Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
ad delubra deae, quorum fastigia turpi
pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo,
atque ita 'Si precibus' dixerunt numina iustis
victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.'

Mota dea est sortemque dedit: 'Discedite templo

et velate caput cinctasque resolvite vestes

ossaque post tergum magnae iactate parentis.'

375

380

Obstipuere diu, rumpitque silentia voce

Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,
detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
verba datae sortis secum inter seque volutant.
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
mulcet et Aut fallax' ait 'est sollertia nobis,
aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est, lapides in corpore terrae
ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'

Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
diffidunt monitis. Sed quid temptare nocebit ?
Discedunt velantque caput tunicasque recingunt
et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

385

390

395

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?) ponere duritiem coepere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam.

400

Mox ubi creverunt naturaque mitior illis

contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri
forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,
non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
et terrena fuit, versa est in corporis usum;

405

quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;

quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;
inque brevi spatio superorum numine saxa
missa viri manibus faciem traxere virorum,
et de femineo reparata est femina iactu.

Inde genus durum sumus experiensque laborum

et documenta damus, qua simus origine nati.

410

415

3. PHAETHON.

MET. II. 1-69, 88-192, 202-216, 227-236, 254-256, 260-271, 304-328.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo: cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae.

Materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras,

5

terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi. Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum

Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem
Aegaeona suis inmania terga lacertis,

10

Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
pars in mole sedens virides siccare capillos,
pisce vehi quaedam; facies non omnibus una,
non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
Haec super imposita est caeli fulgentis imago
signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

Quo simul acclivi Clymeneïa limite proles
venit et intravit dubitati tecta parentis,
protinus ad patrios sua fert vestigia vultus.
consistitque procul: neque enim propiora ferebat
lumina. Purpurea velatus veste sedebat

in solio Phoebus claris lucente zmaragdis.
A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus.

[blocks in formation]

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque novum stabat cinctum florente corona,
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.

Ipse loco medius rerum novitate paventem

Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

'Quae' que viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'

[ocr errors]

Ille refert O lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.' Dixerat: at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit;

amplexuque dato Nec tu meus esse negari

dignus es, et Clymene veros' ait edidit ortus.

[ocr errors]

Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud me tribuente feras. Promissis testis adesto

dis iuranda palus, oculis incognita nostris.'

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

6

Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque concutiens inlustre caput Temeraria' dixit 6 Vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis, non est mortale quod optas. Plus etiam, quam quod superis contingere fas est, nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? 'Ardua prima via est et qua vix mane recentes

30

35

40

45

50

55

60

enitantur equi: medio est altissima caelo,
unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

'At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis? Do pignora certa timendo
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
inserere et patrias intus deprendere curas !
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,

non honor est: poenam, Phaëthon, pro munere poscis. 'Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ?

Ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas) quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.'

Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus.

Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos

[blocks in formation]

deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;

[blocks in formation]

atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.

115

Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,

ambrosiae suco saturos, praesaepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae imposuitque comae radios, praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit:

'Si potes his saltem monitis parere parentis, parce, puer, stimulis et fortius utere loris: sponte sua properant; labor est inhibere volentes. 'Nec tibi directos placeat via quinque per arcus: sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et caelum et terra calores,

120

125

130

nec preme nec summum molire per aethera currum.

135

Altius egressus caelestia tecta cremabis,

inferius terras: medio tutissimus ibis.

Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram:
inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,
quae iuvet et melius, quam tu tibi, consulat opto.
'Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
umida nox tetigit. Non est mora libera nobis:
poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,

140

145

dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas

dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!' Occupat ille levem iuvenali corpore currum,

150

statque super manibusque datas contingere habenas
gaudet et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyroïs et Eous et Aethon,

Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis reppulit, et facta est inmensi copia mundi,

155

« ZurückWeiter »