Semina iecisset, totidem visurus et hostes, ut caderet cultu cultor ab ipse suo! Quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset, dempta forent capiti quam mala multa meo! Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas; hac fruar, haec de te gaudia sola feram. Iussus inexpertam Colchos advertere puppim intrasti patriae regna beata meae. Hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est: quam pater est illi, tam mihi dives erat. Hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet. Accipit hospitio iuvenes Aeeta Pelasgos, et premitis pictos corpora Graia toros. Illa fuit mentis prima ruina meae. ardet ut ad magnos pinea taeda deos. abstulerant oculi lumina nostra tui. Perfide, sensisti. Quis enim bene celat amorem ? Eminet indicio prodita flamma suo. Dicitur interea tibi lex, ut dura ferorum insolito premeres vomere colla boum. Martis erant tauri plus quam per cornua saevi, quorum terribilis spiritus ignis erat: aere pedes solidi, praetentaque naribus aera, nigra per adflatus haec quoque facta suos. Semina praeterea populos genitura iuberis spargere devota lata per arva manu, qui peterent natis secum tua corpora telis: illa est agricolae messis iniqua suo. Lumina custodis succumbere nescia somno ultimus est aliqua decipere arte labor. Dixerat Aeetes: maesti consurgitis omnes, mensaque purpureos deserit alta toros. Quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae et socer et magni nata Creontis erant ? 65 Tristis abis: oculis abeuntem prosequor udis, et dixit tenui murmure lingua: ‘Vale!' Ut positum tetigi thalamo male saucia lectum, acta est per lacrimas nox mihi, quanta fuit. Ante oculos taurique meos segetesque nefandae, ante meos oculos pervigil anguis erat. Hinc amor, hinc timor est. Ipsum timor auget amorem. Mane erat, et thalamo cara recepta soror. Disiectamque comas adversaque in ora iacentem invenit, et lacrimis omnia plena meis. Aesonio iuveni, quod rogat illa, damus. vix illuc radiis solis adire licet. aurea barbarica stat dea facta manu. Noscis an exciderunt mecum loca ? Venimus illuc: orsus es infido sic prior ore loqui: ' Ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis tradidit, inque tua est vitaque morsque manu. Perdere posse sat est, siquem iuvat ipsa potestas: sed tibi servatus gloria maior ero. Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen, per genus et numen cuncta videntis avi, per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae et si forte aliquos gens liabet ista deos: o virgo, miserere mei, miserere meorum: effice me meritis tempus in omne tuum! Quodsi forte virum non dedignare Pelasgum, — sed mihi tam faciles unde meosque deos? — spiritus ante meus tenues vanescat in auras, quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo: conscia sit Iuno, sacris praefecta maritis, et dea, marmorea cuius in aede sumus!' Haec animum — et quota pars haec sunt? — movere puellae simplicis, et dextrae dextera iuncta meae. Vidi etiam lacrimas; an pars est fraudis in illis ? Sic cito sum verbis capta puella tuis. 30 100 105 109 112 Iungis et aeripedes inadusto corpore tauros et solidam iusso vomere findis humum. Arva venenatis pro semine dentibus imples: nascitur et gladios scutaque miles habet. Ipsa ego, quae dederam medicamina, pallida sedi, cum vidi subitos arma tenere viros: donec terrigenae — facinus mirabile! — fratres inter se strictas conseruere manus. Insopor ecce vigil squamis crepitantibus horrens sibilat, et torto pectore verrit humum. Dotis opes ubi erant? Ubi erat tibi regia coniunx, quique maris gemini distinet Isthmos aquas ? Illa ego, quae tibi sum nunc denique barbara facta, nunc tibi sum pauper, nunc tibi visa nocens, flammea subduxi medicato lumina somno, et tibi, quae raperes, vellera tuta dedi. Proditus est genitor, regnum patriamque reliqui, optima cum cara matre relicta soror. Deficit hoc uno littera nostra loco. Sic ego, sed tecum, dilaceranda fui. credere me pelago femina, iamque nocens. tu fraudis poenas, credulitatis ego. Compressos utinam Symplegades elisissent, nostraque adhaererent ossibus ossa tuis, Debuit ingratis Scylla nocere viris. nos quoque Trinacriae subposuisset aquae! Sospes ad Haemonias victorque reverteris urbes: ponitur ad patrios aurea lana deos. Quid referam Peliae natas pietate nocentes caesaque virginea membra paterna manu ? Ut culpent alii, tibi me laudare necesse est, pro quo sum totiens esse coacta nocens. 