Æquore tinget equos, quam consequar omnia dictis
420 In species translata novas. Sic tempora verti Cernimus, atque illas affumere robora gentes ; Concidere has. Sic magna fuit censuque virisque, Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, Nunc humilis veteres tantummodo Troja ruinas, 425 Et pro divitiis tumulos oftendit avorum.
Clara fuit Sparte: magnæ viguëre Mycenæ, Nec non Cecropiæ, nec non Amphionis arces. Vile folum Sparte eft: altæ cecidere Mycenæ. @dipodicniæ quid funt, nisi fabula, Thebæ?
430 Quid Pandioniæ restant, nisi nomen, Athenæ ? Nunc quoque Dardaniam fama est confurgere Romam. Appenninigenæ quæ proxima Tibridis undis, Mole fub ingenti rerum fundamina ponit. Hæc igitur formam crescendo mutat; & olim
435 Immensi caput orbis erit. Sic dicere vates,
Faticinasque ferunt fortes: quantumque recordor, Priamides Helenus flenti, dubioque salutis, Dixerat Æneæ, cùm res Trojana labaret; Nate Deà, si nota fatis præsagia noftræ
440 Mentis habes; non tota cadet, te sospite, Troja. Flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis, & unà Pergama rapta feres, donec Trojæque tibique Externum patrio contingat amicius arvum. Urbem & jam cerno Phrygios debere nepotes, 445 Quanta nec eft, nec erit, nec visa prioribus annis. Hanc alii proceres per fecula longa potentem, Sed dominam rerum de fanguine natus lüli Efficiet: quo, cùm tellus erit usa, fruentur Ætheriæ fedes: cœlumque erit exitus illi.
450 Hæc Helenum cecinisse Penatigero Æneæ, Mente memor refero: cognataque mænia lætor Crefcere; & utiliter Phrygibus viciffe Pelasgos. Ne tamen oblitis ad metam tendere longè
tiemur equis; cœlum, & quodcumque fub illo eft;
Immutat formas, tellusque, & quicquid in illa est. 455 Nos quoque pars mundi, quoniam non corpora folùm, Verùm etiam volucres animæ fumus, inque ferinas Poffumus ire domos, pecudumque in pectora condi, Corpora, quæ possint animas habuisse parentûm, Aut fratrum, aut aliquo junctorum fœdere nobis, 460 Aut hominum certè, tuta esse & honesta sinamus; Neve Thyestêis cumulemur viscera mensis. Quàm malè confuefcit ! quam se parat ille cruori Impius humano! vituli qui guttura cultro Rumpit, & immotas præbet mugitibus aures. Aut qui vagitus similes puerilibus hædum Edentem jugulare potest; aut alite vesci, Cui dedit ipfe cibos. Quantum est, quod desit in iftis Ad plenum facinus, quò transitus inde paratur ! Bos aret, aut mortem fenioribus imputet annis ; Horriferum contra Borean ovis arma ministret. Ubera dent faturæ manibus pressanda capellæ. Retia cum pedicis, laqueosque artesque dolofas Tollite: nec volucrem viscatâ fallite virgâ;
Nec formidatis cervos eludite pinnis;
Nec celate cibis uncos fallacibus hamos.
Perdite, si qua nocent: verùm hæc quoque perdite tantùm. Ora vacent epulis, alimentaque mitia carpant.
Talibus atque aliis instructo pectore dictis, In patriam remeasse ferunt, ultroque petitum Accepisse Numam populi Latialis habenas. Conjuge qui felix Nymphâ, ducibusque Camenis, Sacrificos docuit ritus; gentemque, feroci Assuetam bello, pacis traduxit ad artes.
