Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

7. THE POET'S DILEMMA.

AM. I

AM. II. 10, 1-14.
Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas

uno posse aliquem tempore amare duas.
Per te ego decipior: per te deprensus inermis,

ecce, duas uno tempore turpis amo. Utraque formosa est: operosae cultibus ambae:

artibus, in dubio est, haec sit, an illa, prior. Pulchrior hac illa est: haec est quoque pulchrior illa:

et magis haec nobis, et magis illa placet. Errant, ut ventis discordibus acta phaselos,

dividuumque tenent alter et alter amor.
Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores ?

Nonne erat in curas una puella satis ?
Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,

in freta conlectas alta quid addis aquas ?

8. ELEGY ON THE DEATH OF TIBULLUS.

AM. III. 9. Memnona si mater, mater ploravit Achillem,

et tangunt magnas tristia fata deas, flebilis indignos, Elegeïa, solve capillos.

Ah! nimis ex vero nunc tibi nomen erit! Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

ardet in exstructo, corpus inane, rogo. Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram

et fractos arcus et sine luce facem. Adspice, demissis ut eat miserabilis alis,

pectoraque infesta tundat aperta manu. Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,

oraque singultu concutiente sonant. Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt

egressum tectis, pulcher Iüle, tuis.

15

30

Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,

quam iuveni rupit cum ferus inguen aper. At sacri vates et divum cura vocamur:

sunt etiam, qui nos numen habere putent. Scilicet omne sacrum mors importuna profanat:

omnibus obscuras inicit illa manus. Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo ?

carmine quid victas obstipuisse feras ? * Aelinon’in silvis idem pater aelinon' altis

dicitur invita concinuisse lyra. Adice Maeoniden, a quo, ceu fonte perenni,

vatum Pieriis ora rigantur aquis; hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.

Defugiunt avidos carmina sola rogos. Durat opus vatum, Troiani fama laboris,

tardaque nocturno tela retexta dolo. Sic Nemesis longum, sic Delia, nomen habebunt,

altera, cura recens, altera, primus amor. Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt

sistra ? quid in vacuo secubuisse toro ? Cum rapiant mala fata bonos, ignoscite fasso,

sollicitor nullos esse putare deos. Vive pius: moriere. Pius cole sacra: colentem

mors gravis a templis in cava busta trahet. Carminibus confide bonis: iacet, ecce, Tibullus:

vix manet e toto parva quod urna capit. Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales,

pectoribus pasci nec timuere tuis ? Aurea sanctorum potuissent templa deorum

urere, quae tantum sustinuere nefas. Avertit vultus Erycis quae possidet arces.

Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant. Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus

ignotum vili subposuisset humo. Hic certe madidos fugientis pressit ocellos

mater, et in cineres ultima dona tulit. Hic soror in partem misera cum matre doloris

venit, inornatas dilaniata comas.

Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque

oscula, nec solos destituere rogos. Delia descendens ‘Felicius'inquit ‘amata

sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.'
Cui Nemesis 'Quid' ait 'tibi sunt mea damna dolori ?

Me tenuit moriens deficiente manu.'
Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra

restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venias, hedera iuvenalia cinctus

tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo. Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,

sanguinis atque animae prodige Galle tuae. His comes umbra tua est, siqua est modo corporis umbra. 65

- Auxisti numeros, culte Tibulle, pios. Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,

et sit humus cineri non onerosa tuo!

9. ROMAN GIRLS.

A. A. I. 1-2, 35–66.

Siquis in hoc artem populo non novit amandi,

Hoc legat et lecto carmine doctus amet. Principio, quod amare velis, reperire labora,

qui nova nunc primum miles in arma venis. Proximus huic labor est, placitam exorare puellam.

Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus; haec nostro signabitur area curru:

haec erit admissa meta premenda rota. Dum licet, et loris passim potes ire solutis,

elige, cui dicas, 'Tu mihi sola places.' Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras.

Quaerenda est oculis apta puella tuis. Scit bene venator, cervis ubi retia tendat:

scit bene, qua frendens valle moretur aper; aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,

novit quae multo pisce natentur aquae.

Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,

ante frequens quo sit disce puella loco. Non ego quaerentem vento dare vela iubebo,

nec tibi, ut invenias, longa terenda via est. Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,

raptaque sit Phrygio Graia puella viro. Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,

* Haec habet’ut dicas ‘ quicquid in orbe fuit.' Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,

aequore quot pisces, fronde teguntur aves; quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:

mater et Aeneae constat in urbe sui. Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,

ante oculos veniet vera puella tuos: sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt:

cogeris voti nescius esse tui: seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,

hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.

60

10. LETTER-WRITING.

A. A. I. 459-486.

460

405

Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,

non tantum, trepidos ut tueare reos. Quam populus iudexque gravis lectusque senatus,

tam dabit eloquio victa puella manus.
Sed lateant vires; nec sis in fronte disertus.

Effugiant voces verba molesta tuae.
Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae ?

Saepe valens odii littera causa fuit.
Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,

blanda tamen, praesens ut videare loqui.
Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,

lecturam spera, propositumque tene. Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci;

tempore lenta pati frena docentur equi.

470

Ferreus adsiduo consumitur anulus usu;

interit adsidua vomer aduncus humo. Quid magis est saxo durum ? quid mollius unda ?

Dura tamen molli saxa cavantur aqua. Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces.

Capta vides sero Pergama, capta tamen. Legerit, et nolit rescribere ? Cogere noli.

Tu modo blanditias fac legat usque tuas. Quae voluit legisse, volet rescribere lectis.

Per numeros venient ista gradusque suos. Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,

quaeque roget, ne se sollicitare velis. Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes. 485

Insequere; et voti postmodo compos eris.

11. THE REMEDIES OF LOVE AND THE

PLEASURES OF LIFE.

REM. AM. 149–160, 169-212.

150

155

Desidiam puer ille sequi solet: odit agentes.

Da vacuae menti, quo teneatur, opus.
Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici:

vade per urbanae candida castra togae. Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis

suscipe: deliciae iam tibi terga dabunt. Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi,

iam videt in campis Caesaris arma suis. Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas,

et refer ad patrios bina tropaea deos. Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa,

mandat amatori bella gerenda suo. Rura quoque oblectant animos, studiumque colendi:

quaelibet huic curae cedere cura potest. Colla iube domitos oneri subponere tauros,

sauciet ut duram vomer aduncus humum.

160 169

« ZurückWeiter »