genus : per flumina juro

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

200

Infera , fub terras Stygio labentia luco ,
Cuncta priùs tentata : sed immedicabile vulnus 190
Enfe recidendum , ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei , sunt , ruftica numina , Nymphæ
Faunique , Satyrique , & monticolæ Silvani :
Quos quoniam coeli nondum dignamur honore ,
Quas dedimus , certè terras habitare sinamus. 195
An fatis , ô ! Superi , tutos fore creditis illos ,
Cùm mihi , qui fulmen , qui vos habeoque regoque ,
Struxerit insidias , notus feritate , Lycaon ?
Confremuere omnes : ftudiisque ardentibus ausum
Talia deposcunt. Sic, cum manus impia sævit
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen
Attonitum tantæ fubito terrore ruinæ
Humanum genus est ; totusque perhorruit orbis :
Nec tibi grata minus pietas , Auguste , tuorum ,
Quàm fuit illa Jovi. Qui poft quàm voce manuque 205
Murmura compressit , tenuere silentia cunéti.
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis ;
Juppiter hoc iterum sermone silentia rumpit.
Ille quidem pænas , curam hanc dimittite ,

folvit :
Quod tamen admiffum, quæ sit vindi&ta , docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures :
Quam cupiens falsam , fummo delabor Olympo ,
Et Deus humanâ luftro fub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum ,
Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero. 215
Mænala transieram , latebris horrenda ferarum ,
Et cum Cylleno gelidi pineta Lycêi.
Arcados hinc sedes & inhospita tecta tyranni
Ingredior , traherent cùm fera crepuscula noétem.
Signa dedi venisse Deum ; vulgusque precari
Cæperat. Irridet primò pia vota Lycaon :
Mox ait , Experiar , Deus hic , discrimine aperto ,
An sit mortalis : nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem fomno nec opinâ perdere morte

210

[ocr errors]

220

« ZurückWeiter »