Quem, post quam senior regnumque ævumque peregit, 485 Exstinctum Latiæque nurus, populusque, Patresque, Deflevere Numam: nam conjux, urbe relicta,
Vallis Aricinæ densis latet abdita silvis;
Sacraque Orestêæ gemitu questuque Dianæ
490 Impedit. Ah! quoties Nymphæ nemorisque lacûsque, Ne faceret, monuere! & confolantia verba Dixere! Ah! quoties flenti Theseïus heros, Siste modum, dixit : neque enim fortuna querenda Sola tua est. Similes aliorum refpice cafus,
495 Mitiùs ista feres: utinamque exempla dolentem, Non mea, te possent relevare ! fed & mea poffunt. Fando aliquem Hippolytum veftras, puto, contigit aures, Credulitate patris, sceleratæ fraude novercæ, Occubuiffe neci. Mirabere, vixque probabo;
500 Sed tamen ille ego sum. Me Pasiphaeïa quondam Tentatum fruftra, patrium temerare cubile, Quod voluit, finxit voluisse, & crimine verso, Indiciine metu magis, offensane repulsæ, Arguit: immeritumque pater projecit ab urbe ;
505 Hostilique caput prece deteftatur euntis. Pitthêam profugo curru Trezena petebam; Jamque Corinthiaci carpebam litora ponti, Cùm mare furrexit; cumulusque immanis aquarum In montis speciem curvari, & crefcere, vifus,
510 Et dare mugitus, fummoque cacumine findi. Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, Pectoribusque tenus molles erectus in auras, Naribus & patulo partem maris evomit ore. Corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit,
515 Exsiliis contenta fuis: cùm colla feroces Ad freta convertunt, arrectisque auribus, horrent Quadrupedes; monstrique metu turbantur, & altis Præcipitant currum scopulis. Ego ducere vanâ Frena manu, spumis albentibus oblita, luctor;
520 Et retro lentas tendo resupinus habenas. Nec vires tamen has rabies superasset equorum, Nî rota, perpetuum quâ circumvertitur axem, Stipitis occurfu fracta ac disjecta fuisset. Excutior curru : lorisque tenentibus artus, $25 Viscera viva trahi, nervos in stirpe teneri,
Membra rapi partim, partim reprensa relinqui, Ossa gravem dare fracta fonum, fessamque videres Exhalari animam; nullasque in corpore partes, Nofcere quas posses: unumque erat omnia vulnus. Num potes, aut audes cladi componere nostræ, Nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna ; Et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda : Nec, nisi Apollineæ valido medicamine prolis, Reddita vita foret. Quam poft quàm fortibus herbis, Atque ope Pæonia, Dite indignante, recepi; Tum mihi, ne præsens augerem muneris hujus Invidiam, densas objecit Cynthia nubes. Utque forem tutus, possemque impune videri, Addidit ætatem: nec cognofcenda reliquit Ora mihi. Cretenque diu dubitavit habendam Traderet, an Delon. Delo Cretaque relictis, Hic pofuit: nomenque simul, quod possit equorum Admonuiffe, jubet deponere: Quique fuisti Hippolytus, dixit, nunc idem Virbius esto. Hoc nemus inde colo: de Disque minoribus unus, Numine fub dominæ, lateo: atque accenfeor illi.
Non tamen Egeriæ luctus aliena levare Damna valent: montisque jacens radicibus imis, Liquitur in lacrymas: donec, pietate dolentis Mota, foror Phœbi gelidum de corpore fontem Fecit; & æternas artus tenuavit in undas.
At Nymphas tetigit nova res: & Amazone natus Haud aliter ftupuit, quàm cùm Tyrrhenus arator Fatalem glebam mediis afpexit in arvis, Sponte suâ primùm, nulloque agitante, moveri; 555 Sumere mox hominis, terræque amittere, formam;
Oraque venturis aperire recentia fatis.
Indigenæ dixere Tagen: qui primus Etrufcam
Edocuit gentem cafus aperire futuros.
Utve Palatinis hærentem collibus olim, Cùm fubitò vidit frondefcere Romulus hastam; Que radice nova, non ferro stabat adacto; Et jam non telum, fed lenti viminis arbor, Non exfpectatas dabat admirantibus umbras.
Aut fua flumineâ cùm vidit Cipus in unda Cornua, vidit enim, falsamque in imagine credens Effe fidem, digitis ad frontem fæpe relatis, Quæ vidit, tetigit: nec jam sua lumina damnans Reftitit, ut victor domito remeabat ab hofte.
570 Ad cœlumque oculos, & eódem brachia tollens, Quicquid, ait, Superi, monftro portenditur isto, Seu lætum eft, Patriæ lætum populoque Quirini; Sive minax, mihi sit. Viridique e cespite factas Placat odoratis herbofas ignibus aras;
575 Vinaque dat pateris: mactatarumque bidentûm, Quid sibi significent, trepidantia confulit exta. Quæ simul infpexit Tyrrhenæ gentis harufpex, Magna quidem rerum molimina vidit in illis, Non manifesta tamen. Cùm verò fuftulit acre
580 A pecudis fibris ad Cipi cornua lumen ; Rex, ait, ô! falve: tibi enim, tibi, Cipe, tuisque Hic locus & Latiæ parebunt cornibus arces. Tu modò rumpe moram, portasque intrare patentes Appropera. Sic fata jubent: namque Urbe receptus
585 Rex eris, & fceptro tutus potiere perenni.
Retulit ille pedem: torvamque a mænibus Urbis Avertens faciem, Procul, ah! procul omina, dixit, Talia Dî pellant: multoque ego justius ævum Exful agam, quàm me videant Capitolia regem.
590 Dixit: & extemplo populumque gravemque Senatum Convocat. Ante tamen pacali cornua lauro Velat: & aggeribus factis a milite forti Insistit: priscoque Deos e more precatus, En, ait, hic unus, quem vos ni pellitis urbe,
« ZurückWeiter » |