Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

210

Quo feret ira, sequar. Facti fortasse pigebit:

et piget infido consuluisse viro. Viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat.

Nescio quid certe mens mea maius agit.

3. A PROPOSAL.

AM. I. 3.

[ocr errors]

Iusta precor: quae me nuper praedata puella est,

aut amet, aut faciat, cur ego semper amem. Ah! nimium volui! tantum patiatur amari:

audierit nostras tot Cytherea preces. Accipe, per longos tibi qui deserviat annos:

accipe, qui pura norit amare fide. Si me non veterum commendant magna parentum

nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris renovatur campus aratris,

temperat et sumptus parcus uterque parens: at Phoebus comitesque novem vitisque repertor

hac faciunt: at me qui tibi donat, Amor: et nulli cessura fides, sine crimine mores,

nudaque simplicitas, purpureusque pudor. Non mihi mille placent: non sum desultor Amoris.

Tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,

vivere contingat, teque dolente mori. Te mihi materiem felicem in carmina praebe:

provenient causa carmina digna sua. Carmine nomen habent exterrita cornibus Io,

et quam fluminea lusit adulter ave, Quaeque, super pontum simulato vecta iuvenco,

virginea tenuit cornua vara manu. Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,

iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.

15 4. THE TABLET.

AM. I. 12.

Flete meos casus! tristes rediere tabellae.

Infelix hodie littera posse negat. Omina sunt aliquid. Modo cum discedere vellet,

ad limen digitos restitit icta Nape. Missa foras iterum limen transire memento

cautius, atque alte sobria ferre pedem. Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,

tuque negaturis cera referta notis, quam, puto, de longae collectam flore cicutae

melle sub infami Corsica misit apis. At tamquam, minio penitus medicata, rubebas.

Ille color vere sanguinulentus erat. Proiectae triviis iaceatis, inutile lignum,

vosque rotae frangat praetereuntis onus. Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,

convincam puras non habuisse manus. Praebuit illa arbor misero suspendia collo:

carnifici diras praebuit illa cruces: illa dedit turpes raucis bubonibus umbras:

vulturis in ramis et strigis ova tulit. His ego commisi nostros insanus amores,

molliaque ad dominam verba ferenda dedi ? Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,

quas aliquis duro cognitor ore legat. Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,

in quibus absumptas fleret avarus opes.
Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi.

Auspicii numerus non erat ipse boni.
Quid precer iratus ? nisi vos cariosa senectus

rodat, et inmundo cera sit alba situ.

5. A DEFENSE OF POESY.

AM. I. 15.

Quid mihi, Livor edax, ignavos obicis annos,

ingeniique vocas carmen inertis opus ? non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,

praemia militiae pulverulenta sequi, nec me verbosas leges ediscere, nec me

ingrato vocem prostituisse foro. Mortale est, quod quaeris, opus: mihi fama perennis

quaeritur, in toto semper ut orbe canar. Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,

dum rapidas Simois in mare volvet aquas. Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,

dum cadet incurva falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe;

quamvis ingenio non valet, arte valet. Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno.

Cum sole et luna semper Aratus erit.
Dum fallax servus, durus pater, improba lena

vivent et meretrix blanda, Menandros erit. Ennius arte carens, animosique Accius oris,

casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,

aureaque Aesonio terga petita duci ? Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,

exitio terras cum dabit una dies. Tityrus et fruges Aeneïaque arma legentur,

Roma triumphati dum caput orbis erit. Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,

discentur numeri, culte Tibulle, tui. Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eoïs,

et sua cum Gallo nota Lycoris erit. Ergo cum silices, cum dens patientis aratri,

depereant aevo, carmina morte carent. Cedant carminibus reges regumque triumphi:

cedat et auriferi ripa benigna Tagi.

lies

Vilia miretur vulgus: mihi flavus Apollo

pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum,

atque ita sollicito multus amante legar. Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit,

cum suus ex merito quemque tuetur honos. Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,

vivam, parsque mei multa superstes erit.

6. ELEGY ON THE PARROT.

AM. II. 6.

Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,

occidit: exsequias ite frequenter, aves. Ite, piae volucres, et plangite pectora pennis,

et rigido teneras ungue notate genas. Horrida pro maestis lanietur pluma capillis;

pro longa resonent carmina vestra tuba. Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?

Expleta est annis ista querela suis. Alitis in rarae miserum devertere funus.

Magna, sed antiqui causa doloris Itys. Omnes; quae liquido libratis in aëre cursus,

tu tamen ante alias, turtur amice, dole. Plena fuit vobis omni concordia vita,

et stetit ad finem longa tenaxque fides. Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,

hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,

quid vox mutandis ingeniosa sonis, quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae ?

Infelix avium gloria, nempe iaces.
Tu poteras fragiles pennis hebetare zmaragdos,

tincta gerens rubro Punica rostra croco. Non fuit in terris vocum simulantior ales: · reddebas blaeso tam bene verba sono.

Raptus es invidia. Non tu fera bella movebas:

garrulus et placidae pacis amator eras. Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt,

forsitan et fiant inde frequenter anus. Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore

in multos poteras ora vacare cibos. Nux erat esca tibi causaeque papavera somni,

pellebatque sitim simplicis humor aquae. Vivit edax vultur, ducensque per aëra gyros

miluus, et pluviae graculus auctor aquae. Vivit et armiferae cornix invisa Minervae,

illa quidem saeclis vix moritura novem. Occidit ille loquax, humanae vocis imago,

psittacus, extremo munus ab orbe datum. Optima prima fere manibus rapiuntur avaris;

implentur numeris deteriora suis. Tristia Phylacidae Thersites funera vidit:

iamque cinis, vivis fratribus, Hector erat. Quid referam timidae pro te pia vota puellae:

vota procelloso per mare rapta noto ? Septima lux aderat, non exhibitura sequentem,

et stabat vacuo iam tibi Parca colo. Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato,

clamavit moriens lingua ' Corinna, vale!' Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,

udaque perpetuo gramine terra viret. Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum

dicitur, obscenae quo prohibentur aves. Illic innocui late pascuntur olores:

et vivax phoenix, unica semper avis. Explicat ipsa suas ales Iunonia pennas:

oscula dat cupido blanda columba mari. Psittacus has inter, nemorali sede receptus,

convertit volucres in sua verba pias. Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus,

quo lapis exiguus par sibi carmen habet: • Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro.

Ora fuere mihi plus ave docta loqui.'

« ZurückWeiter »