Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Obrue versata Cerealia semina terra,

quae tibi cum multo faenore reddat ager. Adspice curvatos pomorum pondere ramos,

ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus. Adspice labentes iucundo murmure rivos: adspice tondentes fertile gramen oves. Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: iam referent haedis ubera plena suis.

Pastor inaequali modulatur arundine carmen: nec desunt comites, sedula turba, canes. Parte sonant alia silvae mugitibus altae,

et queritur vitulum mater abesse suum.

175

180

[blocks in formation]

deligit, et nudo sub pede musta fluunt: temporibus certis desectas adligat herbas,

190

et tonsam raro pectine verrit humum.

Ipse potes riguis plantam deponere in hortis: ipse potes rivos ducere lenis aquae.

[blocks in formation]

aut pavidos terre varia formidine cervos;
aut cadat adversa cuspide fossus aper.
Nocte fatigatum somnus, non cura puellae,
excipit et pingui membra quiete levat.
Lenius est studium, studium tamen, alite capta
aut lino aut calamis praemia parva sequi;
vel, quae piscis edax avido male devoret ore,
abdere supremis aera recurva cibis.

205

210

Aut his, aut aliis, donec dediscis amare,

ipse tibi furtim decipiendus eris.

12. A STORM AT SEA.

TRIST. I. 2.

Di maris et caeli, (quid enim nisi vota supersunt?)
solvere quassatae parcite membra ratis,
neve, precor, magni subscribite Caesaris irae!
Saepe premente deo fert deus alter opem.
Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo;
aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
Oderat Aenean propior Saturnia Turno;
ille tamen Veneris numine tutus erat.
Saepe ferox cautum petiit Neptunus Ulixen,
eripuit patruo saepe Minerva suo.
Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,
quis vetat irato numen adesse deo?
Verba miser frustra non proficientia perdo.
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquae,
terribilisque Notus iactat mea dicta precesque,
ad quos mittuntur, non sinit ire, deos.

15

Ergo idem venti, ne causa laedar in una,

velaque nescio quo votaque nostra ferunt.

Me miserum, quanti montes volvuntur aquarum! iam iam tacturos sidera summa putes.

20

Quantae diducto subsidunt aequore valles! iam iam tacturas Tartara nigra putes.

Quocumque adspicio, nihil est nisi pontus et aĕr,
fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax.
Inter utrumque fremunt inmani murmure venti:
nescit, cui domino pareat, unda maris.
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu,
nunc Zephyrus sero vespere missus adest,
nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto,
nunc Notus adversa proelia fronte gerit.

25

30

10

Rector in incerto est nec quid fugiatve petatve
invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.
Scilicet occidimus nec spes est ulla salutis,
dumque loquor, vultus obruit unda meos.
Opprimet hanc animam fluctus frustraque precanti
ore necaturas accipiemus aquas.

At pia nil aliud quam me dolet exsule coniunx:
hoc unum nostri scitque gemitque mali.
Nescit in inmenso iactari corpora ponto,

nescit agi ventis, nescit adesse necem.

35

40

Di bene, quod non sum mecum conscendere passus, ne mihi mors misero bis patienda foret!

At nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, dimidia certe parte superstes ero.

Ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
Quantus ab aetherio personat axe fragor!
Nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
quam grave ballistae moenia pulsat onus.
Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
posterior nono est undecimoque prior.
Nec letum timeo: genus est miserabile leti.
Demite naufragium: mors mihi munus erit.
Est aliquid, fatoque suo ferroque cadentem
in solida moriens ponere corpus humo,
et mandare suis aliqua aut sperare sepulcrum
et non aequoreis piscibus esse cibum.
Fingite me dignum tali nece: non ego solus

hic vehor. Inmeritos cur mea poena trahit? Pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas: quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram.

Si, quam conmerui, poenam me pendere vultis: culpa mea est ipso iudice morte minor.

Mittere me Stygias si iam voluisset ad undas

Caesar, in hoc vestra non eguisset ope.

Est illi nostri non invidiosa cruoris

copia: quodque dedit, cum volet, ipse feret.

45

50

55

60

65

Vos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi,
contenti nostris iam, precor, este malis!
Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis,
quod periit, salvum nunc caput esse potest.
Ut mare considat ventisque ferentibus utar,

ut mihi parcatis: non minus exsul ero. Non ego divitias avidus sine fine parandi

70

75

latum mutandis mercibus aequor aro;

non peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius,

non, ut Alexandri claram delatus ad urbem

delicias videam, Nile iocose, tuas:

80

quod faciles opto ventos, (quis credere possit ?) Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt.

Obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti:

quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. Nescio quo videam positos ut in orbe Tomitas, exilem facio per mea vota viam.

Seu me diligitis, tantos compescite fluctus pronaque sint nostrae numina vestra rati; seu magis odistis, iussae me advertite terrae: supplicii pars est in regione mei.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ausonios fines cur mea vela volunt?

Noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis?

Adspiciat vultus Pontica terra meos.

Et iubet, et merui: nec, quae damnaverit ille,
crimina defendi fasque piumque puto.

Si tamen acta deos nunquam mortalia fallunt,
a culpa facinus scitis abesse mea.
Immo ita si scitis, si me meus abstulit error,
stultaque mens nobis, non scelerata fuit:
quod licet et minimis, domui si favimus illi,
si satis Augusti publica iussa mihi:
hoc duce si dixi felicia saecula proque

Caesare tura pius Caesaribusque dedi: si fuit hic animus nobis, ita parcite, divi!

85

90

95

100

105

Si minus, alta cadens obruat unda caput!

Fallor, an incipiunt gravidae vanescere nubes,

victaque mutati frangitur ira maris? Non casus, sed vos sub condicione vocati, fallere quos non est, hanc mihi fertis opem.

13. OVID'S LAST NIGHT AT ROME.

TRIST. I. 3.

Cum subit illius tristissima noctis imago,
qua mihi supremum tempus in urbe fuit,
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
finibus extremae iusserat Ausoniae.
Nec spatium fuerat nec mens satis apta parandi:
torpuerant longa pectora nostra mora.

110

5

Non mihi servorum, comites non cura legendi, non aptae profugo vestis opisve fuit.

10

Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus vivit et est vitae nescius ipse suae.

Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit
et tandem sensus convaluere mei,
adloquor extremum maestos abiturus amicos,
qui modo de multis unus et alter erant.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
imbre per indignas usque cadente genas.

Nata procul Libycis aberat diversa sub oris
nec poterat fati certior esse mei.

15

20

Quocumque adspiceres, luctus gemitusque sonabant formaque non taciti funeris intus erat.

Femina virque meo, pueri quoque funere maerent, inque domo lacrimas angulus omnis habet.

Si licet exemplis in parvis grandibus uti,

25

haec facies Troiae, cum caperetur, erat.

Iamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos.

« ZurückWeiter »