Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis, Quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis. 115 Tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, 120 Nec, qui detrectat praesentia, livor, iniquo ullum de nostris dente momordit opus. 2. Ingenium quondam fuerat pretiosius auro, at nunc barbaria est grandis habere nihil. 3. Perferre obdura! Dolor hic tibi proderit olim. AM. III. 11, 7. 4. Prona tibi vinci cupientem vincere palma est. 5. AM. III. 14, 47. Leniter, ex merito quicquid patiare, ferendum est. HER. V. 7. 6. Acceptissima semper munera sunt, auctor quae pretiosa facit. 7. HER. XVII. 71. Certus amor morum est. Formam populabitur aetas, et placitus rugis vultus aratus erit. Tempus erit quo vos speculum vidisse pigebit, et veniet rugis altera causa dolor. MED. FAC. 45. 8. Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae. A. A. I. 99. 9. Parva levis capiunt animos. Fuit utile multis pulvinum facili composuisse manu. Profuit et tenui ventos movisse tabella, et cava sub tenerum scamna dedisse pedem. A. A. I. 159. 10. Forma viros neglecta decet. A. A. I. 509. 11. Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem : saepe facens vocem verbaque vultus habet. A. A. 1. 573. 12. Audentem Forsque Venusque iuvat. 13. A. A. 1. 608. Nec credi labor est. Sibi quaeque videtur amanda. 14. Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, et iubet Aeolios inrita ferre notos. A. A. I. 613. A. A. 1. 633. 15. Ingenium mala saepe movent. A. A. II. 43. 16. Ut ameris, amabilis esto. A. A. II. 107. 17. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos, fit minor, et spatio carpitur ipsa suo. Nec violae semperve hyacinthina lilia florent, et riget amissa spina relicta rosa. Et tibi iam venient cani, formose, capilli, iam venient rugae, quae tibi corpus arent. Iam molire animum qui duret, et adstrue formae: solus ad extremos permanet ille rogos. Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes cura sit et linguas edidicisse duas. 18. A. A. II. 113. Obsequio tranantur aquae, nec vincere possis A. A. II. 181. 19. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: dummodo sit dives, barbarus ipse placet. Aurea sunt vere nunc saecula. Plurimus auro venit honos. Auro conciliatur amor. A. A. II. 275. 20. Si latet ars, prodest; adfert deprensa pudorem, atque adimit merito tempus in omne fidem. Sed mora tuta brevis. Lentescunt tempore curae, vanescitque absens et novus intrat amor. 23. Luxuriant animi rebus plerumque secundis, nec facile est aequa commoda mente pati. A. A. II. 357. A. A. II. 437. 24. Quod male fers, adsuesce; feres bene. A. A. II. 647. 25. Venturae memores iam nunc estote senectae: A. A. III. 59. 26. Prisca iuvent alios. Ego me nunc denique natum gratulor. Haec aetas moribus apta meis. A. A. III. 121. 27. Est in incessu pars non contempta decoris. A. A. III. 299. 28. Principiis obsta. Sero medicina paratur, cum mala per longas convaluere moras. 29. Forsitan a laribus patriis exire pigebit, 30. Summa petit livor. Perflant altissima venti. 31. Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. REM. AM. 91. REM. AM. 237. REM. AM. 369. REM. AM. 583. 32. Scripta cave relegas blandae servata puellae: constantis animos scripta relecta movent. REM. AM. 717. |