115 120 123 130 Ausus es — o iusto desunt sua verba dolori! ausus es “ Aesonia' dicere ‘cede domo!' Iussa domo cessi, natis comitata duobus 135 et, qui me sequitur semper, amore tui. Ut subito nostras Hymen cantatus ad aures venit, et accenso lampades igne micant, tibiaque effundit socialia carmina vobis, at mihi funerea flebiliora tuba, 110 pertimui nec adhuc tantum scelus esse putabam: sed tamen in toto pectore frigus erat. Turba ruunt et ‘ Hymen’clamant ‘Hymenaee' frequenter: quo propior vox haec, hoc mihi peius erat. Diversi flebant servi lacrimasque tegebant. 145 Quis vellet tanti nuntius esse mali? Me quoque, quicquid erat, potius nescire iuvabat: sed tamquam scirem, mens mea tristis erat. Cum minor e pueris — is tractus amore videndi constitit ad geminae limina prima foris — 150 * Huc mihi, mater, adi! Pompam pater' inquit ' Iason ducit et adiunctos aureus urget equos.' Protinus abscissa planxi mea pectora veste, tuta nec a digitis ora fuere meis. Ire animus mediae suadebat in agmina turbae 155 sertaque compositis demere rapta comis. Vix me continui, quin sic laniata capillos clamarem: ‘Meus est’ iniceremque manus. Laese pater, gaude; Colchi gaudete relicti! Inferias, umbrae fratris, habete, mei! 160 Deseror, amissis regno patriaque domoque, coniuge, qui nobis omnia solus erat. Serpentis igitur potui taurosque furentes, unum non potui perdomuisse virum. Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, 165 non valeo flammas effugere ipsa meas. Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt; nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt. Non mihi grata dies, noctes vigilantur amarae, et tener a misero pectore somnus abit. 1170 175 180 185 Quae me non possum, potui sopire draconem; utilior cuivis quam mihi cura mea est. Quos ego servavi, paelex amplectitur artus, et nostri fructus illa laboris habet. Forsitan et, stultae dum te iactare maritae quaeris et iniustis auribus apta loqui, in faciem moresque meos nova crimina fingas: rideat et vitiis laeta sit illa meis: rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro: flebit, et ardores vincet adusta meos! Dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni, hostis Medeae nullus inultus erit. Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt, nunc animis audi verba minora meis. Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti: nec moror ante tuos procubuisse pedes. Si tibi sum vilis, communis respice natos: saeviet in partus dira noverca meos. Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor, et quotiens video, lumina nostra madent. Per superos oro, per avitae lumina flammae, per meritum et natos, pignora nostra, duos: redde torum, pro quo tot res insana reliqui; adde fidem dictis auxiliumque refer. Non ego te imploro contra taurosque virosque, utque tua serpens victa quiescat ope: te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, cum quo sum pariter facta parente parens. Dos ubi sit, quaeris? Campo numeravimus illo, qui tibi laturo vellus arandus erat. At vero ille aries villo spectabilis aureo, dos mea. "Quam' dicam si tibi “ redde,' neges. Dos mea tu sospes. Dos est mea Graia iuventus. I nunc, Sisyphias, improbe, confer opes. hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est. Quos equidem actutum — sed quid praedicere poenam attinet ? Ingentis parturit ira minas. 190 195 200 205 |