Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

375

380

385

390

vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
ad delubra deae, quorum fastigia turpi
pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo,
atque ita ‘Si precibus' dixerunt numina iustis
victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.'

Mota dea est sortemque dedit: ‘ Discedite templo
et velate caput cinctasque resolvite vestes
ossaque post tergum magnae iactate parentis.'

Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant. Inde Promethides placidis Epimethida dictis mulcet et `Aut fallax' ait 'est sollertia nobis, aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est, lapides in corpore terrae ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'

Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo diffidunt monitis. Sed quid temptare nocebit ? Discedunt velantque caput tunicasque recingunt et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas ?) ponere duritiem coepere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam. Mox ubi creverunt naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta, non exacta satis rudibusque simillima signis. Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum; quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;

395

400

405

410

quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;
inque brevi spatio superorum numine saxa
missa viri manibus faciem traxere virorum,
et de femineo reparata est femina iactu.

Inde genus durum sumus experiensque laborum et documenta damus, qua simus origine nati.

415

3. PHAETHON.

MET. II. 1-69, 88–192, 202–216, 227–236, 254-256, 260,271,

304–328.

Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo: cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. Materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras, terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi. Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem Aegaeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, pars in mole sedens virides siccare capillos, pisce vehi quaedam; facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum. Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. Haec super imposita est caeli fulgentis imago signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

Quo simul acclivi Clymeneïa limite proles venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul: neque enim propiora ferebat lumina. Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente zmaragdis. A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus

35

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
Verque novum stabat cinctum florente corona,
stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis,
et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.

Ipse loco medius rerum novitate paventem
Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit

Quae que 'viae tibi causa ? quid hac' ait ‘arce petisti, progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti ?'

Ille refert • O lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.'

Dixerat: at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit; amplexuque dato ' Nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros' ait edidit ortus. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud me tribuente feras. Promissis testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris.'

Vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque concutiens inlustre caput ' Temeraria' dixit

vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis, non est mortale quod optas. Plus etiam, quam quod superis contingere fas est, nescius ad fectas. Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Iove maius habemus ?

• Ardua prima via est et qua vix mane recentes

95

100

enitantur equi: medio est altissima caelo,
unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
fit timor, et pavida trepidat formidine pectus.
Ultima prona via est et eget moderamine certo:
tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.

“At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis ? Do pignora certa timendo
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
inserere et patrias intus deprendere curas !
Denique quicquid habet dives, circumspice, mundus,
eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
non honor est: poenam, Phaëthon, pro munere poscis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? Ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas) quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.'

Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus.

Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit. Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus im perat Horis. Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes,

105

110

115 120

125

130

135

ambrosiae suco saturos, praesaepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae imposuitque comae radios, praesagaque luctus pectore sollicito repetens suspiria dixit:

Si potes his saltem monitis parere parentis, parce, puer, stimulis et fortius utere loris: sponte sua properant; labor est inhibere volentes.

'Nec tibi directos placeat via quinque per arcus: sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme nec summum molire per aethera currum. Altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras: medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram: inter utrumque tene. Fortunae cetera mando, quae iuvet et melius, quam tu tibi, consulat opto.

'Dum loquor, Hesperio positas in litore metas umida nox tetigit. Non est mora libera nobis: poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'

Occupat ille levem iuvenali corpore currum, statque super manibusque datas contingere habenas gaudet et invito grates agit inde parenti. Interea volucres Pyroïs et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis reppulit, et facta est inmensi copia mundi,

140

145

150

155

« ZurückWeiter »