Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

33.

Sed scilicet ultima semper exspectanda dies homini, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet.

MET. III. 135.

[blocks in formation]

36.

Nec tam turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est.

MET. IX. 5.

37.

Dum peiora timentur, est locus in vulnus: sors autem ubi pessima rerum, sub pedibus timor est, securaque summa malorum.

MET. XIV. 488.

38. Nec perit in tanto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat, faciemque novat, nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem.

MET. XV. 254.

39. Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum, tempore sic duro est inspicienda fides.

TRIST. I. 5, 25.

40.

Donec eris sospes, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris.

TRIST. I. 9, 5.

41.

Utque comes radios per solis euntibus umbra est,

cum latet hic pressus nubibus, illa fugit; mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus, quae simul inducta nube teguntur, abit.

TRIST. I. 9, 11.

42.

Nil prodest quod non laedere possit idem. Igne quid utilius? siquis tamen urere tecta

comparat, audaces instruit igne manus. Eripit interdum, modo dat medicina salutem, quaeque iuvet, monstrat, quaeque sit herba nocens.

TRIST. II. 266.

43.

Hic ego qui iaceo tenerorum lusor amorum

ingenio perii Naso poëta meo; at tibi qui transis ne sit grave quisquis amasti dicere Nasonis molliter ossa cubent.

TRIST. III, 3, 73.

44. Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra fortunam debet quisque manere suam.

TRIST. III. 4, 25.

45. Humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem et premit, incertas ipse verere vices.

TRIST. III. 11, 67. 46. Ardua per praeceps gloria vadit iter.

TRIST. IV. 3, 74.

47.

Tempus et in canas semen producit aristas,

et ne sint tristi poma sapore, cavet. Hoc tenuat dentem terram renovantis aratri,

hoc rigidas silices, hoc adamanta terit. Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, hoc minuit luctus maestaque corda levat.

TRIST. IV. 6, 9.

48.

Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat

et manet in nullo certa tenaxque loco, sed modo laeta venit, vultus modo sumit acerbos, et tantum constans in levitate sua est.

TRIST. V. 8, 15.

• 49. Perfer et obdura! Multo graviora tulisti.

TRIST. v. 11, 7.

50. Sisque miser semper nec sis miserabilis ulli.

IBIS, 117.

51. Nescio qua natale solum dulcedine cunctos

ducit, et inmemores non sinit esse sui.

Ex P. I. 3, 35.

52. Saucius eiurat pugnam gladiator, et idem

inmemor antiqui vulneris arma capit. Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis, et ducit remos qua modo navit aqua.

Ex P. 1. 5, 37. 53.

Spes igitur menti poenae, Graecine, levandae

non est ex toto nulla relicta meae. Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,

in dis invisa sola remansit humo. Haec facit ut vivat fossor quoque compede vinctus,

liberaque a ferro crura futura putet. Haec facit ut, videat cum terras undique nullas,

naufragus in mediis bracchia iactet aquis. Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,

nec spes huic vena deficiente cadit. Carcere dicuntur clausi sperare salutem,

atque aliquis pendens in cruce vota facit. Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis non est proposita passa perire nece!

Ex P. I. 6, 27.

54.

Cura, quid expediat, prius est quam quid sit honestum,

et cum fortuna statque caditque fides. Nec facile invenias multis in milibus unum, virtutem pretium qui putet esse sui.

Ex P. II. 3, 9.

55. Et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.

Ex P. II. 3, 53.

56. Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,

omnibus unca cibis aera subesse putat.

Ex P. II. 17, 9.

57.

Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis.

Ex P. 11. 9, 11. 58.

Nam quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.

Ex P. III. 5, 17.

59.

Gratia dis, menti quolibet ire licet.

Ex P. III. 5, 48.

60. Omnia sunt hominum tenui pendentia filo, et subito casu quae valuere, ruunt.

Ex P. iv. 3, 35.

61.

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,

non intermissis ut fluat imber aquis. Nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo

mixta fere duris utilis herba rubis. Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit ut minuant nulla gaudia parte malum.

Ex P. IV. 4, 1.

62. Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, et sensus cum re consiliumque fugit.

Ex P. iv. 12, 47.

63. At postquam fortuna loci caput extulit huius, 5 et tetigit summo vertice Roma deos, creverunt et opes et opum furiosa cupido, et, cum possideant plurima, plura petunt.

Fast, 1. 209.

64.

In pretio pretium nunc est: dat census honores, census amicitias; pauper ubique iacet.

FAST. 1. 217.

« ZurückWeiter »