Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens,

quae nostro frustra iuncta fuere lari, • Numina vicinis habitantia sedibus,' inquam,

iamque oculis nunquam templa videnda meis, dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,

este salutati tempus in omne mihi! Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,

attamen hanc odiis exonerate fugam caelestique viro, quis me deceperit error,

dicite, pro culpa ne scelus esse putet; ut, quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor:

placato possum non miser esse deo.' Hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor,

singultu medios impediente sonos. Illa etiam ante Lares passis adstrata capillis

contigit exstinctos ore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates

pro deplorato non valitura viro. Iamque morae spatium nox praecipitata negabat,

versaque ab axe suo Parrhasis arctos erat. Quid facerem ? Blando patriae retinebar amore;

ultima sed iussae nox erat illa fugae. Ah! quotiens aliquo dixi properante: “Quid urges ?

vel quo festines ire, vel unde, vide!' Ah! quotiens certam me sum mentitus habere

horam, propositae quae foret apta viae. Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse

indulgens animo pes mihi tardus erat. Saepe ‘vale’ dicto rursus sum multa locutus

et quasi discedens oscula summa dedi. Saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli,

respiciens oculis pignora cara meis. Denique 'Quid propero ? Scythia est, quo mittimur,' inquam,

'Roma relinquenda est: utraque iusta mora est. Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur,

et domus et fidae dulcia membra domus, quosque ego dilexi fraterno more sodales,

65 o mihi Thesea pectora iuncta fide!

[merged small][ocr errors]

Dum licet, amplectar: nunquam fortasse licebit

amplius; in lucro est, quae datur hora mihi.' Nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo,

complectens animo proxima quaeque meo. Dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto,

stella gravis nobis, Lucifer ortus erat. Dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam,

et pars abrumpi corpore visa suo est. Sic doluit Mettus tunc, cum in contraria versos

ultores habuit proditionis equos. Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum,

et feriunt maestae pectora nuda manus. Tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens

miscuit haec lacrimis tristia verba meis: ‘Non potes avelli; simul hinc, simul ibimus,' inquit:

te sequar et coniunx exsulis exsul ero. Et mihi facta via est, et me capit ultima tellus:

accedam profugae sarcina parva rati. Te iubet a patria discedere Caesaris ira,

me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.” Talia temptabat, sicut temptaverat ante,

vixque dedit victas utilitate manus. Egredior (sive illud erat sine funere ferri),

squalidus, inmissis hirta per ora comis. Illa dolore amens tenebris narratur obortis

semianimis media procubuisse domo: utque resurrexit foedatis pulvere turpi

crinibus et gelida membra levavit humo, se modo, desertos modo conplorasse Penates,

nomen et erepti saepe vocasse viri; nec gemuisse minus, quam si nataeque virique

vidisset structos corpus habere rogos; et voluisse mori, moriendo ponere sensus,

respectuque tamen non periisse mei. Vivat! et absentem (quoniam sic fata tulerunt)

vivat et auxilio sublevet usque suo,

14. AN AUTOBIOGRAPHICAL SKETCH.

TRIST. IV. 10.

Ille ego, qui fuerim, tenerorum lusor amorum,

quem legis, ut noris, accipe posteritas! Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,

milia qui noviens distat ab urbe decem. Editus hic ego sum, nec non ut tempora noris,

cum cecidit fato consul uterque pari. Siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,

non modo fortunae munere factus eques. Nec stirps prima fui: genito sum fratre creatus,

qui tribus ante quater mensibus ortus erat. Lucifer amborum natalibus adfuit idem:

una celebrata est per duo liba dies: haec est armiferae festis de quinque Minervae,

quae fieri pugna prima cruenta solet. Protinus excolimur teneri, curaque parentis

imus ad insignes urbis ab arte viros. Frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,

fortia verbosi natus ad arma fori; at mihi iam puero caelestia sacra placebant,

inque suum furtim Musa trahebat opus. Saepe pater dixit: “Studium quid inutile temptas ?

Maeonides nullas ipse reliquit opes.' Motus eram dictis totoque Helicone relicto

scribere temptabam verba soluta modis. Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos:

quicquid temptabam scribere, versus erat. Interea tacito passu labentibus annis

liberior fratri sumpta mihique toga est, induiturque umeris cum lato purpura clavo:

et studium nobis, quod fuit ante, manet. Iamque decem vitae frater geminaverat annos,

cum perit, et coepi parte carere mei. Cepimus et tenerae primos aetatis honores,

deque viris quondam pars tribus una fui.

Curia restabat; clavi mensura coacta est:

maius erat nostris viribus illud onus. Nec patiens corpus nec mens fuit apta labori,

sollicitaeque fugax ambitionis eram; et petere Aoniae suadebant tuta sorores

otia, iudicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poetas,

quotque aderant vates, rebar adesse deos. Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,

quaeque nocet serpens, quae iuvat herba, Macer. Saepe suos solitus recitare Propertius ignes,

iure sodalicii qui mihi iunctus erat. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis

dulcia convictus membra fuere mei; et tenuit nostras numerosus Horatius aures,

dum ferit Ausonia carmina culta lyra. Vergilium vidi tantum, nec amara Tibullo

tempus amicitiae fata dedere meae. Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;

quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego maiores, sic me coluere minores,

notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo iuvenalia legi,

barba resecta mihi bisve semelve fuit. • Moverat ingenium totam cantata per urbem

nomine non vero dicta Corinna mihi. Multa quidem scripsi; sed quae vitiosa putavi,

emendaturis ignibus ipse dedi. Tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi

iratus studio carminibusque meis. Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis

cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. Cum tamen hic essem, minimoque accenderer igni,

nomine sub nostro fabula nulla fuit. Paene mihi puero nec digna nec utilis uxor

est data, quae tempus per breve nupta fuit. Illi successit, quamvis sine crimine coniunx,

non tamen in nostro firma futura toro.

65

Ultima, quae mecum seros permansit in annos,

sustinuit coniunx exsulis esse viri. Filia me mea bis prima fecunda iuventa,

sed non ex uno coniuge, fecit avum. Et iam complerat genitor sua fata, novemque

addiderat lustris altera lustra novem. Non aliter flevi, quam me fleturus ademptum

ille fuit. Matri proxima iusta tuli. Felices ambo tempestiveque sepulti,

ante diem poenae quod periere meae! Me quoque felicem, quod non viventibus illis

sum miser, et de me quod doluere nihil. Si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant,

et gracilis structos effugit umbra rogos, fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,

et sunt in Stygio crimina nostra foro: scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)

errorem iussae, non scelus esse fugae. Manibus hoc satis est. Ad vos, studiosa, revertor,

pectora, qui vitae quaeritis acta meae. Iam mihi canities pulsis melioribus annis

venerat, antiquas miscueratque comas, postque meos ortus Pisaea vinctus oliva

abstulerat deciens praemia victor eques, cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas

quaerere me laesi principis ira iubet. Causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae

indicio non est testificanda meo. Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes ?

Ipsa multa tuli non leviora fuga. Indignata malis mens est succumbere, seque

praestitit invictam viribus usa suis; oblitusque mei ductaeque per otia vitae

insolita cepi temporis arma manu. Totque tuli terra casus pelagoque, quod inter

occultum stellae conspicuumque polum. Tacta mihi tandem longis erroribus acto

iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

« ZurückWeiter »