Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis,
tristia, quo possum, carmine fata levo.

Quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,

nec me sollicitae taedia lucis habent, gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, tu curae requies, tu medicina venis.

115

Tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
in medioque mihi das Helicone locum;
tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedistil
nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.

120

Nec, qui detrectat praesentia, livor, iniquo ullum de nostris dente momordit opus.

[blocks in formation]
[blocks in formation]

2.

Ingenium quondam fuerat pretiosius auro, at nunc barbaria est grandis habere nihil.

3.

Perferre obdura! Dolor hic tibi proderit olim.
Saepe tulit lassis sucus amarus opem.

AM. III. 11,

7.

4.

Prona tibi vinci cupientem vincere palma est.

5.

AM. III. 14, 47.

Leniter, ex merito quicquid patiare, ferendum est.
Quae venit indigno poena, dolenda venit.

HER. V. 7.

6.

Acceptissima semper

munera sunt, auctor quae pretiosa facit.

7.

HER. XVII. 71.

Certus amor morum est. Formam populabitur aetas, et placitus rugis vultus aratus erit.

Tempus erit quo vos speculum vidisse pigebit,

et veniet rugis altera causa dolor.

MED. FAC. 45.

8.

Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae.

A. A. I. 99.

9.

Parva levis capiunt animos. Fuit utile multis pulvinum facili composuisse manu.

Profuit et tenui ventos movisse tabella,

et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.

A. A. I. 159.

10.

Forma viros neglecta decet.

A. A. I. 509.

11.

Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem : saepe facens vocem verbaque vultus habet.

A. A. 1. 573.

12.

Audentem Forsque Venusque iuvat.

13.

A. A. 1. 608.

Nec credi labor est. Sibi quaeque videtur amanda.
Pessima sit, nulli non sua forma placet.

14.

Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, et iubet Aeolios inrita ferre notos.

A. A. I. 613.

A. A. 1. 633.

15.

Ingenium mala saepe movent.

A. A. II. 43.

16.

Ut ameris, amabilis esto.

A. A. II. 107.

17.

Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos,

fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.

Nec violae semperve hyacinthina lilia florent,

et riget amissa spina relicta rosa.

Et tibi iam venient cani, formose, capilli,

iam venient rugae, quae tibi corpus arent.

Iam molire animum qui duret, et adstrue formae: solus ad extremos permanet ille rogos.

Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes cura sit et linguas edidicisse duas.

18.

A. A. II. 113.

Obsequio tranantur aquae, nec vincere possis
flumina, si contra, quam rapit unda, nates.
Obsequium tigrisque domat Numidasque leones.
Rustica paulatim taurus aratra subit.

A. A. II. 181.

19.

Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: dummodo sit dives, barbarus ipse placet.

Aurea sunt vere nunc saecula. Plurimus auro

venit honos.

Auro conciliatur amor.

A. A. II. 275.

20.

Si latet ars, prodest; adfert deprensa pudorem, atque adimit merito tempus in omne fidem.

[blocks in formation]

Sed mora tuta brevis. Lentescunt tempore curae, vanescitque absens et novus intrat amor.

23.

Luxuriant animi rebus plerumque secundis, nec facile est aequa commoda mente pati.

A. A. II. 357.

A. A. II. 437.

24.

Quod male fers, adsuesce; feres bene.

A. A. II. 647.

25.

Venturae memores iam nunc estote senectae:
sic nullum vobis tempus abibit iners.
Dum licet, et veros etiam nunc editis annos,
ludite: eunt anni more fluentis aquae.
Nec quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
nec quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate: cito pede labitur aetas,
nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.

A. A. III. 59.

26.

Prisca iuvent alios. Ego me nunc denique natum gratulor. Haec aetas moribus apta meis.

A. A. III. 121.

27.

Est in incessu pars non contempta decoris.

A. A. III. 299.

28.

Principiis obsta. Sero medicina paratur, cum mala per longas convaluere moras.

29.

Forsitan a laribus patriis exire pigebit,
Sed tamen exibis; deinde redire voles.
Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicae,
praetendens culpae splendida verba tuae.

30.

Summa petit livor. Perflant altissima venti.
Summa petunt dextra fulmina missa Iovis.

31.

Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.

REM. AM. 91.

REM. AM. 237.

REM. AM. 369.

REM. AM. 583.

32.

Scripta cave relegas blandae servata puellae: constantis animos scripta relecta movent.

REM. AM. 717.

« ZurückWeiter »